previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Ianus habet finem, cum carmine crescit et annus:
alter ut hic mensis, sic liber alter eat.
nunc primum velis, elegi, maioribus itis:
exiguum, memini, nuper eratis opus.
5 ipse ego vos habui faciles in amore ministros,
cum lusit numeris prima iuventa suis.
idem sacra cano signataque tempora fastis:
ecquis ad haec illinc crederet esse viam?
haec mea militia est: ferimus quae possumus arma,
10 dextraque non omni munere nostra vacat,
si mihi non valido torquentur pila lacerto,
nec bellatoris terga premuntur equi,
nec galea tegimur nec acuto cingimur ense,
(his habilis telis quilibet esse potest),
15 at tua prosequimur studioso pectore, Caesar,
nomina, per titulos ingredimurque tuos.
ergo ades et placido paulum mea munera voltu
respice, pacando si quid ab hoste vacas.
februa Romani dixere piamina patres:
20 nunc quoque dant verbo plurima signa fidem,
pontifices ab rege petunt et flamine lanas,
quis veterum lingua februa nomen erat, [p. 58]
quaeque capit lictor domibus purgamina versis
torrida cum mica farra, vocantur idem;
25 nomen idem ramo, qui caesus ab arbore pura
casta sacerdotum tempora fronde tegit,
ipse ego flammicam poscentem februa vidi;
februa poscenti pinea virga data est.
denique quodcumque est, quo corpora nostra piantur,
30 hoc apud intonsos nomen habebat avos.
mensis ab his dictus, secta quia pelle Luperci
omne solum lustrant idque piamen habent,
aut quia placatis sunt tempora pura sepulcris,
tunc cum ferales praeteriere dies.
35 omne nefas omnemque mali purgamina causam
credebant nostri tollere posse senes.
Graecia principium moris dedit: illa nocentis
impia lustratos ponere facta putat.
Actoriden Peleus, ipsum quoque Pelea Phoci
40 caede per Haemonias solvit Acasfus aquas:
vectam frenatis per inane draconibus Aegeus
credulus iumenta Phasida fovit ope:
Amphiareiades Naupactoo Acheloo
solve nefasdixit, solvit et ille nefas.
45 a! nimium faciles, qui tristia crimina caedis
fluminea tolli posse putatis aqua!
sed tamen (antiqui ne nescius ordinis erres)
primus, ut est, Iani mensis et ante fuit; [p. 60]
qui sequitur Ianum, veteris fuit ultimus anni:
50 tu quoque sacrorum, Termine, finis eras.
primus enim Iani mensis, quia ianua prima est:
qui sacer est imis manibus, imus erat.
postmodo creduntur spatio distantia longo
tempora bis quini continuasse viri. 1
55 Principio mensis Phrygiae contermina Matri
Sospita delubris dicitur aucta novis,
nunc ubi sint illis, quaeris, sacrata Kalendis
templa deae? longa procubuere die.
cetera ne simili caderent labefacta ruina,
60 cavit sacrati provida cura ducis,
sub quo delubris sentitur nulla senectus;
nec satis est homines, obligat ille deos.
templorum positor, templorum sancte repostor,
sit superis, opto, mutua cura tui!
65 dent tibi caelestes, quos tu caelestibus, annos,
proque tua maneant in statione domo!
tunc quoque vicini lucus celebratur Helerni,1
qua petit aequoreas advena Thybris aquas.
ad penetrale Numae Capitoliumque Tonantem
70 inque Iovis summa caeditur arce bidens.
saepe graves pluvias adopertus nubibus auster
concitat, aut posita sub nive terra latet. [p. 62] 2
Proximus Hesperias Titan abiturus in undas
gemmea purpureis cum iuga demet equis,
75 illa nocte aliquis tollens ad sidera voltum
dicetubi est hodie quae Lyra fulsit heri?’
dumque Lyram quaeret, medii quoque terga Leonis
in liquidas subito mersa notabit aquas. 3
Quem modo caelatum stellis Delphina videbas,
80 is fugiet visus nocte sequente tuos:
seu fuit occultis felix in amoribus index,
Lesbida cum domino seu tulit ille lyram.
quod mare non novit, quae nescit Ariona tellus?
carmine currentes ille tenebat aquas.
85 saepe sequens agnam lupus est a voce retentus,
saepe avidum fugiens restitit agna lupum;
saepe canes leporesque umbra iacuere sub una,
et stetit in saxo proxima cerva leae,
et sine lite loquax cum Palladis alite cornix
90 sedit, et accipitri iuncta columba fuit.
Cynthia saepe tuis fertur, vocans Arion,
tamquam fraternis obstipuisse modis,
nomen Arionium Siculas impleverat urbes,
captaque erat lyricis Ausonis ora sonis;
95 inde domum repetens puppem conscendit Arion,
atque ita quaesitas arte ferebat opes.
forsitan, infelix, ventos undasque timebas,
at tibi nave tua tutius aequor erat. [p. 64]
namque gubernator destricto constitit ense
100 ceteraque armata conscia turba manu.
quid tibi cum gladio? dubiam rege, navita, puppem:
non haec sunt digitis arma tenenda tuis.
ille, metu pavidus, ‘mortem non deprecorinquit,
sed liceat sumpta pauca referre lyra.’
105 dant veniam ridentque moram, capit ille coronam,
quae possit crines, Phoebe, decere tuos;
induerat Tyrio bis tinctam murice pallam:
reddidit icta suos pollice chorda sonos,
flebilibus numeris veluti canentia dura
110 traiectus penna tempora cantat olor.
protinus in medias ornatus desilit undas:
spargitur impulsa caerula puppis aqua.
inde (fide maius) tergo delphina recurvo
se memorant oneri supposuisse novo;
115 ille sedens citharamque tenet pretiumque vehendi
cantat et aequoreas carmine mulcet aquas,
di pia facta vident: astris delphina recepit
Iuppiter et stellas iussit habere novem. 4
Nunc mihi mille sonos, quoque est memoratus Achilles,
120 vellem, Maeonide, pectus inesse tuum,
dum canimus sacras alterno pectine Nonas:
maximus hic fastis accumulatur honos,
deficit ingenium, maioraque viribus urgent:
haec mihi praecipuo est ore canenda dies.
125 quid volui demens elegis imponere tantum
ponderis? heroi res erat ista pedis,
sancte pater patriae, tibi plebs, tibi curia nomen [p. 66]
hoc dedit, hoc dedimus nos tibi nomen, eques,
res tamen ante dedit, sero quoque vera tulisti
130 nomina, iam pridem tu pater orbis eras.
hoc tu per terras, quod in aethere Iuppiter alto,
nomen habes: hominum tu pater, ille deum.
Romule, concedes: facit hic tua magna tuendo
moenia, tu dederas transilienda Remo.
135 te Tatius parvique Cures Caeninaque sensit:
hoc duce Romanum est solis utrumque latus,
tu breve nescio quid victae telluris habebas:
quodcumque est alto sub Iove, Caesar habet,
tu rapis, hic castas duce se iubet esse maritas:
140 tu recipis luco, reppulit ille nefas.
vis tibi grata fuit, florent sub Caesare leges.
tu domini nomen, principis ille tenet,
te Remus incusat, veniam dedit hostibus ille.
caelestem fecit te pater, ille patrem.
145 iam puer Idaeus media tenus eminet alvo
et liquidas mixto nectare fundit aquas,
en etiam, siquis Borean horrere solebat,
gaudeat: a Zephyris mollior aura venit. 5
Quintus ab aequoreis nitidum iubar extulit undis
150 Lucifer, et primi tempora veris erunt. [p. 68]
ne fallare tamen, restant tibi frigora, restant,
magnaque discedens signa reliquit hiems. 6
Tertia nox veniat: Custodem protinus Ursae
aspicies geminos exeruisse pedes. note
155 inter Hamadryadas iaculatricemque Dianam
Callisto sacri pars fuit una chori.
illa deae tangens arcusquos tangimus arcus,
este meae testes virginitatisait.
Cynthia laudavit, ‘promissaquefoedera serva,
160 et comitum princeps tu mihidixiteris.’
foedera servasset, si non formosa fuisset:
cavit mortales, de Iove crimen habet,
mille feras Phoebe silvis venata redibat
aut plus aut medium sole tenente diem. note
165 ut tetigit lucum (densa niger ilice lucus,
in medio gelidae fons erat altus aquae),
hicaitin silva, virgo Tegeaea, lavemur!’
erubuit falso virginis illa sono.
dixerat et nymphis: nymphae velamina ponunt, note
170 hanc pudet et tardae dat mala signa morae,
exuerat tunicas; uteri manifesta tumore
proditur indicio ponderis ipsa suo.
cui deavirgineos, periura Lycaoni, coetus
desere nec castas polluedixitaquas.’ [p. 70]
175 luna novum decies implerat cornibus orbem:
quae fuerat virgo credita, mater erat.
laesa furit Iuno, formam mutatque puellae.
quid facis? invito est pectore passa Iovem,
utque ferae vidit turpes in paelice voltus,
180huius in amplexus Iuppiterinquiteat!’
ursa per incultos errabat squalida montes,
quae fuerat summo nuper amata Iovi.
iam tria lustra puer furto conceptus agebat,
cum mater nato est obvia facto suo.
185 illa quidem, tamquam cognosceret, adstitit amens
et gemuit: gemitus verba parentis erant,
hanc puer ignarus iaculo fixisset acuto,
ni foret in superas raptus uterque domos,
signa propinqua micant: prior est, quam dicimus Arcton,
190 Arctophylax formam terga sequentis habet,
saevit adhuc canamque rogat Saturnia Tethyn,
Maenaliam tactis ne lavet Arcton aquis. 7
Idibus agrestis fumant altaria Fauni
hic, ubi discretas insula rumpit aquas.
195 haec fuit illa dies, in qua Veientibus armis
ter centum Fabii ter cecidere duo.
una domus vires et onus susceperat urbis:
sumunt gentiles arma professa manus,
egreditur castris miles generosus ab isdem,
200 e quis dux fieri quilibet aptus erat. [p. 72]
Carmentis portae dextro1 est via proxima Iano:
ire per hanc noli, quisquis es; omen habet,
illa fama refert Fabios exisse trecentos:
porta vacat culpa, sed tamen omen habet.
205 ut celeri passu Cremeram tetigere rapacem
(turbidus hibernis ille fluebat aquis),
castra loco ponunt: destrictis ensibus ipsi
Tyrrhenum valido Marte per agmen eunt,
non aliter quam cum Libyca de gente leones
210 invadunt sparsos lata per arva greges,
diffugiunt hostes inhonestaque volnera tergo
accipiunt: Tusco sanguine terra rubet, sic iterum,
sic saepe cadunt, ubi vincere aperte
non datur, insidias armaque tecta parant.
215 campus erat, campi claudebant ultima colles
silvaque montanas occulere apta feras,
in medio paucos armentaque rara relinquunt,
cetera virgultis abdita turba latet,
ecce velut torrens undis pluvialibus auctus
220 aut nive, quae Zephyro victa tepente fluit,
per sata perque vias fertur nec, ut ante solebat,
riparum clausas margine finit aquas:
sic Fabii vallem latis discursibus implent,
quodque vident, sternunt, nec metus alter inest.
225 quo ruitis, generosa domus? male creditis hosti:
simplex nobilitas, perfida tela cave!
fraude perit virtus: in apertos undique campos
prosiliunt hostes et latus omne tenent,
quid faciant pauci contra tot milia fortes?
230 quidve, quod in misero tempore restet, habent? [p. 74]
sicut aper longe silvis Laurentibus actus
fulmineo celeres dissipat ore canes,
mox tamen ipse perit, sic non moriuntur inulti
volneraque alterna dantque feruntque manu.
235 una dies Fabios ad bellum miserat omnes:
ad bellum missos perdidit una dies.
ut tamen Herculeae superessent semina gentis,
credibile est ipsos consuluisse deos;
nam puer impubes et adhuc non utilis armis
240 unus de Fabia gente relictus erat,
scilicet ut posses olim tu, Maxime, nasci,
cui res cunctando restituenda foret. 8
Continuata loco tria sidera, Corvus et Anguis
et medius Crater inter utrumque iacet.
245 Idibus illa latent, oriuntur nocte sequenti,
quae tibi cur tria sint tam sociata, canam,
forte Iovi Phoebus festum sollemne parabat
(non faciet longas fabula nostra moras):
i, meadixitavis, ne quid pia sacra moretur,
250 et tenuem vivis fontibus adfer aquam.’
corvus inauratum pedibus cratera recurvis
tollit et aerium pervolat altus iter.
stabat adhuc duris ficus densissima pomis:
temptat eam rostro; non erat apta legi.
255 inmemor imperii sedisse sub arbore fertur,
dum fierent tarda dulcia poma mora.
iamque satur nigris longum rapit unguibus hydrum
ad dominumque redit Actaque verba refert: [p. 76]
hic mihi causa morae, vivarum obsessor aquarum:
260 hic tenuit fontes officiumque meum.’
addisaitculpae mendacia,’ Phoebuset audes
fatidicum verbis fallere velle deum?
at tibi, dum lacteus haerebit in arbore ficus,
de nullo gelidae fonte bibentur aquae,’
265 dixit, et antiqui monumenta perennia facti,
Anguis, Avis, Crater sidera iuncta micant. 9
Tertia post Idus nudos aurora Lupercos
aspicit, et Fauni sacra bicornis eunt.
dicite, Pierides, sacrorum quae sit origo,
270 attigerint Lati as unde petita domos.
Pana deum pecoris veteres coluisse feruntur
Arcades: Arcadiis plurimus ille iugis,
testis erit Pholoe, testes Stymphalides undae,
quique citis Ladon in mare currit aquis,
275 cinctaque pinetis nemoris iuga Nonacrini,
altaque Cyllene1 Parrhasiaeque nives.
Pan erat armenti, Pan illic numen equarum;
munus ob incolumes ille ferebat oves.
transtulit Evander silvestria numina secum;
280 hic, ubi nunc urbs est, tum locus urbis erat.
inde deum colimus, devectaque sacra Pelasgis [p. 78]
flamen adhuc prisco more Dialis obit.1
cur igitur currant, et cur (sic currere mos est)
nuda ferant posita corpora veste, rogas?
285 ipse deus velox discurrere gaudet in altis
montibus et subitas concipit ipse fugas;
ipse deus nudus nudos iubet ire ministros,
nec satis ad cursus commoda vestis erat.
ante Iovem genitum terras habuisse feruntur
290 Arcades, et luna gens prior illa fuit.
vita feris similis, nullos agitata per usus:
artis adhuc expers et rude volgus erat.
pro domibus frondes norant, pro frugibus herbas,
nectar erat palmis hausta duabus aqua.
295 nullus anhelabat sub adunco vomere taurus,
nulla sub imperio terra colentis erat:
nullus adhuc erat usus equi, se quisque ferebat:
ibat ovis lana corpus amicta sua.
sub Iove durabant et corpora nuda gerebant
300 docta graves imbres et tolerare Notos.
nunc quoque detecti referunt monumenta vetusti
moris et antiquas testificantur opes.
sed cur praecipue fugiat velamina Faunus,
traditur antiqui fabula plena ioci.
305 forte comes dominae iuvenis Tirynthius ibat:
vidit ab excelso Faunus utrumque iugo.
vidit et incaluit, ‘montanaquenumina,’ dixit
nil mihi vobiscum est: hic meus ardor erit.’ [p. 80]
ibat odoratis humeros perfusa capillis
310 Maeonis aurato conspicienda sinu:
aurea pellebant tepidos umbracula soles,
quae tamen Herculeae sustinuere manus,
iam Bacchi nemus et Tmoli vineta tenebat,
Hesperos et fusco roscidus ibat equo.
315 antra subit tofis laqueata et pumice vivo;
garrulus in primo limine rivus erat.
dumque parant epulas potandaque vina ministri,
cultibus Alciden instruit illa suis.
dat tenuis tunicas Gaetulo murice tinctas,
320 dat teretem zonam, qua modo cincta fuit.
ventre minor zona est; tunicarum vincla relaxat,
ut posset magnas exeruisse manus,
fregerat armillas non illa ad brachia factas,
scindebant magni vincula parva pedes.
325 ipsa capit clavamque gravem spoliumque leonis
conditaque in pharetra tela minora sua.
sic epulis functi sic dant sua corpora somno,
et positis iuxta secubuere toris;
causa, repertori vitis quia sacra parabant,
330 quae facerent pure, cum foret orta dies.
noctis erat medium, quid non amor improbus audet?
roscida per tenebras Faunus ad antra venit,
utque videt comites somno vinoque solutos,
spem capit in dominis esse soporis idem.
335 intrat, et huc illuc temerarius errat adulter
et praefert cautas subsequiturque manus,
venerat ad strati captata cubilia lecti [p. 82]
et felix prima sorte futurus erat.
ut tetigit fulvi saetis hirsuta leonis
340 vellera, pertimuit sustinuitque manum
attonitusque metu rediit, ut saepe viator
turbatus viso rettulit angue pedem,
inde tori, qui iunctus erat, velamina tangit
mollia, mendaci decipiturque nota.
345 ascendit spondaque sibi propiore recumbit,
et tumidum cornu durius inguen erat.
interea tunicas ora subducit ab ima:
horrebant densis aspera crura pilis,
cetera temptantem subito Tirynthius heros
350 reppulit: e summo decidit ille toro.
fit sonus, inclamat comites et lumina poscit
Maeonis: inlatis ignibus acta patent.
ille gemit lecto graviter deiectus ab alto,
membraque de dura vix sua tollit humo.
355 ridet et Alcides et qui videre iacentem,
ridet amatorem Lyda puella suum.
veste deus lusus fallentes lumina vestes
non amat et nudos ad sua sacra vocat,
adde peregrinis causas, mea Musa, Latinas,
360 inque suo noster pulvere currat equus,
cornipedi Fauno caesa de more capella
venit ad exiguas turba vocata dapes,
dumque sacerdotes veribus transuta salignis
exta parant, medias sole tenente vias,
365 Romulus et frater pastoralisque iuventus
solibus et campo corpora nuda dabant;
caestibus et iaculis et misso pondere saxi
brachia per lusus experienda dabant:
pastor ab excelsoper devia rura iuvencos,
370 Romule, praedones, et Reme,’ dixitagunt.’ [p. 84]
longum erat armari: diversis exit uterque
partibus; occursu praeda recepta Remi.
ut rediit, veribus stridentia detrahit exta
atque aithaec certe non nisi victor edet.’
375 dicta facit Fabiique simul, venit inritus illuc
Romulus et mensas ossaque nuda videt;
risit et indoluit Fabios potuisse Remumque
vincere, Quintilios non potuisse suos.
fama manet facti: posito velamine currunt,
380 et memorem famam, quod bene cessit, habet,
forsitan et quaeras, cur sit locus ille Lupercal,
quaeve diem tali nomine causa notet.
Silvia Vestalis caelestia semina partu
ediderat patruo regna tenente suo.
385 is iubet auferri parvos et in amne necari:
quid facis? ex istis Romulus alter erit.
iussa recusantes peragunt lacrimosa ministri,
flent tamen et geminos in loca iussa ferunt.
Albula, quem Tiberim mersus Tiberinus in undis
390 reddidit, hibernis forte tumebat aquis:
hic, ubi nunc fora sunt, lintres errare videres,
quaque iacent valles, Maxime Circe, tuae.
huc ubi venerunt (neque enim procedere possunt
longius), ex illis unus et alter ait:
395at quam sunt similes! at quam formosus uterque!
plus tamen ex illis iste vigoris habet,
si genus arguitur voltu, nisi fallit imago,
nescio quem in vobis suspicor esse deum[p. 86]
at si quis vestrae deus esset originis auctor,
400 in tam praecipiti tempore
ferret opem; ferret opem certe, si non ope mater egeret,
quae facta est uno mater et orba die.
nata simul, moritura simul, simul ite sub undas
corpora!’ desierat deposuitque sinu.
405 vagierunt ambo pariter: sensisse putares,
hi redeunt udis in sua tecta genis,
sustinet impositos summa cavus alveus unda:
heu quantum fati parva tabella tulit!
alveus in limo silvis adpulsus opacis
410 paulatim fluvio deficiente sedet.
arbor erat: remanent vestigia, quaeque vocatur
Rumina nunc ficus, Romula ficus erat.
venit ad expositos (mirum!) lupa feta gemellos:
quis credat pueris non nocuisse feram?
415 non nocuisse parum est, prodest quoque: quos lupa nutrit,
perdere cognatae sustinuere manus,
constitit et cauda teneris blanditur alumnis
et fingit lingua corpora bina sua.
Marte satos scires: timor afuit, ubera ducunt
420 nec sibi promissi lactis aluntur ope.
illa loco nomen fecit, locus ipse Lupercis.
magna dati nutrix praemia lactis habet,
quid vetat Arcadio dictos a monte Lupercos?
Faunus in Arcadia templa Lycaeus habet.
425 nupta, quid expectas? non tu pollentibus herbis [p. 88]
nec prece nec magico carmine mater eris;
excipe fecundae patienter verbera dextrae,
iam socer optatum nomen habebit avi.
nam fuit illa dies, dura cum sorte maritae
430 reddebant uteri pignora rara sui.
quid mihiclamabatprodest rapuisse Sabinas,’
Romulus (hoc illo sceptra tenente fuit)
si mea non vires, sed bellum iniuria fecit?
utilius fuerat non habuisse nurus.’
435 monte sub Esquilio multis incaeduus annis
Iunonis magnae nomine lucus erat.
huc ubi venerunt, pariter nuptaeque virique
suppliciter posito procubuere genu,
