[5]
quorsum igitur haec disputo? quorsum? ut intellegere
possitis neminem umquam tanta eloquentia fuisse,
neque tam divino atque incredibili genere dicendi, qui vestram
magnitudinem multitudinemque beneficiorum quae1 in me
fratremque meum et liberos nostros contulistis non modo augere
aut ornare oratione, sed enumerare aut consequi possit.
A parentibus, id quod necesse erat, parvus sum procreatus,
a vobis natus sum consularis. illi mihi fratrem incognitum
qualis futurus esset dederunt, vos spectatum et incredibili
pietate cognitum reddidistis. rem publicam illis accepi
temporibus eam quae paene amissa est, a vobis eam2 reciperavi
quam aliquando omnes unius opera servatam iudicaverunt.
di immortales mihi liberos dederunt, vos reddidistis.
multa praeterea a dis immortalibus optata consecuti sumus:
nisi vestra voluntas fuisset, omnibus divinis muneribus careremus3.
vestros denique honores, quos eramus gradatim
singulos adsecuti, nunc a vobis universos habemus, ut quantum
antea parentibus, quantum dis immortalibus, quantum
vobismet ipsis, tantum hoc tempore universum cuncto populo
Romano debeamus.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.