[29] ac navali surgentes aere columnas columnas dicit, quae in honore Augusti et Agrippae rostratae constitutae sunt. Augustus victor totius Aegypti, quam Caesar pro parte superaverat, multa de navali certamine sustulit rostra, quibus conflatis quattuor effecit columnas, quae postea a Domitiano in Capitolio sunt locatae, quas hodieque conspicimus: unde ait 'navali surgentes aere columnas'. nam rostratas Duilius posuit, victis Poenis navali certamine, e quibus unam in rostris, alteram ante circum videmus a parte ia- nuarum.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.