cum subito motae tremuere cacumina silvae
440 et dea per lucos mira locuta suos:
Italidas matresinquitsacer hircus inito.’
obstipuit dubio territa turba sono.
augur erat (nomen longis intercidit annis,
nuper ab Etrusca venerat exul humo),
445 ille caprum mactat, iussae sua terga puellae
pellibus exsectis percutienda dabant,
luna resumebat decimo nova cornua motu,
virque pater subito nuptaque mater erat.
gratia Lucinae! dedit haec tibi nomina lucus,
450 aut quia principium tu, dea, lucis habes,
parce, precor, gravidis, facilis Lucina, puellis
maturumque utero molliter aufer onus.
orta dies fuerit, tu desine credere ventis: [p. 90]
perdidit illius temporis aura fidem;
455 flamina non constant, et sex reserata diebus
carceris Aeolii ianua lata patet,
iam levis obliqua subsedit Aquarius urna:
proximus aetherios excipe, Piscis, equos.
te memorant fratremque tuum (nam iuncta micatis
460 signa) duos tergo sustinuisse deos.
terribilem quondam fugiens Typhona Dione,
tunc cum pro caelo Iuppiter arma tulit,
venit ad Euphraten comitata Cupidine parvo
inque Palaestinae margine sedit aquae.
465 populus et cannae riparum summa tenebant,
spemque dabant salices hos quoque posse tegi.
dum latet, insonuit vento nemus; illa timore
pallet et hostiles credit adesse manus,
utque sinu tenuit natum, ‘succurrite, nymphae,
470 et dis auxilium ferte duobus!’ ait.
nec mora, prosiluit. pisces subiere gemelli:
pro quo nunc dignum sidera munus habent,
inde nefas ducunt genus hoc imponere mensis
nec violant timidi piscibus ora Syri. 10
475Proxima lux vacua est, at tertia dicta Quirino
qui tenet hoc nomen, Romulus ante fuit,
sive quod hasta curis priscis est dicta Sabinis
(bellicus a telo venit in astra deus),
sive suum regi nomen posuere Quirites,
480 seu quia Romanis iunxerat ille Cures. [p. 92]
nam pater armipotens, postquam nova moenia vidit
multaque Romulea bella peracta manu,
Iuppiter,’ inquit, ‘habet Romana potentia vires:
sanguinis officio non eget illa mei.
485 redde patri natum, quamvis intercidit alter,
pro se proque Remo, qui mihi restat, erit.
unus erit, quem tu tolles in caerula caeli
tu mihi dixisti: sint rata dicta Iovis.’
Iuppiter adnuerat. nutu tremefactus uterque
490 est polus, et caeli pondera movit Atlas,
est locus, antiqui Capreae dixere paludem:
forte tuis illic, Romule, iura dabas,
sol fugit, et removent subeuntia nubila caelum,
et gravis effusis decidit imber aquis.
495 hinc tonat, hinc missis abrumpitur ignibus aether:
fit fuga, rex patriis astra petebat equis,
luctus erat, falsaeque patres in crimine caedis,
haesissetque animis forsitan illa fides;
sed Proculus Longa veniebat Iulius Alba,
500 lunaque fulgebat, nec facis usus erat,
cum subito motu saepes tremuere sinistrae:
rettulit ille gradus, horrueruntque comae,
pulcher et humano maior trabeaque decorus
Romulus in media visus adesse via
505 et dixisse simulprohibe lugere Quirites,
nec violent lacrimis numina nostra suis;
tura ferant placentque novum pia turba Quirinum
et patrias artes militiamque colant.’ iussit
et in tenues oculis evanuit auras; [p. 94]
510 convocat hic populos iussaque verba refert.
templa deo fiunt, collis quoque dictus ab illo est,
et referunt certi sacra paterna dies.
lux quoque cur eadem Stultorum festa vocetur,
accipe, parva quidem causa, sed apta subest.
515 non habuit doctos tellus antiqua colonos:
lassabant agiles aspera bella viros,
plus erat in gladio quam curvo laudis aratro:
neglectus domino pauca ferebat ager.
farra tamen veteres iaciebant, farra metebant,
520 primitias Cereri farra resecta dabant,
usibus admoniti flammis torrenda dederunt
multaque peccato damna tulere suo.
nam modo verrebant nigras pro farre favillas,
nunc ipsas ignes corripuere casas;
525 facta dea est Fornax: laeti Fornace coloni
orant, ut fruges temperet illa suas.
curio legitimis nunc Fornacalia verbis
maximus indicit nec stata sacra facit,
inque foro, multa circum pendente tabella,
530 signatur certa curia quaeque nota;
stultaque pars populi, quae sit sua curia, nescit,
sed facit extrema sacra relata die. 11
Est honor et tumulis. Animas placate paternas
parvaque in extinctas munera ferte pyras. [p. 96]
535 parva petunt manes, pietas pro divite grata est
munere: non avidos Styx habet ima deos,
tegula porrectis satis est velata coronis
et sparsae fruges parcaque mica salis
inque mero mollita Ceres violaeque solutae:
540 haec habeat media testa relicta via.
nec maiora veto, sed et his placabilis umbra est
adde preces positis et sua verba focis,
hunc morem Aeneas, pietatis idoneus auctor,
attulit in terras, iuste Latine, tuas;
545 ille patris Genio sollemnia dona ferebat:
hinc populi ritus edidicere pios.
at quondam, dum longa gerunt pugnacibus armis
bella, Parentales deseruere dies.
non impune fuit; nam dicitur omine ab isto
550 Roma suburbanis incaluisse rogis.
vix equidem credo: bustis exisse feruntur
et tacitae questi tempore noctis avi,
perque vias urbis latosque ululasse per agros
deformes animas, volgus inane, ferunt.
555 post ea praeteriti tumulis redduntur honores,
prodigiisque venit funeribusque modus,
dum tamen haec fiunt, viduae cessate puellae:
expectet puros pinea taeda dies,
nec tibi, quae cupidae matura videbere matri,
560 comat virgineas hasta recurva comas.
conde tuas, Hymenaee, faces et ab ignibus atris
aufer! habent alias maesta sepulchra faces. [p. 98]
di quoque templorum foribus celentur opertis,
ture vacent arae stentque sine igne foci.
565 nunc animae tenues et corpora functa sepulcris
errant, nunc posito pascitur umbra cibo.
nec tamen haec ultra, quam tot de mense supersint
Luciferi, quot habent carmina nostra pedes,
hanc, quia iusta ferunt, dixere Feralia lucem;
570 ultima placandis manibus illa dies.
ecce anus in mediis residens annosa puellis
sacra facit Tacitae (nec tamen ipsa tacet),
et digitis tria tura tribus sub limine ponit,
qua brevis occultum mus sibi fecit iter;
575 tunc cantata ligat cum fusco licia plumbo
et septem nigras versat in ore fabas,
quodque pice adstrinxit, quod acu traiecit aena,
obsutum maenae torret in igne caput;
vina quoque instillat: vini quodcumque relictum est,
580 aut ipsa aut comites, plus tamen ipsa, bibit.
hostiles linguas inimicaque vinximus ora
dicit discedens ebriaque exit anus.
protinus a nobis, quae sit dea Muta, requires:
disce, per antiquos quae mihi nota senes.
585 Iuppiter immodico Iuturnae victus amore
multa tulit tanto non patienda deo:
illa modo in silvis inter coryleta latebat,
nunc in cognatas desiliebat aquas,
convocat hic nymphas, Latium quaecumque tenebant,
590 et iacit in medio talia verba choro: [p. 100]
invidet ipsa sibi vitatque, quod expedit illi,
vestra soror summo concubuisse deo.
consulite ambobus; nam quae mea magna voluptas,
utilitas vestrae magna sororis erit.
595 vos illi in prima fugienti obsistite ripa,
ne sua fluminea corpora mergat aqua.’
dixerat: adnuerant nymphae Tiberinides omnes,
quaeque colunt thalamos, Ilia diva, tuos.
forte fuit nais, Lara nomine, prima sed illi
600 dicta bis antiquum syllaba nomen erat,
ex vitio positum, saepe illi dixerat Almo
nata, tene linguam,’ nec tamen illa tenet,
quae simul ac tetigit Iuturnae stagna sororis,
effugeaitripas;’ dicta refertque Iovis.
605 illa etiam Iunonem adiit, miserataque nuptas
naida Iuturnam vir tuusinquitamat.’
Iuppiter intumuit, quaque est non usa modeste,
eripit huic linguam Mercuriumque vocat:
duc hanc ad manes; locus ille silentibus aptus.
610 nympha, sed infernae nympha paludis erit.’
iussa Iovis fiunt, accepit lucus euntes:
dicitur illa duci tunc placuisse deo.
vim parat hic, voltu pro verbis illa precatur,
et frustra muto nititur ore loqui.
615 fitque gravis geminosque parit, qui compita servant
et vigilant nostra semper in urbe, Lares. [p. 102] 12
Proxima cognati dixere Caristia cari,
et venit ad socios turba propinqua deos.
scilicet a tumulis et, qui periere, propinquis
620 protinus ad vivos ora referre iuvat
postque tot amissos, quicquid de sanguine restat,
aspicere et generis dinumerare gradus,
innocui veniant: procul hinc, procul impius esto
frater et in partus mater acerba suos,
625 cui pater est vivax, qui matris digerit annos,
quae premit invisam socrus iniqua nurum.
Tantalidae fratres absint et Iasonis uxor
et quae ruricolis semina tosta dedit,
et soror et Procne Tereusque duabus iniquus
630 et quicumque suas per scelus auget opes.
dis generis date tura boni (Concordia fertur
illa praecipue mitis adesse die)
et libate dapes, ut, grati pignus honoris,
nutriat incinctos missa patella Lares.
635 iamque ubi suadebit placidos nox humida somnos,
larga precaturi sumite vina manu,
etbene vos, bene te, patriae pater, optime Caesar!’
dicite suffuso per sacra verba mero. [p. 104] 13
Nox ubi transient, solito celebretur honore
640 separat indicio qui deus arva suo.
Termine, sive lapis, sive es defossus in agro
stipes, ab antiquis tu quoque numen habes.
te duo diversa domini de parte coronant
binaque serta tibi binaque liba ferunt.
645 ara fit: huc ignem curto fert rustica testu
sumptum de tepidis ipsa colona focis,
ligna senex minuit concisaque construit arte
et solida ramos figere pugnat humo:
tum sicco primas inritat cortice flammas,
650 stat puer et manibus lata canistra tenet.
inde ubi ter fruges medios immisit in ignis,
porrigit incisos filia parva favos,
vina tenent alii; libantur singula flammis;
spectant, et linguis candida turba favet.
655 spargitur et caeso communis Terminus agno
nec queritur, lactans cum sibi porca datur,
conveniunt celebrantque dapes vicinia simplex
et cantant laudes, Termine sancte, tuas:
tu populos urbesque et regna ingentia finis:
660 omnis erit sine te litigiosus ager.
nulla tibi ambitio est, nullo corrumperis auro,
legitima servas credita rura fide.
si tu signasses olim Thyreatida terram,
corpora non leto missa trecenta forent,
665 nec foret Othryades congestis lectus in armis,
o quantum patriae sanguinis ille dedit!
quid, nova cum fierent Capitolia? nempe deorum [p. 106]
cuncta Iovi cessit turba locumque dedit:
Terminus, ut veteres memorant, inventus in aede
670 restitit et magno cum Iove templa tenet.
nunc quoque, se supra ne quid nisi sidera cernat,
exiguum templi tecta foramen habent.
ermine, post illud levitas tibi libera non est:
qua positus fueris in statione, mane,
675 nec tu vicino quicquam concede roganti,
ne videare hominem praeposuisse Iovi;
et seu vomeribus seu tu pulsabere rastris,
clamatotuus est hic ager, ille suus!’
est via, quae populum Laurentes ducit in agros,
680 quondam Dardanio regna petita duci:
illa lanigeri pecoris tibi, Termine, fibris
sacra videt fieri sextus ab urbe lapis,
gentibus est aliis tellus data limite certo:
Romanae spatium est urbis et orbis idem. 14
685 Nunc mihi dicenda est regis fuga: traxit ab illa
sextus ab extremo nomina mense dies.
ultima Tarquinius Romanae gentis habebat
regna, vir iniustus, fortis ad arma tamen,
ceperat hic alias, alias everterat urbes
690 et Gabios turpi fecerat arte suos.
namque trium minimus, proles manifesta Superbi,
in medios hostes nocte silente venit. [p. 108]
nudarant gladios: ‘occiditedixitinermem!
hoc cupiant fratres Tarquiniusque pater,
695 qui mea crudeli laceravit verbere terga.’
dicere ut hoc posset, verbera passus erat.
luna fuit: spectant iuvenem gladiosque recondunt
tergaque deducta veste notata vident,
flent quoque et, ut secum tueatur bella, precantur:
700 callidus ignaris adnuit ille viris.
iamque potens misso genitorem appellat amico,
perdendi Gabios quod sibi monstret iter.
hortus odoratis suberat cultissimus herbis
sectus humum rivo lene sonantis aquae:
705 illic Tarquinius mandata latentia nati
accipit et virga lilia summa metit,
nuntius ut rediit decussaque lilia dixit,
filiusagnosco iussa parentisait.
nec mora, principibus caesis ex urbe Gabina
710 traduntur ducibus moenia nuda suis.
ecce, nefas visu, mediis altaribus anguis
exit et extinctis ignibus exta rapit,
consulitur Phoebus: sors est ita reddita: ‘matri
qui dederit princeps oscula, victor erit.’
715 oscula quisque suae matri properata tulerunt,
non intellecto credula turba deo.
Brutus erat stulti sapiens imitator, ut esset
tutus ab insidiis, dire Superbe, tuis;
ille iacens pronus matri dedit oscula Terrae,
720 creditus offenso procubuisse pede.
cingitur interea Romanis Ardea signis [p. 110]
et patitur longas obsidione moras,
dum vacat et metuunt hostes committere pugnam,
luditur in castris, otia miles agit.
725 Tarquinius iuvenis socios dapibusque meroque
accipit; ex illis rege creatus ait:
dum nos sollicitos pigro tenet Ardea bello
nec sinit ad patrios arma referre deos,
cquid in officio torus est sociatis? et ecquid
730 coniugibus nostris mutua cura sumus?’
quisque suam laudat: studiis certamina crescunt,
et fervet multo linguaque corque mero.
surgit, cui dederat clarum Collatia nomen:
non opus est verbis, credite rebus!’ ait.
735nox superest: tollamur equis urbemque petamus!’
dicta placent, frenis impediuntur equi,
pertulerant dominos, regalia protinus illi
tecta petunt: custos in fore nullus erat.
ecce nurus regis fusis per colla coronis
740 inveniunt posito pervigilare mero.
inde cito passu petitur Lucretia: nebat,
ante torum calathi lanaque mollis erat.
lumen ad exiguum famulae data pensa trahebant,
inter quas tenui sic ait illa sono:
745mittenda est domino (nunc, nunc properate, puellae!)
quam primum nostra facta lacerna manu.
quid tamen auditis? nam plura audire potestis:
quantum de bello dicitur esse super?
postmodo victa cades: melioribus, Ardea, restas,
750 improba, quae nostros cogis abesse viros,
sint tantum reduces! sed enim temerarius ille [p. 112]
est meus et stricto qualibet ense ruit.
mens abit, et morior, quotiens pugnantis imago
me subit, et gelidum pectora frigus habet.’
755 desinit in lacrimas intentaque fila remittit,
in gremio voltum deposuitque suum.
hoc ipsum decuit: lacrimae decuere pudicae,
et facies animo dignaque parque fuit.
pone metum, veni!’ coniunx ait. illa revixit
760 deque viri collo dulce pependit onus.
interea iuvenis furiales regius ignis
concipit et caeco raptus amore furit,
forma placet niveusque color flavique capilli,
quique aderat nulla factus ab arte decor;
765 verba placent et vox, et quod corrumpere non est,
quoque minor spes est, hoc magis ille cupit,
iam dederat cantus lucis praenuntius ales,
cum referunt iuvenes in sua castra pedem,
carpitur adtonitos absentis imagine sensus
770 ille. recordanti plura magisque placent:
sic sedit, sic culta fuit, sic stamina nevit,
neglectae collo sic iacuere comae,
hos habuit voltus, haec illi verba fuerunt,
hic color, haec facies, hic decor oris erat.’
775 ut solet a magno fluctus languescere flatu,
sed tamen a vento, qui fuit, unda tumet,
sic, quamvis aberat placitae praesentia formae,
quem dederat praesens forma, manebat amor.
ardet et iniusti stimulis agitatus amoris
780 comparat indigno vimque dolumque toro.
exitus in dubio est: audebimus ultima!’ dixit,
viderit! audentes forsque deusque iuvat,
cepimus audendo Gabios quoque.’ talia fatus [p. 114]
ense latus cinxit tergaque pressit equi.
785 accipit aerata iuvenem Collatia porta
condere iam voltus sole parante suos.
hostis ut hospes init penetralia Collatini:
comiter excipitur; sanguine iunctus erat.
quantum animis erroris inest! parat inscia rerum
790 infelix epulas hostibus illa suis.
functus erat dapibus: poscunt sua tempora somnum
nox erat et tota lumina nulla domo:
surgit et aurata vagina liberat ensem
et venit in thalamos, nupta pudica, tuos.
795 utque torum pressit, ‘ferrum, Lucretia, mecum est.
natusaitregis Tarquiniusque loquor!’
illa nihil: neque enim vocem viresque loquendi
aut aliquid toto pectore mentis habet,
sed tremit, ut quondam stabulis deprensa relictis
800 parva sub infesto cum iacet agna lupo.
quid faciat? pugnet? vincetur femina pugnans.
clamet? at in dextra, qui vetet, ensis erat.
effugiat? positis urgentur pectora palmis,
tunc primum externa pectora tacta manu.
805 instat amans hostis precibus pretioque minisque:
nec prece nec pretio nec movet ille minis.
nil agis: eripiamdixitper crimina vitam:
falsus adulterii testis adulter ero:
interimam famulum, cum quo deprensa ferens.’
810 succubuit famae victa puella metu.
quid, victor, gaudes? haec te victoria perdet,
heu quanto regnis nox stetit una tuis! [p. 116]
iamque erat orta dies: passis sedet illa capillis,
ut solet ad nati mater itura rogum,
815 grandaevumque patrem fido cum coniuge castris
evocat, et posita venit uterque mora.
utque vident habitum, quae luctus causa, requirunt,
cui paret exequias, quove sit icta malo?
illa diu reticet pudibundaque celat amictu
820 ora: fluunt lacrimae more perennis aquae.
hinc pater, hinc coniunx lacrimas solantur et orant,
indicet, et caeco flentque paventque metu.
ter conata loqui ter destitit, ausaque quarto
non oculos ideo sustulit illa suos.
825hoc quoque Tarquinio debebimus? eloquar,’ inquit,
eloquar infelix dedecus ipsa meum?’
quaeque potest, narrat, restabant ultima: flevit,
et matronales erubuere genae,
dant veniam facto genitor coniunxque coacto:
830quamdixitveniam vos datis, ipsa nego.’
nec mora, celato fixit sua pectora ferro
et cadit in patrios sanguinulenta pedes.
tunc quoque iam moriens ne non procumbat honeste,
respicit; haec etiam cura cadentis erat.
835 ecce super corpus communia damna gementes
obliti decoris virque paterque iacent.
Brutus adest tandemque animo sua nomina fallit
fixaque semianimi corpore tela rapit
stillantemque tenens generoso sanguine cultrum
840 edidit impavidos ore minante sonos:
per tibi ego hunc iuro fortem castumque cruorem
perque tuos manes, qui mihi numen erunt, [p. 118]
Tarquinium profuga poenas cum stirpe daturum,
iam satis est virtus dissimulata diu.’
845 illa iacens ad verba oculos sine lumine movit
visaque concussa dicta probare coma.
fertur in exequias animi matrona virilis
et secum lacrimas invidiamque trahit,
volnus inane patet. Brutus clamore Quirites
850 concitat et regis facta nefanda refert.
Tarquinius cum prole fugit, capit annua consul
iura: dies regnis illa suprema fuit. 15
Fallimur, an veris praenuntia venit hirundo
nec metuit, ne qua versa recurrat hiems?
855saepe tamen, Procne, nimium properasse querens,
virque tuo Tereus frigore laetus erit.
Iamque duae restant noctes de mense secundo,
Marsque citos iunctis curribus urget equos:
ex vero positum permansit Equirria nomen,
860 quae deus in Campo prospicit ipse suo.
iure venis, Gradive: locum tua tempora poscunt,
signatusque tuo nomine mensis adest.
venimus in portum libro cum mense peracto:
naviget hinc alia iam mihi linter aqua.

1 1. H . K. FEB. N

2 2. AN 3. BN

3 4. CN

4 5. D NON

5 6. EN 7. FN 8. GN 9. HN 10. AN

6 11. BN 12. CN

7 13. D EID — NP

8 14. EN

9 15. F LVPER — NP

10 16. G EN 17. H QVIR — NP

11 18. AC 19. BC 20. CC 21. D FERAL — F

12 22. EC

13 23. F TER — NP

14 24. G REGIF — N

15 25. HC 26. A EN

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (457 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: