Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
9. Hic extremo tempore imperator apud Mantineam cum acie instructa audacius instaret hostes, cognitus a Lacedaemoniis, quod in unius pernicie eius patriae sitam putabant salutem, universi in unum impetum fecerunt neque prius abscesserunt, quam magna caede edita multisque occisis fortissime ipsum Epaminondam pugnantem, sparo eminus percussum, concidere viderunt. [2] huius casu aliquantum retardati sunt Boeoti, neque tamen prius pugna excesserunt, quam repugnantes profligarunt. [3] at Epaminondas, cum animadverteret mortiferum se vulnus accepisse simulque, si ferrum, quod ex hastili in corpore remanserat, extraxisset, animam statim emissurum, usque eo retinuit, quoad renuntiatum est vicisse Boeotos. [4] id postquam audivit, satis' inquit 'vixi: invictus enim morior.' tum ferro extracto confestim exanimatus est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.