previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Ut primum remis actum mare propulit omne
320Classis onus, densis fremuit niger imbribus Auster
In sua regna furens: tentatum classibus aequor
Turbine defendit, longeque a Syrtibus undas
Egit, et illato confregit litore pontum.
Tum quarum recto deprendit carbasa malo
325Eripuit nautis; frustraque rudentibus ausis
Vela negare Noto, spatium vicere carinae,
Atque ultra proram tumuit sinus. Omnia si quis
Providus antennae suffixit lintea summae,
Vincitur, et nudis avertitur armamentis.
330Sors melior classi, quae fluctibus incidit altis,
Et certo iactata mari. Quaecumque levatae
Arboribus caesis flatum effudere frementem,
Abstulit has ventis liber contraria volvens
Aestus, et obnixum victor detrudit in Austrum.
335Has vada destituunt, atque interrupta profundo
Terra ferit puppes: dubioque obnoxia fato
Pars sedet una ratis, pars altera pendet in undis.
Tunc magis impactum brevibus mare, terraque saevit
Obvia consurgens: quamvis elisus ab Austro,
340Saepe tamen cumulos fluctus non vincit arenae.
Eminet in tergo pelagi procul omnibus arvis,
Inviolatus aqua, sicci iam pulveris agger;
Stant miseri nautae, terraeque haerente carina
Litora nulla vident. Sic partem intercipit aequor:
345Pars ratium maior regimen clavumque secuta est,
Tuta fuga, nautasque loci sortita peritos,
Torpentem Tritonos adit illaesa paludem.
Hanc, ut fama, deus, quem toto litore pontus
Audit ventosa perflantem murmura concha,
350Hanc et Pallas amat, patrio quae vertice nata
Terrarum primam Libyen (nam proxima coelo est,
Ut probat ipse calor) tetigit, stagnique quieta
Vultus vidit aqua, posuitque in margine plantas,
Et se dilecta Tritonida dixit ab unda.
355Quam iuxta Lethon tacitus praelabitur amnis,
Infernis, ut fama, trahens oblivia venis:
Atque insopiti quondam tutela draconis,
Hesperidum pauper spoliatus frondibus hortus.
Invidus, annoso qui famam derogat aevo,
360Qui vates ad vera vocat. Fuit aurea silva,
Divitiisque graves et fulvo germine rami:
Virgineusque chorus nitidi custodia luci,
Et numquam somno damnatus lumina serpens,
Robora complexus rutilo curvata metallo.
365Abstulit arboribus pretium, nemorique laborem
Alcides: passusque inopes sine pondere ramos,
Retulit Argolico fulgentia poma tyranno.
His igitur depulsa locis, effectaque classis
Syrtibus, haud ultra Garamantidas attigit undas:
370Sed duce Pompeio Libyes melioris in oris
Mansit. At impatiens virtus haerere Catonis
Audet in ignotas agmen committere gentes,
Armorum fidens, et terra cingere Syrtim.
Haec eadem suadebat hiems, quae clauserat aequor;
375Et spes imber erat, nimios metuentibus ignes:
Ut neque sole viam, nec duro frigore saevam,
Inde polo Libyes, hinc bruma temperet annus.
Atque ingressurus steriles sic fatur arenas:
O quibus una salus placuit mea castra secutis
380Indomita cervice mori, componite mentes
Ad magnum virtutis opus summosque labores.
Vadimus in campos steriles, exustaque mundi,
Qua nimius Titan, et rarae in fontibus undae,
Siccaque letiferis squalent serpentibus arva,
385Durum iter. Ad leges patriaeque ruentis amorem
Per mediam Libyen veniant, atque invia tentent,
Si quibus in nullo positum est evadere voto,
Si quibus ire sat est. Neque enim mihi fallere quemquam
Est animus, tectoque metu perducere vulgus.
390Hi mihi sint comites, quos ipsa pericula ducent,
Qui, me teste, pati vel quae tristissima, pulchrum
Romanumque putant. At qui sponsore salutis
Miles eget, capiturque animae dulcedine, vadat
Ad dominum metiore via. Dum primus arenas
395Ingrediar, primusque gradus in pulvere ponam,
Me calor aethereus feriat, mihi plena veneno
Occurrat serpens; fatoque pericula vestra
Praetentate meo: sitiat, quicumque bibentem
Viderit: aut umbras nemorum quicumque petentem,
400Aestuet: aut equitem peditum praecedere turmas,
Deficiat; si quo fuerit discrimine notum,
Dux an miles eam. Serpens, sitis, ardor, arenae,
Dulcia virtuti: Gaudet patientia duris.
Laetius est, quoties magno sibi constat, honestum.
405Sola potest Libye turbam praestare malorum,
Ut deceat fugisse viros. Sic ille paventes
Incendit virtute animos, et amore laborum,
Irreducemque viam deserto limite carpit:
Et, sacrum parvo nomen clausura sepulchro
Invasit Libye securi fata Catonis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Sir Edward Ridley, 1905)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: