[205] haedorumque dies servandi aurigae signum est haud longe a septentrione, cuius pedem cum cornu tauri una stella con- iungit: quem aurigam pater Mercurius inter sidera locavit. hic in manu sinistra fert haedos, in umeris capram Amaltheam, quae aluisse dicitur Iovem, haedorum matrem, quos quidam Iovis conlacta- neos dicunt. sane nonnulli hunc aurigam Myrtilum, quem Pelops oc- cidit, accipiunt; vel certe Erichthonium, qui natus est ex semine Vul- cani, quod, dum stuprum Minervae inferre conatur, fudit in terram. hoc quoque signum tam ortu, quam occasu suo efficit tempestates. bene autem ait 'dies', quia et magnitudine sui multis diebus oritur, et tempestas aut praecedit signum aut sequitur aut cum eo est. sane sciendum omnes astrologos pro ratione climatum dissentire in ortu siderum: sed ipsa dissensio ultra septem dies non procedit; septem enim etiam ipsa sunt climata. hinc est quod solem ad unumquodque signum alii xu. K#1123. die dicunt venire, alii xiv., alii infra usque ad viii.: nec quisquam procedit ulterius. lucidus angvis tres sunt angues in caelo: unus qui in septentrione est, alter ophiuchi, tertius australis, in quo sunt crater et corvus, de quo nunc proprie ait 'anguis': nam ὕδρα dicitur graece. et scimus angues esse aquarum, terrarum serpentes. haec autem signa gene- raliter posuit: non enim haec tria tantum, sed omnia praecipit ob- servanda.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.