previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[79] Neque fax ulla in praesidio erat, quae iter aperiret
L
errantibus, nec silentium noctis iam mediae promittebat occurrentium lumen. Accedebat hue ebrietas et imprudentia locorum etiam interdiu obfutura.1 Itaque cum hora paene tota per omnes scrupos gastrarumque eminentium fragmenta traxissemus cruentos pedes, tandem expliciti acumine Gitonis sumus. Prudens enim pridie, cum luce etiam clara timeret errorem, omnes pilas columnasque notaverat creta, quae2 lineamenta evicerunt spississimam noctem et notabili candore ostenderunt errantibus viam. Quamvis non minus sudoris habuimus etiam postquam ad stabulum pervenimus. Anus enim ipsa inter deversitores diutius ingurgitata ne ignem quidem admotum sensisset. Et forsitan pernoctassemus in limine, ni tabellarius Trimalchionis intervenisset X vehiculis dives. Non diu ergo tumultuatus stabuli ianuam effregit et nos per eandem intro3 admisit. . .
Qualis nox fuit illa, di deaeque,
quam mollis torus. Haesimus calentes
et transfudimus hinc et hinc labellis
errantes animas. Valete, curae
mortalis. Ego sic perire coepi.
[p. 158] sine causa gratulor mihi. Nam cum solutus mero remisissem4 ebrias manus, Ascyltos, omnis iniuriae inven-. tor, subduxit mihi nocte puerum et in lectum transtulit suum, volutatusque liberius cum fratre non suo, sive non sentiente iniuriam sive dissimulante, indormivit alienis amplexibus oblitus iuris humani. Itaque ego ut experrectus pertrectavigaudio despoliatum torum ... Si qua est amantibus fides, ego dubitavi, an utrumque traicerem gladio somnumque morti iungerem. Tutius dein secutus consilium Gitona quidem verberibus ex citavi, Ascylton autem truci intuens vultuquoniaminquamfidem scelere violasti et communem amicitiam, res tuas ocius tolle et alium locum, quem polluas, quaere.”

Non repugnavit ille, sed postquam optima fide partiti manubias sumus,

1 obfutura Buecheler: obscura.

2 creta, quae Puteanus: certaque.

3 intro Bourdelot: terram.

4 remisissem Jacobs: amisissem.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Michael Heseltine, 1913)
load focus English (Michael Heseltine, 1913)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: