H |
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[37]
Non potui amplius quicquam gustare, sed conversus
ad eum, ut quam plurima exciperem, longe accersere fabulas coepi sciscitarique, quae
esset mulier illa, quae huc atque illuc discurreret. “Uxor” inquit
“Trimalchionis, Fortunata appellatur, quae nummos modio[p. 56] metitur. Et
modo, modo quid fuit? Ignoscet milli genius tuus, noluisses de manu illius panem
accipere. Nunc, nec quid nec quare, in caelum abiit et Trimalchionis
topanta1 est. Ad summam, mero meridie si dixerit illi tenebras esse,
credet. Ipse nescit quid
habeat, adeo saplutus2 est; sed haec lupatria providet omnia et ubi non putes. Est
sicca, sobria, bonorum consiliorum tantum auri vides, est tamen malae linguae,
pica pulvinaris. Quem amat, amat; quem non amat, non amat. Ipse Trimalchio fundos
habet, qua milvi volant, nummorum nummos. Argentum in ostiarii illius cella plus
iacet, quam quisquam in fortunis habet. Familia vero babae babae,3 non mehercules puto decumam partem esse quae dominum suum
noverit.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.