[8]
frater erat unus qui suo squalore
vestros oculos inflecteret, qui suo fletu desiderium mei memoriamque
renovaret; qui statuerat, Quirites, si vos me sibi
non reddidissetis, eandem subire fortunam; tanto in me
amore exstitit ut negaret fas esse non modo domicilio, sed
ne sepulcro quidem se a me esse seiunctum. pro me praesente
senatus hominumque praeterea viginti milia vestem
mutaverunt, pro eodem me1 absente unius squalorem sordisque
vidistis. Vnus hic, qui quidem2 in foro posset esse, mihi
pietate3 filius inventus est, beneficio parens, amore idem qui4
semper fuit frater. nam coniugis miserae squalor et luctus
atque optimae filiae maeror adsiduus filique parvi5 desiderium
mei lacrimaeque pueriles aut itineribus6 necessariis aut magnam
partem tectis ac tenebris continebantur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.