[246] oceani metuentes aeqvore tingvi hoc refertur ad fa- bulam. nam hae duae paelices Iunonis fuisse dicuntur: quas post- quam Iuppiter in siderum rettulit numerum, Iuno rogavit Tethyn, suam nutricem, ne umquam eas pateretur occidere. unde nunc 'metuentes' dixit, scilicet nutricem Iunonis. sunt autem hae Helice et Cynosura. de Helice, Lycaonis filia, amata a Iove et a Iunone in ursam mutata, supra dictum est. Cynosura, quod caudam ca- ninam habeat. hanc Phoenicen vocitatam quidam ferunt, Dianae comi- tem, iraque eius, quod gravida esset inventa, in ursam esse mutatam atque eiusdem rursus misericordia sideribus insertam. quidam prodidere has nymphas fuisse Cretenses, Iovis nutrices, et ob meritum consecra- tas. quae ideo non occidunt, quia secundum clima nostri caeli arctous circulus, in quo cardo convertitur, infra horizontem non venit.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.