[34]
. . . Ex quo perspicitur, quom hanc beniuolentiam
tam late longeque diffusam uir sapiens in aliquem
pari uirtute praeditum contulerit, tum illud effici
(quod quibusdam incredibile uideatur, sit autem
necessarium) ut non in illo sese plus quam alterum
diligat: quid enim est quod differat, quom sint cuncta
paria? Quod si interesse quippiam tantulum modo
potuerit in ea, iam amicitiae nomen occiderit, cuius
est ea uis ut simul atque sibi aliquid esse alter maluerit,
nulla sit.
Quae praemuniuntur omnia reliquo sermoni disputationique nostrae, quo facilius ius in natura esse
positum intellegi possit. De quo quom perpauca
dixero, tum ad ius ciuile ueniam, ex quo haec omnis
est nata oratio.
Quintus
Tu uero iam perpauca scilicet. Ex
his enim quae dixisti, etsi aliter Attico, uidetur mihi
quidem certe ex natura ortum esse ius.
13.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics