previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[656]

[659] os inpressa toro adplicito ore ad lectulum: vel 'os' faciem: aut quasi amatrix, utstratisque relictis incubat” : aut certe quasi peritura insensibili rei dat sensum, et sic ad lectulum loquitur, ut ad hastam Turnuste Turni nunc dextra gerit” , Mezentius ad equumRhoebe diu, res siqua diu mortalibus ulla est” .

[660] sic sic quasi interrogatio et responsio: et placet sic inultam perire, vel hoc genere mortis? placet. et hoc eam se loco intellegimus percussisse: unde alii dicunt verba esse se ferientis. alii ita distinguunt 'sed moriamur ait' et sic post adiciunt 'sic iuvat ire sub umbras', ut dubitaverit an inulta deberet mori, deinde ultionis difficultatem circumspiciens dixerit 'sic iuvat ire sub umbras'.

[661] havriat hunc oculis ignem aut videat omina tempestatis futurae, quia navigantibus malum omen est, si rogalis flamma videtur: aut certe satisfaciat suae crudelitati. ab alto a mari.

[662] dardanus pro Dardanius: Plautusnatus Argis ex Argo patre(Am. 98): vel quod ipse Aeneas ante Dardanus dictus est. et nostrae secum ferat omina mortis ut Aeneas quoque per vim maturius obeat. et bene infausta omnia inprecatur ei, quia ad novi regni auspicia properat.

[663] inter talia per talia, uthunc inter fluvio Tiberinus amoeno” .

[664] conlapsam aspiciunt non induxit occidentem se, sed ostendit occisam. et hoc tragico fecit exemplo, apud quos non videtur quemadmodum fit caedes, sed facta narratur.

[665] sparsasque manus aut perfusas sanguine: aut morte resolutas.

[667] femineo vlulatu proprio feminarum. Horatiuset illa non virilis eiulatio” .

[670] antiqua Tyros vel nobilem dicit: vel illud ostendit, quia Carthago ante Byrsa, post Tyros dicta est, post Carthago a Cartha oppido, unde fuit Dido, inter Tyron et Beryton.

[672] avdiit exanimis id est territa: nam ut supra diximus 'exanimatus' mortuus est.

[673] ora soror foedans cruentans, sanguine foedans.

[674] nomine clamat aut Didonem vocat, ut supra diximus, Poenorum lingua viraginem: nam Elissa dicta est; sed virago est vocata, cum se in ignem praecipitavit. aut 'nomine clamat' nominat: sicut et Homerus dicit ἔκ τ᾽ ὀνόμαζεν. [sexies nominabat] aut certe vero nomine, ut solent dolentes: uthunc ego te Euryale aspicio” , itemmater, Cyrene mater” : hinc et ibi aitet te crudelem nomine dicit” . et multi quaerunt, quomodo procedat hoc, cum eius nomen nusquam sequatur. sed tractum est a iure, ubi dicitur nihil interesse, utrum quis unum filium habens dicat 'fili, heres esto', an 'Titi, heres esto'. ergo dicendo 'hoc illud germana fuit' quasi nomen dixit. sane sciendum, bene eum perturbatae integrum non dedisse sermonem.

[675] hoc illud germana fuit adlocutio per conquestionem.

[676] hoc rogus iste mihi adludit ad historiam.

[677] quid primum deserta querar?? conquestio, cur relicta sit nec ad par exitium convocata. comitemne sororem deest 'illudne quod sprevisti comitem sororem'? et semiplene loquitur.

[679] tulisset abstulisset.

[680] struxi manibus quasi sceleris contaminata, et quasi ipsa interitum sororis adiuverit. struxi manibus subaudis 'rogos'. patrios deos Saturnum et Iunonem.

[681] posita exanimata: Statiuspostitusque beata morte pater” . crudelis illum crudelem dicit, quod sit dubium, tu an ego.

[682] extinxti te meque soror Varro ait non Didonem, sed Annam amore Aeneae inpulsam se supra rogum interemisse. popvlvmque patresque urbemque tuam 'patres' id est senatum; 'urbem tuam' quam tu extruxisti. et quidam hoc loco volunt tres partes politiae conprehensas, populi, optimatium, regiae potestatis: Cato enim ait de tribus istis partibus ordinatam fuisse Carthaginem.

[683] date lymphis date lymphas ut vulnera abluam. date aut aquam: aut 'date', id est permittite. lavare autem cadavera satis proximis concedebatur: unde queritur mater Euryalinec vulnera lavi veste tegens” . sane in sacris pura vestis appellatur quae neque funesta sit, neque maculam habeat ex homine mortuo. id hoc loco conprehensum accipi potest, cum Dido inducitur habuisse crinem sacratum, quo videlicet absciso posset sine cruciatu mori: prius tamen voluit ablui cruorem cum ait 'date vulnera lymphis abluam'. plenius tamen infra ait 'semianimemque sinu germanam' usque 'veste cruorem', ut tamquam in veste pura legitimo ritu morti data haberetur, quae quod sacratum crinem habuerit, vitae fuerit inmorata: nam subiecit apte ex persona Iridis 'hunc ego Diti sacrum iussa fero teque isto corpore solvo'.

[685] ore legam muliebriter, tamquam possit animam sororis excipere et in se transferre. sic Cicero in Verrinisut extremum filiorum spiritum ore excipere liceret” . gradus evaserat altos id est ascenderat, rogi scilicet, qui pro qualitate fortunarum fiebant: unde in sexto aitcaeloque educere certant” . aut quia lecti antiquorum alti erant et gradibus ascendebantur, quibus superatis Anna amplectitur sororem.

[686] amplexa fovebat bene non 'fovit', sed 'fovebat', ut id diu factum ostenderet.

[687] siccabat] exprimebat vel abluebat, utvulnera siccabat lymphis” . an suam vestem vulneri Didonis intersertam. crvores ursurpavit: nam nec 'sanguines' dicimus numero plurali, nec 'cruores'. 'siccabat' autem exprimebat.

[689] sub pectore nunc per transitum dicit vulneris locum.

[691] ter revoluta toro est aut 'saepius': aut promanteusis est, praesagium, propter bella Carthaginis. errantibus vicinitate mortis.

[692] ingemvitque reperta atqui dixitinvisam quaerens quam primum abrumpere lucem” , sed ostendit morientes sua inprobare desideria, ut in sextoquam vellent aethere in alto nunc et pauperiem et duros perferre labores” .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: