previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Agrestes Lycii.

Tum vero cuncti manifestam numinis iram
femina virque timent cultuque impensius omnes
315magna gemelliparae venerantur numina divae,
utque fit, a facto propiore priora renarrant.

E quibus unus ait: “Lyciae quoque fertilis agris
non impune deam veteres sprevere coloni.
Res obscura quidem est ignobilitate virorum,
320mira tamen. Vidi praesens stagnumque locumque
prodigio notum. Nam me iam grandior aevo
impatiensque viae genitor deducere lectos
iusserat inde boves gentisque illius eunti
ipse ducem dederat. Cum quo dum pascua lustro,
325ecce lacu medio sacrorum nigra favilla
ara vetus stabat tremulis circumdata cannis.
Restitit et pavidofaveas mihimurmure dixit
dux meus; et similifaveasego murmure dixi.
Naiadum Faunine foret tamen ara rogabam
330indigenaeve dei, cum talia rettulit hospes:

Non hac, o iuvenis, montanum numen in ara est:
illa suam vocat hanc, cui quondam regia coniunx
orbem interdixit, quam vix erratica Delos
orantem accepit, tum cum levis insula nabat.
335Illic incumbens cum Palladis arbore palmae
edidit invita geminos Latona noverca.
Hinc quoque Iunonem fugisse puerpera fertur
inque suo portasse sinu, duo numina, natos.
Iamque Chimaeriferae, cum sol gravis ureret arva,
340finibus in Lyciae longo dea fessa labore
sidereo siccata sitim conlegit ab aestu,
uberaque ebiberant avidi lactantia nati.
Forte lacum mediocris aquae prospexit in imis
vallibus; agrestes illic fruticosa legebant
345vimina cum iuncis gratamque paludibus ulvam.
Accessit positoque genu Titania terram
pressit, ut hauriret gelidos potura liquores.
Rustica turba vetat. Dea sic adfata vetantes:
Quid prohibetis aquis? usus communis aquarum est.
350Nec solem proprium natura nec aera fecit
nec tenues undas: ad publica munera veni.
Quae tamen ut detis, supplex peto. Non ego nostros
abluere hic artus lassataque membra parabam,
sed relevare sitim. Caret os umore loquentis
355et fauces arent, vixque est via vocis in illis.
Haustus aquae mihi nectar erit, vitamque fatebor
accepisse simul: vitam dederitis in unda.
Hi quoque vos moveant, qui nostro bracchia tendunt
parva sinu:” et casu tendebant bracchia nati.
360Quem non blanda deae potuissent verba movere?
Hi tamen orantem perstant prohibere minasque,
ni procul abscedat, conviciaque insuper addunt.
Nec satis est, ipsos etiam pedibusque manuque
turbavere lacus imoque e gurgite mollem
365huc illuc limum saltu movere maligno.
Distulit ira sitim: neque enim iam filia Coei
supplicat indignis nec dicere sustinet ultra
verba minora dea, tollensque ad sidera palmas
aeternum stagnodixitvivatis in isto.”
370Eveniunt optata deae: iuvat esse sub undis
et modo tota cava submergere membra palude,
nunc proferre caput, summo modo gurgite nare,
saepe super ripam stagni consistere, saepe
in gelidos resilire lacus. Sed nunc quoque turpes
375litibus exercent linguas pulsoque pudore,
quamvis sint sub aqua, sub aqua maledicere temptant.
Vox quoque iam rauca est, inflataque colla tumescunt,
ipsaque dilatant patulos convicia rictus.
Terga caput tangunt, colla intercepta videntur,
380spina viret, venter, pars maxima corporis, albet,
limosoque novae saliunt in gurgite ranae.””

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Brookes More, 1922)
load focus English (Arthur Golding, 1567)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: