previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[599]

[601] mos erat Varro vult morem esse communem consensum omnium simul habitantium, qui inveteratus consuetudinem facit. hesperio in Latio hoc est in antiquo: nam, ut in primo diximus, duo Latia fuerunt, unde non frustra 'Hesperio' addidit. quod autem dicit hanc consuetudinem antiquam fuisse, falsum est; nam a Numa Pompilio primum instituta est. sed carmini suo, ut solet, miscet historiam. notandum sane inconexum esse hunc locum, si quis totius libri consideret textum; nam supra aitlonga placidas in pace regebat” , item dicturus estardet inexcita Ausonia atque inmobilis ante” , et nunc dicit 'mos erat Hesperio in Latio', supra etiam dixitcaptivi pendent currus” , itemTyrrhenas, i, sterne acies” . quae ne sint contraria, accipiamus Italiam primo caluisse bellis, medio tempore quievisse, et ad antiquum studium nunc reverti, sicut Romani bello flagravere sub Romulo, quievere sub Numa, sub Tullo Hostilio pristina studia repetiverunt. hinc est quod et ipse Vergilius ait 'longa placidas in pace regebat', non perpetua, itemdesuetaque bello agmina in arma vocat subito ferrumque retractat” : nam retractare est repetere quod omiseras. tale aliquid dicit de genere Sullano Sallustius: nam volens ostendere antiquos maiores eius consulares fuisse, vicinos vero ignavissimos, Sullam autem florentissimum, aitigitur Sulla patriciae gentis fuit, familia iam extincta maiorum ignavia” . quem protinus iugiter, deinde: nam nunc temporis est adverbium, alibi loci, utcum protinus utraque tellus una foret” .

[602] maxima rerum Roma imperii potita.

[603] movent in proelia martem nam moris fuerat indicto bello in Martis sacrario ancilia commovere, unde est in octavoutque inpulit arma” .

[604] lacrimabile bellum πολύδακρυν ἄρηα. Getarum fera gens etiam apud maiores fuit: nam ipsi sunt Mysi, quos Sallustius a Lucullo dicit esse superatos.

[605] hyrcanisve gens est dicta a silva Hyrcania, ubi sunt tigres. arabisve parant venit ab eo quod est 'hic Arabus'— nam ab eo quod est 'hic Arabs, ab hoc Arabe', 'Arabibus' facitsicut 'Hiberus', unde est in Lucanooccurrat Hiberis alter(2.54), et 'Hiber', ut Horatiusdiscet Hiber Rhodanique potor” . item lectum est 'Aethiopus', sed tantum 'Aethiops' dicimus.

[606] auroramque sequi ingenti ambitu dixit ipsum ortum diei pro populis. parthosque reposcere signa hoc in honorem Augusti posuit, quo regnante a Parthis repetita sunt signa, quae Crassus triumvir perdiderat. qui cum aviditate sua contra auspicia bellum suscepisset, interdicentibus tribunis plebis, captus cum filio est et necatus infuso in os auro, cuius amore pugnaverat.

[607] sunt geminae belli portae sacrarium hoc, id est belli portas Numa Pompilius fecerat circa imum Argiletum iuxta theatrum Marcelli. quod fuit in duobus brevissimis templis: duobus autem propter Ianum bifrontem. postea captis Faleriis, civitate Tusciae, inventum est simulacrum Iani cum frontibus quattuor. unde quod Numa instituerat translatum est ad forum transitorium et quattuor portarum unum templum est institutum. Ianum sane apud aliquos bifrontem, apud aliquos quadrifrontem esse non mirum est: nam alii eum diei dominum volunt, in quo ortus est et occasusHoratiusmatutine pater, seu Iane libentius audis” —alii anni totius, quem in quattuor tempora constat esse divisum. anni autem esse deum illa res probat, quod ab eo prima pars anni nominatur: nam ab Iano Ianuarius dictus est.

[608] religione sacrae tremendae, execrabiles: nam et paulo post dicturus esttristesque recludere portas” .

[609] ferri robora bene addidit 'ferri': nam omne quod forte est, robur vocamus.

[610] ianus quidam ianum Eanum dicunt ab eundo; eumque esse Martem; et quod apud Romanos plurimum potest, ideo primum in veneratione nominari. alii Ianum aerem credunt; et quia vocis genitor habeatur, idcirco mandari ei preces nostras ad deos perferendas. alii Ianum mundum accipiunt, cuius caulae ideo in pace clausae sunt, quod mundus undique clausus est, belli tempore aperiuntur, ad auxilium petendum ut pateant. nam quasi mundo ei duas facies dederunt, orientis et occidentis, quod iam supra dictum est: alii quattuor secundum quattuor partes mundi. alii Clusivium dicunt, alii Patulcium, quod patendarum portarum habeat potestatem. idem Iunonius; inde pulchre Iuno portas aperire inducitur. idem Quirinus, unde trabeatum consulem aperire portas dicunt, eo habitu quo Quirinus fuit.

[612] ipse quirinali trabea Suetonius in libro de genere vestium dicit tria genera esse trabearum: unum dis sacratum, quod est tantum de purpura; aliud regum, quod est purpureum, habet tamen album aliquid; tertium augurale de purpura et cocco. 'Quirinali' ergo regali. cinctuque gabino 'Gabinus cinctus' est toga sic in tergum reiecta, ut una eius lacinia a tergo revocata hominem cingat. hoc autem vestimenti genere veteres Latini, cum necdum arma haberent, praecinctis togis bellabant: unde etiam milites in procinctu esse dicuntur. hoc rursus utebatur consul bella indicturus ideo quia, cum Gabii, Campaniae civitas, sacris operaretur, bellum subito evenit: tunc cives cincti togis suis ab aris ad bella profecti sunt et adepti victoriam: unde hic ortus est mos.

[613] insignis reserat stridentia limina consul insignem accipe primo loco creatum, licet similem habeat potestatem.

[614] ipse vocat pugnas tria sunt, ut supra diximus, militiae genera: sacramentum, in quo iurat unusquisque miles se non recedere, nisi praecepto consulis post completa stipendia, id est militiae tempora; coniuratio, quae fit in tumultu, id est Italico bello et Gallico, quando vicinum urbis periculum singulos iurare non patitur, ut inter Fabios fuit; evocatio, quod genus nunc tangit. nam ad subitum bellum evocabantur, unde etiam consul solebat dicere 'qui rem publicam salvam esse vult me sequatur'.

[615] conspirant cornva nam et tubae simul inflabantur.

[619] foeda ministeria cruenta, more suo.

[620] morantes scilicet bella, differentes.

[622] rupit saturnia postes acyrologiam fecit commutando Ennii versum: nam ille aitbelli ferratos postes portasque refregit” .

[623] inmobilis ante non semper, sed antehac. potest tamen et 'inmobilis a furia': nam ante gessit bella, sed iure indicta per fetiales et per patrem patratum.

[626] tergent ab eo quod est 'tergeo' venit, et 'tergunt' a 'tergo tergis', quod de usu penitus recessit.

[627] arvina secundum Suetonium in libro de vitiis corporalibus arvina est durum pingue, quod est inter cutem et viscus. alii arvinam nomine lardum dicunt.

[629] adeo magnae valde magnae, ut Terentiusadulescentem adeo nobilem” .

[630] atina potens civitas haec est iuxta Pomptinas paludes, dicta Atina a morbis, qui Graece ἄται dicuntur, quos paludis vicinitas creat. tiburque superbum aut nobile: aut per transitum tetigit illud quod aliquando cum a senatu auxilia poscerent Tiburtes sub commemoratione beneficiorum a se populo Romano praebitorum, hoc tantum a senatu responsum acceperunt 'superbi estis'.

[631] crustumerique mutavit: nam Crustumerium dicitur. Cassius Hemina tradidit, Siculum quendam nomine uxoris suae Clytemestrae condidisse Clytemestrum, mox corrupto nomine Crustumerium dictum. alii volunt a crustula panis, quam Troiani coacti fame exedisse dicuntur, appellatum. turrigerae antemnae bene muratae. Antemnae autem dictae sunt, quod eas amnis praeterfluit, quasi ante amnem positae.

[632] salignas umbonum crates ut dicit Sallustius de Lucanisqui de vimine facta scuta coriis tegebant” .

[633] thoracas aenos bene 'thoracas'; nam apud maiores loricae pectora tantum tegebant: Statiustriplici servantur pectora ferro: pectora, nam tergo nullus metus” .

[634] lento ducunt argento flexili argento ducunt, id est extendunt. est autem spondiazon et reciprocus versus.

[637] classica iamque sonant bene posuit amphiboliam: nam classicum dicimus et tubam ipsam et sonum. classicum autem est flexilis tuba. tessera signum symbolum bellicum, quod ad pugnam exeuntibus datur, scilicet propter confusionem, ut fuit in bello Mariibardeus, in Sullae Apollo Delphicus, in Caesaris Venus Genetrix.

[638] trepidus festinus, more suo.

[640] loricam indvitur dicimus et 'induor illa re' et 'illam rem'.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: