Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[19] Invenitur, qui dicat sapientem corpore parum prospero usum nec miserum esse nec beatum. Hic quoque fallitur, exaequat enim fortuita virtutibus et tantundem tribuit honestis quantum honestate carentibus. Quid autem foedius, quid indignius quam comparari veneranda contemptis ? Veneranda enim sunt iustitia, pietas, fides, fortitudo, prudentia; e contrario vilia sunt, quae saepe contingunt pleniora vilissimis, crus solidum et lacertus et dentes et tororum 1 sanitas firmitasque.
1 tororum Capps; horum MSS.; ceterorum Buecheler; nervorum Kronenberg.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.