previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Aeson.

Haemoniae matres pro gnatis dona receptis
160grandaevique ferunt patres congestaque flamma
tura liquefaciunt, inductaque cornibus aurum
victima vota cadit. Sed abest gratantibus Aeson,
iam propior leto fessusque senilibus annis.
Cum sic Aesonides: “O cui debere salutem
165confiteor, coniunx, quamquam mihi cuncta dedisti
excessitque fidem meritorum summa tuorum,
si tamen hoc possunt (quid enim non carmina possunt?),
deme meis annis et demptos adde parenti.”
Nec tenuit lacrimas. Mota est pietate rogantis,
170dissimilemque animum subiit Aeeta relictus.
Nec tamen adfectus tales confessaquodinquit
excidit ore tuo, coniunx, scelus? ergo ego cuiquam
posse tuae videor spatium transcribere vitae?
Nec sinat hoc Hecate, nec tu petis aequa. Sed isto,
175quod petis, experiar maius dare munus Iason.
Arte mea soceri longum temptabimus aevum,
non annis renovare tuis: modo diva triformis
adiuvet et praesens ingentibus adnuat ausis.”

Tres aberant noctes, ut cornua tota coirent
180efficerentque orbem. Postquam plenissima fulsit
et solida terras spectavit imagine luna,
egreditur tectis vestes induta recinctas,
nuda pedem, nudos umeris infusa capillos,
fertque vagos mediae per muta silentia noctis
185incomitata gradus. Homines volucresque ferasque
solverat alta quies: nullo cum murmure saepes,
inmotaeque silent frondes, silet umidus aer;
sidera sola micant. Ad quae sua bracchia tendens
ter se convertit, ter sumptis flumine crinem
190inroravit aquis ternisque ululatibus ora
solvit et, in dura submisso poplite terra,
Noxaitarcanis fidissima, quaeque diurnis
aurea cum luna succeditis ignibus astra,
tuque triceps Hecate, quae coeptis conscia nostris
195adiutrixque venis cantusque artisque magorum,
quaeque magos, Tellus, pollentibus instruis herbis,
auraeque et venti montesque amnesque lacusque
dique omnes nemorum, dique omnes noctis adeste.
Quorum ope, cum volui, ripis mirantibus amnes
200in fontes rediere suos, concussaque sisto,
stantia concutio cantu freta, nubila pello
nubilaque induco, ventos abigoque vocoque,
vipereas rumpo verbis et carmine fauces,
vivaque saxa sua convulsaque robora terra
205et silvas moveo, iubeoque tremescere montes
et mugire solum manesque exire sepulcris.
Te quoque, Luna, traho, quamvis Temesaea labores
aera tuos minuant; currus quoque carmine nostro
pallet avi, pallet nostris Aurora venenis.
210Vos mihi taurorum flammas hebetastis et unco
impatiens oneris collum pressistis aratro,
vos serpentigenis in se fera bella dedistis
custodemque rudem somno sopistis et aurum
vindice decepto Graias misistis in urbes.
215Nunc opus est sucis, per quos renovata senectus
in florem redeat primosque reconligat annos.
Et dabitis. Neque enim micuerunt sidera frustra,
nec frustra volucrum tractus cervice draconum
currus adest.” Aderat demissus ab aethere currus.

220Quo simul adscendit frenataque colla draconum
permulsit manibusque leves agitavit habenas,
sublimis rapitur subiectaque Thessala Tempe
despicit et Threces regionibus applicat angues:
et quasque Ossa tulit quasque altus Pelion herbas
225Othrysque Pindusque et Pindo maior Olympus
perspicit, et placitas partim radice revellit,
partim succidit curvamine falcis aenae.
Multa quoque Apidani placuerunt gramina ripis,
multa quoque Amphrysi neque eras inmunis, Enipeu;
230nec non Peneos, nec non Spercheides undae
contribuere aliquid iuncosaque litora Boebes.
Carpsit et Euboica vivax Anthedone gramen,
nondum mutato vulgatum corpore Glauci.
Et iam nona dies curru pennisque draconum
235nonaque nox omnes lustrantem viderat agros,
cum rediit. Neque erant tacti, nisi odore, dracones,
et tamen annosae pellem posuere senectae.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: