[11]
hunc tu1 diem tuis maximis
et innumerabilibus gratulationibus iure anteponis2. haec
enim res unius est propria C.3 Caesaris; ceterae duce te
gestae magnae illae quidem, sed tamen multo magnoque
comitatu. huius autem rei tu idem dux es4 et comes: quae
quidem tanta est ut5 tropaeis et monumentis tuis adlatura
finem sit aetas—nihil est enim opere et manu factum quod
non6 conficiat et consumat vetustas—
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.