previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Interea extremo bellator in aequore Turnus
615palantis sequitur paucos iam segnior atque
iam minus atque minus successu laetus equorum
attulit hunc illi caecis terroribus aura
commixtum clamorem adrectasque impulit aures
confusae sonus urbis et inlaetabile murmur.
620Ei mihi! Quid tanto turbantur moenia luctu?
Quisve ruit tantus diversa clamor ab urbe?”
Sic ait adductisque amens subsistit habenis.
Atque huic, in faciem soror ut conversa Metisci
aurigae currumque et equos et lora regebat,
625talibus occurrit dictis: “Hac, Turne, sequamur
Troiugenas, qua prima viam victoria pandit;
sunt alii, qui tecta manu defendere possint.
Ingruit Aeneas Italis et proelia miscet:
et nos saeva manu mittamus funera Teucris.
630Nec numero inferior pugnae nec honore recedes.”
Turnus ad haec:
O soror, et dudum adgnovi, cum prima per artem
foedera turbasti teque haec in bella dedisti,
et nunc nequiquam fallis dea. Sed quis Olympo
635demissam tantos voluit te ferre labores?
An fratris miseri letum ut crudele videres?
Nam quid ago? Aut quae iam spondet Fortuna salutem?
Vidi oculos ante ipse meos me voce vocantem
Murranum, quo non superat mihi carior alter,
640oppetere ingentem atque ingenti volnere victum.
Occidit infelix nostrum ne dedecus Ufens
adspiceret; Teucri potiuntur corpore et armis.
Exscindine domos (id rebus defuit unum)
perpetiar, dextra nec Drancis dicta refellam?
645Terga dabo et Turnum fugientem haec terra videbit?
Usque adeone mori miserum est? Vos O mihi Manes
este boni, quoniam superis aversa voluntas!
Sancta ad vos anima atque istius nescia culpae
descendam, magnorum haud umquam indignus avorum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: