DE MIRACVLIS
Multa etiam interdiu et uigilantibus acciderunt perinde ac tenebrarum somnique nube inuoluta. quae, quia unde manauerint aut qua ratione constiterint dinoscere arduum est, merito miracula uocentur. quorum e magno aceruo in primis illud occurrit.Cum apud lacum Regillum A. Postumius dictator et Tusculanorum dux Mamilius Octauius magnis uiribus inter se concurrerent ac neutra acies aliquamdiu pedem referret, Castor ac Pollux Romanarum partium propugnatores uisi hostiles copias penitus fuderunt. Item bello Macedonico P. Vatinius Reatinae praefecturae uir noctu urbem petens existimauit duos iuuenes excellentis formae albis equis residentes obuios sibi factos nuntiare die, qui praeterierat, Persen regem a Paulo captum. quod cum senatui indicasset, tamquam maiestatis eius et amplitudinis uano sermone contemptor in carcerem coniectus, postquam Pauli litteris illo die Persen captum apparuit, et custodia liberatus et insuper agro ac uacatione donatus est. Castorem uero et Pollucem etiam illo tempore pro imperio populi Romani excubuisse cognitum est, quo ad lacum Iuturnae suum equorumque sudorem abluentis uisi sunt, iunctaque fonti aedis eorum nullius hominum manu reserata patuit.
Sed ut ceterorum quoque deorum propensum huic urbi numen exequamur, triennio continuo uexata pestilentia ciuitas nostra, cum finem tanti et tam diutini mali neque diuina misericordia neque humano auxilio inponi uideret, cura sacerdotum inspectis Sibyllinis libris animaduertit non aliter pristinam recuperari salubritatem posse quam si ab Epidauro Aesculapius esset accersitus. itaque eo legatis missis unicam fatalis remedii opem auctoritate sua, quae iam in terris erat amplissima, impetraturam se credidit. neque eam opinio decepit: pari namque studio petitum ac promissum est praesidium, e uestigioque Epidauri Romanorum legatos in templum Aesculapii, quod ab eorum urbe v passuum distat, perductos ut quidquid inde salubre patriae laturos se existimassent pro suo iure sumerent benignissime inuitauerunt. quorum tam promtam indulgentiam numen ipsius dei subsecutum uerba mortalium caelesti obsequio conprobauit: si quidem is anguis, quem Epidauri raro, sed numquam sine magno ipsorum bono uisum in modum Aesculapii uenerati fuerant, per urbis celeberrimas partes mitibus oculis et leni tractu labi coepit triduoque inter religiosam omnium admirationem conspectus haud dubiam prae se adpetitae clarioris sedis alacritatem ferens ad triremem Romanam perrexit pauentibusque inusitato spectaculo nautis eo conscendit, ubi Q. Ogulni legati tabernaculum erat, inque multiplicem orbem per summam quietem est conuolutus. tum legati perinde atque exoptatae rei conpotes expleta gratiarum actione cultuque anguis a peritis excepto laeti inde soluerunt, ac prosperam emensi nauigationem postquam Antium appulerunt, anguis, qui ubique in nauigio remanserat, prolapsus in uestibulo aedis Aesculapii murto frequentibus ramis diffusae superimminentem excelsae altitudinis palmam circumdedit perque tres dies, positis quibus uesci solebat, non sine magno metu legatorum ne inde in triremem reuerti nollet, Antiensis templi hospitio usus, urbi se nostrae aduehendum restituit atque in ripam Tiberis egressis legatis in insulam, ubi templum dicatum est, tranauit aduentuque suo tempestatem, cui remedio quaesitus erat, dispulit.
Nec minus uoluntarius in urbem nostram Iunonis transitus. captis a Furio Camillo Veis milites iussu imperatoris simulacrum Iunonis Monetae, quod ibi praecipua religione cultum erat, in urbem translaturi sede sua mouere conabantur. quorum ab uno per iocum interrogata dea an Romam migrare uellet, uelle se respondit. hac uoce audita lusus in admirationem uersus est, iamque non simulacrum, sed ipsam caelo Iunonem petitam portare se credentes laeti in ea parte montis Auentini, in qua nunc templum eius cernimus, collocauerunt.
Fortunae etiam Muliebris simulacrum, quod est Latina uia ad quartum miliarium, eo tempore cum aede sua consecratum, quo Coriolanum ab excidio urbis maternae preces reppulerunt, non semel sed bis locutum constitit † prius his uerbis: 'rite me, matronae, dedistis riteque dedicastis'.
Valerio autem Publicola consule, qui post exactos reges bellum cum Veientibus et Etruscis gessit, illis Tarquinio pristinum imperium restituere, Romanis nuper partam libertatem retinere cupientibus, Etruscis et Tarquinio in cornu dextro proelio superioribus tantus terror subito incessit, ut non solum uictores ipsi profugerent, sed etiam pauoris sui consortes secum Veientes traherent. cuius rei pro argumento miraculum adicitur, ingens repente uox e proxima silua Arsia, quae ore Siluani in hunc paene modum missa traditur: 'uno plus e Tuscis cadent, Romanus exercitus uictor abibit'. miram dicti fidem digesta numero cadauera exhibuere.
Quid? Martis auxilium, quo uictoriam Romanorum adiuuit, nonne memoria celebrandum est? cum Bruttii atque Lucani odio incitatissimo maximisque uiribus Thurinae urbis peterent excidium ac praecipuo studio incolumitatem C. Fabricius Luscinus consul protegeret, resque ancipiti euentu conlatis unum in locum utriusque partis copiis gereretur, non audentibus Romanis proelium ingredi eximiae magnitudinis iuuenis primum eos hortari ad capessendam fortitudinem coepit. deinde, ubi tardiores animaduertit, arreptis scalis per mediam hostium aciem ad contraria castra euasit et admotis uallum conscendit. inde uoce ingenti clamitans factum uictoriae gradum et nostros ad aliena castra capienda et Lucanos Bruttiosque ad sua defendenda illuc traxit, ubi conferti dubio certamine terebantur. sed idem inpulsu armorum suorum prostratos hostes iugulandos capiendosque Romanis tradidit: XX enim milia caesa, quinque cum Statio Statilio duce utriusque gentis et tribus atque XX militaribus signis capta sunt. postero die cum consul inter honorandos, quorum strenua opera fuerat usus, uallarem coronam ei se seruare dixisset, a quo castra erant oppressa, nec inueniretur qui id praemium peteret, cognitum pariter atque creditum est Martem patrem tunc populo suo adfuisse. inter cetera huiusce rei manifesta indicia galea quoque duabus distincta pinnis, qua caeleste caput tectum fuerat, argumentum praebuit. itaque Fabricii edicto supplicatio Marti est habita et a laureatis militibus magna cum animorum laetitia oblati auxilii testimonium ei est redditum.
Referam nunc quod suo saeculo cognitum manauit ad posteros, penetrales deos Aeneam Troia aduectos Lauini conlocasse: inde ab Ascanio filio eius Albam, quam ipse condiderat, translatos pristinum sacrarium repetisse, et quia id humana manu factum existimari poterat, relatos Albam uoluntatem suam altero transitu significasse. nec me praeterit de motu et uoce deorum inmortalium humanis oculis auribusque percepto quam in ancipiti opinione aestimatio uersetur, sed quia non noua dicuntur, sed tradita repetuntur, fidem auctores uindicent: nostrum est inclitis litterarum monumentis consecrata perinde ac uera non refugisse.
Facta mentione urbis, e qua primordia ciuitas nostra traxit, diuus Iulius fausta proles eius se nobis offert. quem C. Cassius numquam sine praefatione publici parricidii nominandus, cum in acie Philippensi ardentissimo animo perstaret, uidit humano habitu augustiorem, purpureo paludamento amictum, minaci uultu et concitato equo in se impetum facientem. quo aspectu perterritus tergum hosti dedit uoce illa prius emissa: 'quid enim amplius agam, si occidisse parum est?' non occideras tu quidem, Cassi, Caesarem, neque enim ulla extingui diuinitas potest, sed mortali adhuc corpore utentem uiolando meruisti ut tam infestum haberes deum.
Iam quod L. Lentulus litus praenauigans, in quo Cn. Pompei Magni perfidia Ptolomaei regis interempti corpus concisae scaphae lignis conburebatur, ignarus casus eius, cum ipsi Fortunae erubescendum rogum uidisset, conmilitonibus dixit 'qui scimus an hac flamma Cn. Pompeius cremetur?' diuinitus missae uocis miraculum est.
Atque hoc quidem hominis et casu, illud tantum non ore ipsius Apollinis editum, quo Appii interitum ueridica Pythicae uaticinationis fides praecucurrit. is bello ciuili, quo se Cn. Pompeius a Caesaris concordia pestifero sibi nec rei publicae utili consilio abruperat, euentum grauissimi motus explorare cupiens, uiribus imperii—namque Achaiae praeerat—antistitem Delphicae cortinae in intimam sacri specus partem descendere coegit, unde ut certae consulentibus sortes petuntur, ita nimius diuini spiritus haustus reddentibus pestifer existit. igitur inpulsu capti numinis instincta uirgo horrendo sono uocis Appio inter obscuras uerborum ambages fata cecinit: 'nihil' enim inquit 'ad te hoc, Romane, bellum: Euboeae coela obtinebis'. at is ratus consiliis se Apollinis moneri ne illi discrimini interesset, in eam regionem secessit, quae inter Rhamnunta, nobilem Attici soli partem, Carystumque Chalcidico freto uicinam interiacens Coelae Euboeae nomen obtinet, ubi ante Pharsalicum certamen morbo consumptus praedictum a deo locum sepultura possedit.
Sunt et illa miraculorum loco, quod deusto sacrario Saliorum nihil in eo praeter lituum Romuli integrum repertum est: quod Serui Tulli statua, cum aedis Fortunae conflagrasset, inuiolata mansit: quod Quintae Claudiae statua in uestibulo templi Matris deum posita bis ea aede incendio consumpta, prius P. Nasica Scipione et L. Bestia, iterum M. Seruilio L. Lamia consulibus, in sua basi flammis intacta stetit.
Aliquid admirationis ciuitati nostrae Acilii etiam Auiolae rogus adtulit, qui et a medicis et a domesticis mortuus creditus, cum aliquamdiu domi iacuisset, elatus, postquam corpus eius ignis corripuit, uiuere se proclamauit auxiliumque paedagogi sui—nam is solus ibi remanserat—inuocauit, sed iam flammis circumdatus fato subtrahi non potuit. L. quoque Lamiae praetorio uiro aeque uocem fuisse super rogum constitit.