previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[43] vere novo gelidus canis cum m. v. liqvitur novum multa significat: nam et recens aliquid novum dicitur, ut ipse ait "lac mihi non aestate novum", id est recens; novum dicitur et magnum, ut "Pollio et ipse facit nova carmina". modo autem novum ver ideo ait, quia anni initium mensis est Martius. et sciendum est, decem tantum menses fuisse apud maiores. Martium autem anni principium habere voluerunt propter Martem suae gentis auctorem. quod multis firmatur auctoribus: Nigidius in sphaera graecanica novum annum aequinoctium vernale memorat; Varro epistolicarum quaestio- num "inter mensem Februarium, qui tunc esset extremus, et inter calendas Martias, quae tunc erant primae"; Atta "annum novum voluerunt esse primum mensem Martium" et alibi "ma- iores Martium primum habuerunt". Aprilis vero dictus est, quasi terras tepore aperiens; Maius a Maia; Iunius a Iunone, quamquam alii a maioribus et iunioribus hos duos menses velint esse nomi- natos: nam antea populus Romanus in centurias iuniorum et senio- rum divisus fuerat. reliqui iam a numero nominabantur quintilis, sextilis, september, october, november, december. et hi erant tan- tum decem menses: duo vero propter rationem signorum anni in- tercalabantur, qui postea a Iano et a Februo nominati sunt. Fe- bruus autem est Ditis pater, cui eo mense sacrificabatur. quintilis et sextilis mutati sunt postea in honorem Iulii Caesaris et Augusti: unde sunt Iulius et Augustus. sic Ovidius in fastis. ergo 'vere novo' et anni initio accipimus et prima parte veris. nam anni quattuor sunt tempora divisa in ternos menses, qui ipsorum tem- porum talem faciunt discretionem, ut primo mense veris novum di- catur ver, secundo adultum, tertio praeceps, sicut etiam Sallustius dicit ubique. item nova aestas, adulta, praeceps; sic autumnus novus, adultus, praeceps; item hiems nova, adulta, praeceps vel extrema: unde est "extremae sub casum hiemis i. v. s". sane sciendum Xenophontem scripsisse unum librum oeconomicum, cuius pars ultima agriculturam continet: de qua parte multa ad suum hoc opus Vergilius transtulit, sicut etiam de georgicis Mago- nis Afri, Catonis, Varronis, Ciceronis quoque libro tertio oecono- micorum, qui agriculturam continet: nam primus praecepta habet, quemadmodum debeat mater familias domi agere, secundus, quem- admodum foris pater familias. illud quoque sciendum est, in his libris non esse obscuritatem in quaestionibus sicut in Aeneide, nisi in paucis admodum locis; sed in hoc tantum esse difficultatem, ut res positas intellegamus, id est τὸ κείμενον, sicut haec prima quo- que eius praecepta significant. nam hoc dicit, agrum fertilem, id est pinguem et herbosum, bis debere arari: semel verno tempore, ut et herbae adhuc tenerae et sine semine avellantur, et aestatis calore vel superfluus umor siccetur vel glebarum putrefiat durities, et semel autumnali arandum cum seminibus: agrum vero tenuem et sterilem autumnali tantum tempore arandum, ne, si etiam verno araveris, exiguus eius umor siccetur aestate. canis montibus albis ex nive.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: