previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Tunc Mitylenaeum pleno iam litore vulgus
110Adfatur Magnum: Si maxima gloria nobis
Semper erit, tanti pignus servasse mariti,
Tu quoque devotos sacro tibi foedere muros,
Oramus, sociosque lares dignare vel una
Nocte tua: fac, Magne, locum, quem cuncta revisant
115Saecula, quem veniens hospes Romanus adoret.
Nulla tibi subeunda magis sunt moenia victo.
Omnia victoris possunt sperare favorem:
Haec iam crimen habet. Quid, quod iacet insula ponto,
Caesar eget ratibus? Procerum pars magna coibit,
120Certa loci. Noto reparandum est litore bellum
Accipe templorum cultus, aurumque deorum:
Accipe, si terris, si puppibus ista iuventus
Aptior est: tota, quantum valet, utere Lesbo.
Accipe: ne Caesar rapiat, tu victus habeto.
125Hoc solum crimen meritae bene detrahe terrae,
Ne nostram videare fidem felixque secutus,
Et damnasse miser. Tali pietate virorum
Laetus in adversis, et mundi nomine gaudens
Esse fidem, Nullum toto mihi, dixit, in orbe
130Gratius esse solum, non parvo pignore vobis
Ostendi. Tenuit nostros hac obside Lesbos
Adfectus: hic sacra domus carique penates,
Hic mihi Roma fuit. Non ulla in litora puppim
Ante dedi fugiens, saevi cum Caesaris iram
135Iam scirem meritam, servata coniuge, Lesbon,
Non veritus tantam veniae committere vobis
Materiem. Sed iam satis est fecisse nocentes:
Fata mihi totum mea sunt agitanda per orbem.
Heu nimium felix aeterno nomine Lesbos,
140Sive doces populos regesque admittere Magnum,
Seu praestas mihi sola fidem. Nam quaerere certum est.
Fas quibus in terris, ubi sit scelus. Accipe, numen,
Si quod adhuc mecum es, votorum extrema meorum:
Da similes Lesbo populos, qui Marte subactum
145Non intrare suos, infesto Caesare, portus,
Non exire vetent. Dixit, moestamque carinae
Imposuit comitem. Cunctos mutare putares
Tellurem patriumque solum: sic litore toto
Plangitur: infestae tenduntur in aethera dextrae:
150Pompeiumque minus, cuius Fortuna dolorem
Moverat, ast illam, quam toto tempore belli
Ut civem videre suam, discedere cernens
Ingemuit populus: quam vix, si castra mariti
Victoris peteret, siccis dimittere matres
155Iam poterant oculis: tanto devinxit amore
Hos pudor, hos probitas, castique modestia vultus,
Quod, submissa nimis, nulli gravis hospita turbae,
Stantis adhuc fati vixit, quasi coniuge victo.
Iam pelago medios Titan demissus ad ignes,
160Nec quibus abscondit, nec si quibus exerit orbem,
Totus erat: vigiles Pompeii in pectore curae
Nunc socias adeunt Romani foederis urbes,
Et varias regum mentes, nunc invia mundi
Arva super nimios soles Austrumque iacentes.
165Saepe labor moestus curarum odiumque futuri
Proiecit fessos incerti pectoris aestus,
Rectoremque ratis de cunctis consulit astris:
Unde notet terras; quae sit mensura secandi
Aequoris in coelo; Syriam quo sidere servet:
170Aut quotus in plaustro Libyam bene dirigat ignis.
Doctus ad haec fatur taciti servator Olympi:
Signifero quaecumque fluunt labentia coelo,
Numquam stante polo, miseros fallentia nautas
Sidera non sequimur: sed qui non mergitur undis
175Axis inocciduus, gemina clarissimus Arcto,
Ille regit puppes. Hic cum mihi semper in altum
Surget et instabit summis minor Ursa ceruchis;
Bosporon et Scythiae curvantem litora pontum
Spectamus. Quidquid descendit ab arbore summa
180Arctophylax, propiorque mari Cynosura feretur,
In Syriae portus tendit ratis. Inde Canopos
Excipit, Australi coelo contenta vagari
Stella, timens Borean: illa quoque perge sinistra,
Trans Pharon, in medio tanget ratis aequore Syrtes.
185Sed quo vela dari, quo nunc pede carbasa tendi
Nostra iubes? Dubio contra cui pectore Magnus,
Hoc solum toto, respondit, in aequore serva,
Ut sit ab Emathiis semper tua longius oris
Puppis, et Hesperiam pelago coeloque relinquas:
190Cetera da ventis. Comitem pignusque recepi
Depositum: tunc certus eram, quae litora vellem;
Nunc portum Fortuna dabit. Sic fatur: at ille
Iusto vela modo pendentia cornibus aequis
Torsit, et in laevum puppim dedit, utque secaret,
195Quas Samiae cautes et quas Chios asperat, undas,
Hos dedit in proram, tenet hos in puppe rudentes.
Aequora senserunt motus, aliterque secante
Iam pelagus rostro, nec idem spectante carina,
Mutavere sonum. Non sic moderator equorum,
200Dexteriore rota laevum cum circuit axem,
Cogit inoffensae currus accedere metae.
Ostendit terras Titan, et sidera texit.
Sparsus ab Emathia fugit quicumque procella,
Adsequitur Magnum: primusque a litore Lesbi
205Occurrit natus, procerum mox turba fidelis.
Nam neque deiecto fatis, acieque fugato
Abstulerat Magno reges Fortuna ministros:
Terrarum dominos et sceptra Eoa tenentes
Exsul habet comites. Iubet ire in devia mundi
210Deiotarum, qui sparsa ducis vestigia legit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: