Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[7] Efficias oportet, ut sciat pecuniam nec bonum nec malum esse; ostendas illi miserrimos divites. Efficias, ut quicquid publice expavimus, sciat non esse tam timendum quam fama circumfert, nec dolere 1 nec mori; saepe in morte, quam pati lex est, magnum esse solacium, quod ad neminem redit; in [p. 16] dolore pro remedio futuram obstinationem animi, qui levius sibi facit, quicquid contumaciter passus est. Optimam doloris esse naturam, quod non potest nec qui extenditur magnus esse nec qui est magnus extendi; omnia fortiter excipienda, quae nobis mundi necessitas imperat.
1 von Arnim removed quemquam after dolere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.