previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Theseus.

Iamque aderat Theseus, proles ignara parenti,
405et virtute sua bimarem pacaverat Isthmon.
Huius in exitium miscet Medea quod olim
attulerat secum Scythicis aconiton ab oris.
Illud Echidneae memorant e dentibus ortum
esse canis. Specus est tenebroso caecus hiatu,
410est via declivis, per quam Tirynthius heros
restantem contraque diem radiosque micantes
obliquantem oculos nexis adamante catenis
Cerberon abstraxit; rabida qui concitus ira
implevit pariter ternis latratibus auras
415et sparsit virides spumis albentibus agros.
Has concresse putant nactasque alimenta feracis
fecundique soli vires cepisse nocendi.
Quae quia nascuntur dura vivacia caute,
agrestes aconita vocant. Ea coniugis astu
420ipse parens Aegeus nato porrexit ut hosti.
Sumpserat ignara Theseus data pocula dextra,
cum pater in capulo gladii cognovit eburno
signa sui generis facinusque excussit ab ore.
Effugit illa necem nebulis per carmina motis.

THE MYRMIDONS

425At genitor, quamquam laetatur sospite nato,
attonitus tamen est ingens discrimine parvo
committi potuisse nefas. Fovet ignibus aras
muneribusque deos implet, feriuntque secures
colla torosa boum vinctorum corpora vittis.
430Nullus Erechthidis fertur celebratior illo
inluxisse dies. Agitant convivia patres
et medium vulgus, nec non et carmina, vino
ingenium faciente, canunt: “Te, maxime Theseu,
mirata est Marathon Cretaei sanguine tauri;
435quodque suis securus arat Cromyona colonus,
munus opusque tuum est. Tellus Epidauria per te
clavigeram vidit Vulcani occumbere prolem,
vidit et inmitem Cephisias ora Procrusten,
Cercyonis letum vidit Cerealis Eleusin.
440Occidit ille Sinis, magnis male viribus usus,
qui poterat curvare trabes et agebat ab alto
ad terram late sparsuras corpora pinus.
Tutus ad Alcathoen, Lelegeia moenia, limes
composito Scirone patet, sparsisque latronis
445terra negat sedem, sedem negat ossibus unda;
quae iactata diu fertur durasse vetustas
in scopulos: scopulis nomen Scironis inhaeret.
Si titulos annosque tuos numerare velimus,
facta premant annos. Pro te, fortissime, vota
450publica suscipimus, Bacchi tibi sumimus haustus.”

Consonat adsensu populi precibusque faventum
regia, nec tota tristis locus ullus in urbe est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Brookes More, 1922)
load focus English (Arthur Golding, 1567)
hide References (2 total)
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: