previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

210
Quando, ait, Emathiis amissus cladibus orbis
Qua Romanus erat, superest, fidissime regum,
Eoam tentare fidem, populosque bibentes
Euphraten, et adhuc securum a Caesare Tigrim.
215Ne pigeat Magno quaerentem fata remotas
Medorum penetrare domos, Sythicosque recessus,
Et totum mutare diem, vocesque superbo
Arsacidae perferre meas: Si foedera nobis
Prisca manent, mihi per Latium iurata Tonantem,
220Per vestros obstricta magos, implete pharetras,
Armeniosque arcus Geticis intendite nervis:
Si vos, o Parthi, peterem cum Caspia claustra,
Et sequerer duros aeterni Martis Alanos,
Passus Achaemeniis late discurrere campis,
225In tutam trepidos numquam Babylona coegi.
Arva super Cyri, Chaldaeique ultima regni
Qua rapidus Ganges et qua Nysaeus Hydaspes
Accedunt pelago, Phoebi surgentis ab igne
Iam propior, quam Persis, eram: tamen omnia vincens
230Sustinui nostris vos tantum deesse triumphis:
Solus et e numero regum telluris Eoae
Ex aequo me Parthus adit. Nec munere Magni
Stant semel Arsacidae. Quis enim post vulnera cladis
Assyriae iustas Latii compescuit iras?
235Tot meritis obstricta meis, nunc Parthia ruptis
Excedat claustris vetitam per saecula ripam,
Zeugmaque Pellaeum. Pompeio vincite, Parthi;
Vinci Roma volet. Regem parere iubenti
Ardua non piguit, positisque insignibus aulae
240Egreditur, famuli raptos indutus amictus.
In dubiis tutum est inopem simulare tyranno.
Quanto igitur mundi dominis securius aevum
Verus pauper agit! Dimisso in litora rege,
Ipse per Icariae scopulos, Ephesumque relinquens,
245Et placidi Colophona maris, spumantia parvae
Radit saxa Sami: spirat de litore Coo
Aura fluens: Gnidon inde fugit, claramque relinquit
Sole Rhodon, magnosque sinus Telmessidos undae
Compensat medio pelago. Pamphylia puppi
250Occurrit tellus: nec se committere muris
Ausus adhuc ullis, te primum, parva Phaseli,
Magnus adit. Nam te metui vetat incola rarus.
Exhaustaeque domus populis; maiorque carinae,
Quam tua, turba fuit. Tendens hinc carbasa rursus
255Iam Taurum, Tauroque videt Dipsunta cadentem.
Crederet hoc Magnus, pacem cum praestitit undis
Et sibi consultum. Cilicum per litora tutus
Parva puppe fugit: sequitur pars magna senatus
Ad profugum collecta ducem: parvisque Celendris,
260Qua portu mittitque rates recipitque Selinus,
In Procerum coetu tandem moesta ora resolvit
Vocibus his Magnus: Comites bellique fugaeque,
Atque instar patriae, quamvis in litore nudo,
In Cilicum terra, nullis circumdatus armis
265Consultem, rebusque novis exordia quaeram,
Ingentes praestate animos: non omnis in arvis
Emathiis cecidi, nec sic mea fata premuntur,
Ut nequeam relevare caput, cladesque receptas
Excutere. An Libyae Marium potuere ruinae
270Erigere in fasces, plenis et reddere fastis:
Me pressum leviore manu Fortuna tenebit?
Mille meae Graio volvuntur in aequore puppes,
Mille duces: sparsit potius Pharsalia nostras,
Quam subvertit, opes. Sed me vel sola tueri
275Fama potest rerum, toto quas gessimus orbe,
Et nomen, quod mundus amat. Vos pendite regna
Viribus atque fide, Libyen, Parthosque, Pharonque,
Quaenam Romanis deceat succurrere rebus.
Ast ego curarum, proceres, arcana mearum
280Expromam, mentisque meae quo pondera vergant.
Aetas Niliaci nobis suspecta tyranni est:
Ardua quippe fides robustos exigit annos.
Hinc anceps dubii terret sollertia Mauri:
Namque memor generis Carthaginis impia proles
285Imminet Hesperiae, multusque in pectore vano est
Hannibal; obliquo maculat qui sanguine regnum,
Et Numidas contingit avos, iam supplice Varo
Intumuit, viditque loco Romana secundo.
Quare agite, Eoum, comites, properemus in orbem.
290Dividit Euphrates ingentem gurgite mundum,
Caspiaque immensos seducunt claustra recessus,
Et polus Assyrias alter noctesque diesque
Vertit, et abruptum est nostro mare discolor unda,
Oceanusque suus. Regnandi sola voluntas.
295Celsior in campis sonipes, et fortior arcus;
Nec puer aut senior letales tendere nervos
Segnis, et a nulla mors est incerta sagitta.
Primi Pellaeas arcu fregere sarissas,
Bactraque Medorum sedem, murisque superbam
300Assyrias Babylona domos. Nec pila timentur
Nostra nimis Parthis, audentque in bella venire,
Experti Scythicas, Crasso pereunte, sagittas.
Spicula nec solo spargunt fidentia ferro;
Stridula sed multo saturantur tela veneno.
305Vulnera parva nocent, fatumque in sanguine summo est
O utinam non tanta mihi fiducia saeviis
Esset in Arsacidis! Fatis nimis aemula nostris
Fata movent Medos, multumque in gente deorum est
Effundam populos alia tellure revulsos,
310Excitosque suis immittam sedibus ortus.
Quodsi nos Eoa fides et barbara fallunt
Foedera, vulgati supra commercia mundi
Naufragium Fortuna ferat. Non regna precabor,
Quae feci; sed magna feram solatia mortis
315Orbe iacens alio, nihil haec in membra cruente,
Nil socerum fecisse pie. Sed cuncta revolvens
Vitae fata meae, semper venerabilis illa
Orbis parte fui: quantus Maeotida supra!
Quantus apud Tanaim toto conspectus in ortu!
320Quas magis in terras nostrum felicibus actis
Nomen abit, aut unde redit maiore triumpho?
Roma, fave coeptis: quid enim tibi laetius umquam
Praestiterint superi, quam, si civilia Partho
Milite bella geras, tantam consumere gentem,
325Et nostris miscere malis? Cum Caesaris arma
Concurrent Medis, aut me Fortuna necesse est
Vindicet, aut Crassos. Sic fatus, murmure sentit
Consilium damnasse viros: quos Lentulus omnes
Virtutis stimulis et nobilitate dolendi
330Praecessit, dignasque tulit modo consule voces:

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: