previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[366]

[367] turno regi in omnibus bonis 'regis' dicitur inventum: nam quasi absurdum est, duobus positis, Turnum potius quam Latinum responsa dare.

[368] tercentum quia Romani equites primo trecenti fuerunt; de singulis enim curiis deni dabantur, quas triginta fuisse diximus. an 'tercentum' ut οἳ δ᾽ ἐννέα πάντες ἀνέσταν. scvtati omnes armati: a parte totum: non clipeati; nam clipei peditum sunt, scuta equitum. volscente magistro proprie: nam magister equitum dicitur more Romano qui dictatori adiungi solet.

[369] muro Troianorum. murosque subibant Troianorum. et est locutio de Ciceronepoterisne eiusoratione subire?”

[370] laevo flectentis limite respiciens situm regionis locutus est.

[371] sublustri noctis in umbra sublustris nox est habens aliquid lucis: Horatiusnocte sublustri nihil astra praeter vidit et undas” .

[372] inmemorem amentem, utinstamus tamen inmemores” : vel incuriosum, vel incautum. radiis lunaribus intellegendum.

[373] havd temere particula haec modo 'non sine causa' significat, alias 'fortuito', alias 'male', alias 'inprovide', alias 'passim', uttemere inter lora iacentes” , alias 'facile': Plautusrapidus fluvius est hic, non hac temere transiri potest(Bac. 85): quae pro loco accipiuntur et intelleguntur. adverbium sane qualitatis relatum est.

[375] nihil illi tendere contra hoc est 'nihil contra responderunt': nam 'tendo contra sermonem tuum' est 'respondeo tibi', 'tendo contra iter tuum' est 'occurro tibi': ergo 'nihil contra tendebant', id est nihil respondebant e contra.

[377] ad divortia viae in diversa tendentes, hoc est ad diverticula viae militaris: Terentiusubi ad ipsum veni diverticulum” . diverticula autem sunt semitae transversae, quae sunt a latere viae militaris.

[378] aditum coronant melior est lectio 'abitum', quam 'aditum': cingunt enim silvam, ne abeant, non, ne adire possint.

[381] ducebat semita legitur et 'lucebat': quod si est, 'rara' pro 'raro' accipiendum, ut sit 'raro lucebat', herbis scilicet in aliquibus locis intervenientibus: si 'ducebat', intellegimus inter calles pecorum raram fuisse semitam, hoc est hominum viam. et non ostendit quo ducebat: sed intellegamus euntes.

[383] evryalum inpediunt 'inpedio te' dicimus per accusativum, et casus mutari non potest, nisi deseras verbum, ut dicas 'inpedimento mihi es'. sciendum sane multas conferri in Euryalum excusationes. regione viarum regionem hic rectum iter dixit, ab eo quod regat tramitem.

[384] nisus abit bene meminit velocitatis, quam ei in quinto dedit, utprimus abit longeque ante omnia corpora Nisus emicat” . inprudens scilicet remanentis Euryali: aut 'inprudens' se evasisse; alii 'inprudens' valde prudens accipiunt.

[385] Albae de nomine vel porcae, vel civitatis, vel regis Albani, cui successit Procas.

[388] infelix qua te regione reliqui se infelicem dicit qui dolet, non illum propter quem dolet.

[389] iter omne revolvens fallacis silvae Urbanus huc usque verba Nisi vult esse, alii poetae dant 'rursus perplexum iter omne revolvens fallacis silvae', ut Nisus usque 'quave sequar' dixisse videatur.

[391] observata id est observans. silentibus pro 'ipse silens': aut 'silentibus', utcum tacet omnis ager” .

[392] signa sequentum militarem sonum dicit, qui varius est: nam interdum canit, ut insequantur eos qui fugiunt, interdum receptui.

[393] nec longum in medio tempus inter auditum sonum et visum Euryalum. et est eclipsis.

[395] fravde loci et noctis 'fraude loci' difficultate loci, 'noctis' pro tenebris et obscuritate fraudem appellat. quidam 'noctis subito turbante tumultu' legunt, ut sit 'noctis tumultu' nocturno. tumultum explorantium dicit.

[396] oppressum rapit hoc est 'quem iam manus omnis rapit'; nam male quidam 'videt rapi' accipiunt: quod si admiseris, vacat 'quem iam manus omnis'.

[397] quid faciat mire adfectum suum poeta interposuit.

[398] in hostes quidam 'in enses' legunt et melius hoc putant, quam in hostes.

[399] pulchram properet per vulnera mortem aut deest 'adire', aut deest 'ad', ut sit 'ad mortem properet': aut certe antique 'properet mortem', ut Plautusproperate prandium(Men. 628), Enniusfestivum festinant diem” . 'pulchram mortem': gloriosum enim est pro amico perire. et 'pulchram' ex persona poetae dictum est: vel certe 'pulchram' ad eum, qui hoc putat.

[400] ocius pro 'ociter'.

[402] tu praesens nostro succurre labori non dicit 'quae praesens es' sed 'praesens succurre', id est ilico, statim. et consuetudinis eius est, ut de vicino et proximo ducat opportunas invocationes: “'Faune, precor, miserere' inquit” : etnymphas venerabar agrestes Gradivumque patrem Geticis qui praesidet arvis” . et in repetitione 'tu dea, tu praesens' maior emphasis videtur.

[404] si qua 'qua' vacat et hic et in sequenti.

[406] suspendive tholo tholus proprie est veluti scutum breve, quod in medio tecto est, in quo trabes coeunt: ad quod dona suspendi consueverant. quae tam diu dona dici poterant, quam diu non profana fierent, sicut in libris sacrorum refertur. bene autem venatorem inducit numen invocare silvarum. alii tholum aedium sacrarum dicunt genus fabricae, ut Vestae et Panthei est. alii tectum sine parietibus columnis subnixum. aedes autem rotundas tribus diis dicunt fieri debere, Vestae, Dianae, vel Herculi vel Mercurio.

[407] turbare globum sana petitio: nam quia tot vincere inpossibile fuerat, petit ut saltem eos perturbet telorum beneficio. rege tela per avras per noctem, in qua sine auxilio numinis recti iactus esse non possunt.

[409] ferrum conicit. hasta de ferro ad hastam transiit. 'conicit' pro 'coicit': nam 'conicit' antiquum est.

[410] adversi in tergum sulmonis ibique frangitur 'tergum' pro 'tergus' dixitSallustiustergis vinciebantpro 'tergoribus'—, ut intellegamus hastam in scutum venisse et illic esse conlisamut 'frangitur' sit 'conliditur'—fissoque scuti ligno etiam praecordia penetrasse: aliter non procedit; nam si hastam re vera fractam accipiamus, ratione caret quod dicit 'fisso transit praecordia ligno'. alii re vera in tergum volunt esse percussum: quod falsum est; nam quo modo ante fissum lignum est et sic praecordia penetrata? sciendum tamen locum hunc unum esse de his quos insolubiles diximus supra.

[411] ligno quidam humiliter dictum accipiunt.

[414] hoc acrior idem quod latuerat et quod ei primus prospere cesserat iactus.

[415] telum librabat ab avre gestus iaculantis exprimitur: duobus autem generibus manualia tela mittuntur; aut enim ab aure, aut a latere tela iaciuntur.

[416] per tempus utrumque congrue dicit telum per tempus utrumque transisse; ait enim 'diversi circumspiciunt', hoc est 'huc et illuc ora circumferunt', per quam oportunitatem potuit telum tempus utrumque transire. Asper tamen dicit: 'per tempus utrumque', hoc est 'inter tempus utrumque', ut e contrahunc inter fluvio Tiberinus amoeno” , id est 'per hunc'. quod si est, intellegamus in fronte esse vulneratum.

[417] tepefacta cerebro alibiet fixo ferrum in pulmone tepescit” .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: