previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Haec fatus, duplicem ex umeris reiecit amictum
et magnos membrorum artus, magna ossa lacertosque
exuit, atque ingens media consistit harena.
Tum satus Anchisa caestus pater extulit aequos,
425et paribus palmas amborum innexuit armis.
Constitit in digitos extemplo arrectus uterque,
brachiaque ad superas interritus extulit auras.
Abduxere retro longe capita ardua ab ictu,
immiscentque manus manibus, pugnamque lacessunt.
430Ille pedum melior motu, fretusque iuventa;
hic membris et mole valens, sed tarda trementi
genua labant, vastos quatit aeger anhelitus artus.
Multa viri nequiquam inter se volnera iactant,
multa cavo lateri ingeminant, et pectore vastos
435dant sonitus, erratque auris et tempora circum
crebra manus, duro crepitant sub volnere malae.
Stat gravis Entellus nisuque immotus eodem,
corpore tela modo atque oculis vigilantibus exit.
Ille, velut celsam oppugnat qui molibus urbem,
440aut montana sedet circum castella sub armis,
nunc hos, nunc illos aditus, omnemque pererrat
arte locum, et variis adsultibus inritus urguet.
Ostendit dextram insurgens Entellus, et alte
extulit: ille ictum venientem a vertice velox
445praevidit, celerique elapsus corpore cessit.
Entellus vires in ventum effudit, et ultro
ipse gravis graviterque ad terram pondere vasto
concidit, ut quondam cava concidit aut Erymantho,
aut Ida in magna, radicibus eruta pinus.
450Consurgunt studiis Teucri et Trinacria pubes;
it clamor caelo, primusque accurrit Acestes,
aequaevumque ab humo miserans attollit amicum.
At non tardatus casu neque territus heros
acrior ad pugnam redit ac vim suscitat ira.
455Tum pudor incendit vires et conscia virtus,
praecipitemque Daren ardens agit aequore toto,
nunc dextra ingeminans ictus, nunc ille sinistra;
nec mora, nec requies: quam multa grandine nimbi
culminibus crepitant, sic densis ictibus heros
460creber utraque manu pulsat versatque Dareta.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: