Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[12] Numquid feliciorem iudicas eum, qui summo die muneris, quam eum, qui medio occiditur ? Numquid aliquem tam stulte cupidum esse vitae putas, ut iugulari in spoliario quam in harena malit ? Non maiore spatio alter alterum praecedimus. Mors per omnes it; qui occidit, consequitur occisum. Minimum est, de quo sollicitissime agitur. Quid autem ad rem pertinet, quam diu vites, quod evitare non possis ? Vale.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.