Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[46] Quid ergo est 1 ? Ignorantia rerum innocentes erant. Multum autem interest, utrum peccare aliquis nolit an 2 nesciat. Deerat illis iustitia, deerat prudentia, deerat temperantia ac fortitudo. Omnibus his virtutibus habebat similia quaedam rudis vita; virtus non contingit animo nisi instituto et edocto et ad summum adsidua exercitatione perducto. Ad hoc quidem, sed sine hoc nascimur et in optimis [p. 430] quoque, antequam erudias, virtutis materia, non virtus est. VALE.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.