previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[134] “Quae striges comederunt nervos tuos, aut quod
L
purgamentum nocte calcasti in trivio aut cadaver? Ne[p. 300] a puero quidem te vindicasti, sed mollis, debilis, lassus tanquam caballus in clivo, et operam et sudorem perdidisti. Nec contentus ipse peccare, mihi deos iratos excitasti1 ...

Ac me iterum in cellam sacerdotis nihil recusantem

LO
perduxit impulitque super lectum et harundinem ab ostio rapuit iterumque nihil respondentem mulcavit. Ac nisi primo ictu harundo quassata impetum verberantis minuisset, forsitan etiam brachia mea caputque fregisset. Ingemui ego utique propter mascarpionem, lacrimisque ubertim manantibus obscuratum dextra caput super pulvinum inclinavi. Nec minus illa fletu confusa altera parte lectuli sedit aetatisque longae moram tremulis vocibus coepit accusare, donec intervenit sacerdos.

Quid vosinquitin cellam meam tanquam ante recens bustum venistis? Utique die feriarum, quo

O
etiam lugentes rident.”

OinquitOenothea, hunc adulescentem quem

LO
vides: malo astro natus est; nam neque puero neque puellae bona sua vendere potest. Nunquam tu hominem
L
tam infelicem vidisti: lorum in aqua, non inguina habet. Ad summam, qualem putas esse, qui de Circes
LO
toro sine voluptate surrexit?” His auditis Oenothea
L
inter utrumque consedit motoque diutius capiteIstuminquitmorbum sola sum quae emendare scio. Et ne me putetis perplexe agere, rogo ut adulescentulus mecum nocte dormiat ...

nisi illud tam rigidum reddidero quam cornu:
[p. 302] Quicquid in orbe vides, paret mihi. Florida tellus,
cum volo, siccatis arescit languida sucis,
cum volo, fundit opes, scopulique atque horrida saxa
Niliacas iaculantur aquas. Milli pontus inertes
submittit fluctus, zephyríque tacentia ponunt
ante meos sua flabra pedes. Mihi flumina parent
Hyrcanaeque tigres et iussi stare dracones.
Quid leviora loquor? Lunae descendit imago
carminibus deducta meis, trepidusque furentes
flectere Phoebus equos revoluto cogitur orbe.
Tantum dicta valent. Taurorum flamma quiescit
virgineis exstincta sacris, Phoebeia Circe
carminibus magicis socios mutavit Vlixis,
Proteus esse solet quicquid libet. His ego callens
artibus Idaeos frutices in gurgite sistam
et rursus fluvios in summo vertice ponam.

1 excitasti Wouwer: extricasti.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Michael Heseltine, 1913)
load focus English (Michael Heseltine, 1913)
hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: