previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Pulsa sitis fluvio, populataque gurgitis altum 1
agmina linquebant ripas amnemque minorem;
acrior et campum sonipes rapit et pedes arva
implet ovans, rediere viris animique minaeque
5votaque, sanguineis mixtum ceu fontibus ignem
hausissent belli magnasque in proelia mentes.
dispositi in turmas rursus legemque severi
ordinis, ut cuique ante locus ductorque, monentur
instaurare vias. tellus iam pulvere primo
10crescit, et armorum transmittunt fulgura silvae.
qualia trans pontum Phariis deprensa serenis
rauca Paraetonio decedunt agmina Nilo,
quo 2 fera cogit hiemps: illae clangore fugaci,
umbra fretis arvisque, volant, sonat avius aether.
15iam Borean imbresque pati, iam nare solutis
amnibus et nudo iuvat aestivare sub Haemo.
Hic rursus simili procerum vallante corona
dux Talaionides, antiqua ut forte sub orno 3 4 [p. 4]
stabat et admoti nixus Polynicis in hastam:
20at tamen, o quaecumque esait, ‘cuigloria tanta
venimus innumera e fato 5 debere cohortes,
quem non ipse deum sator aspernetur honorem,
dic age, quando tuis alacres absistimus undis,
quae domus aut tellus, animam quibus hauseris astris?
25dic, quis et ille pater? neque enim tibi numina longe,
transierit fortuna licet, maiorque per ora
sanguis, et adflicto spirat reverentia vultu.’
Ingemit, et paulum fletu cunctata modesto
Lemnias orsa refert: ‘immania vulnera, rector,
30integrare iubes, Furias et Lemnon et artis
arma inserta toris debellatosque pudendo
ense mares; redit ecce nefas et frigida cordi
Eumenis. o miserae, quibus hic furor additus! o nox!
o pater! illa ego nam, pudeat ne forte benignae
35hospitis, illa, duces, raptum quae sola parentem
occului. quid longa malis exordia necto?
et vos arma vocant magnique in corde paratus,
hoc memorasse sat est: claro generata Thoante
servitum Hypsipyle vestri fero capta Lycurgi.’
40 Advertere animos, maiorque et honora videri
parque operi tanto; cunctis tunc noscere casus
ortus amor, pater ante alios hortatur Adrastus: 6 [p. 6]
immo age, dum primi longe damus agmina vulgi
nec facilis Nemee latas evolvere vires,
45quippe obtenta comis et ineluetabilis umbra
pande nefas laudesque tuas gemitusque tuorum,
unde hos advenias regno deiecta labores.’
Dulce loqui miseris veteresque reducere questus,
incipit: ‘Aegaeo premitur circumflua Nereo
50Lemnos, ubi ignifera fessus respirat ab Aetna
Mulciber; ingenti tellurem proximus umbra
vestit Athos nemorumque obseurat imagine pontum;
Thraces arant contra, Thracum fatalia nobis
litora, et inde nefas, florebat dives alumnis
55terra, nec illa Samo fama Delove sonanti
peior et innumeris quas spumifer adsilit Aegon.
dis visum turbare domos, nec pectora culpa
nostra vacant: nullos Veneri sacravimus ignis,
nulla deae sedes; movet et caelestia quondam
60corda dolor lentoque inrepunt agmine Poenae.
illa Paphon veterem centumque altaria linquens
nec vultu nec crine prior solvisse iugalem
ceston et Idalias procul ablegasse volucres
fertur, erant certe, media quae noctis in umbra
65divam alios ignes maioraque tela gerentem
Tartareas inter thalamis volitasse sorores
vulgarent, utque implicitis arcana domorum
anguibus et saeva formidine nupta replesset7
limina nec fidi populum miserata mariti. 8 [p. 8]
70protinus a Lemno teneri fugistis Amores,
mutus Hymen versaeque faces et frigida iusti
cura tori! nullae redeunt in gaudia noctes,
nullus in amplexu sopor est, Odia aspera ubique
et Furor et medio recubat Discordia lecto.
75cura viris tumidos adversa Thracas in ora
eruere et saevam bellando frangere gentem,
cumque domus contra stantesque in litore nati,
dulcius Edonas 9 hiemes Arctonque prementem
excipere, aut tandem tacita post proelia nocte
80fractorum subitas torrentum audire ruinas.
illae autem tristesnam me tunc libera curis
virginitas annique teguntsub nocte dieque
adsiduis aegrae in lacrimis solantia miscent
conloquia, aut saevam spectant trans aequora Thracen.
85 Sol operum medius summo librabat Olympo
lucentes, ceu staret, equos; quater axe sereno
intonuit, quater antra dei fumantis anhelos
exseruere apices, ventisque absentibus Aegon
motus et ingenti percussit litora ponto:
90cum subito horrendas aevi matura Polyxo.
tollitur in furias thalamisque insueta relictis
evolat. insano veluti Teumesia thyias
rapta deo, cum sacra vocant Idaeaque suadet
buxus et a summis auditus montibus Euhan:
95sic erecta genas aciemque offusa 10 trementi
sanguine desertam rabidis clamoribus urbem
exagitat, clausasque domos et limina pulsans 11 12 [p. 10]
concilium vocat; infelix comitatus eunti
haerebant nati. atque illae non segnius omnes
100erumpunt tectis, summasque ad Pallados arces
impetus: huc propere stipamur et ordine nullo
congestae; stricto mox ense silentia iussit
hortatrix scelerum et medio sic ausa profari:
'rem summam instinctu superum meritique doloris,
105 o viduaeArmate animos et pellite sexum! —
Lemniades, sancire paro; si taedet inanes
aeternum servare domos turpemque iuventae
flore situm et longis steriles in luctibus annos,
inveni, promitto, viamnec numina desunt
110qua renovanda Venus: modo par insumite robur
luctibus, atque adeo primum hoc mihi noscere detur.
tertia canet hiemps; cui conubialia vincla
aut thalami secretus honos? cui coniuge pectus
intepuit? cuius vidit Lucina labores,
115dicite, vel iustos cuius pulsantia menses
vota tument? qua pace feras volucresque iugari
mos datus, heu segnes! potuitne ultricia Graius
virginibus dare tela pater laetusque dolorum
sanguine securos iuvenum perfundere somnos:
120 at nos volgus iners? quodsi propioribus actis
est opus, ecce animos doceat Rhodopeia coniunx,
ulta manu thalamos pariterque epulata marito.
nec vos immunis scelerum securave cogo:
plena mihi domus atque ingens, en cernite, sudor. [p. 12]
125quattuor hos una, decus et solacia patris,
in gremio, licet amplexu lacrimisque morentur,
transadigam ferro saniemque et vulnera fratrum
miscebo patremque simul spirantibus addam,
ecqua tot in caedes animum promittit? ' Agebat
130pluribus; adverso nituerunt vela profundo:
Lcmnia classis erat. rapuit gavisa Polyxo
fortunam atque iterat: 'superisne vocantibus ultro
desumus? ecce rates! deus hos, deus ultor in iras
adportat coeptisque favet, nec imago quietis
135vana meae: nudo stabat Venus ense, videri
clara mihi somnosque superquid perditis aevum?’
inquitage aversis thalamos purgate maritis,
ipsa faces alias melioraque foedera iungam.’
dixit, et hoc ferrum stratis, hoc, credite, ferrum
140imposuit, quin o miserae, dum tempus agi 13 rem,
consulite; en validis spumant eversa lacertis
aequora, Bistonides veniunt fortasse maritae.'
hinc stimuli ingentes, magnusque advolvitur astris
clamor. Amazonio Scythiam fervere tumultu
145lunatumque putes agmen descendere, ubi arma
indulget pater et saevi movet ostia Belli,
nec varius fremor aut studia in contraria rapti
dissensus, ut plebe solet: furor omnibus idem,
idem animus solare domos iuvenumque senumque 14 [p. 14]
150praecipitare colos plenisque adfrangere parvos
uberibus ferroque omnes exire per annos,
tunc viridi luco 1 — lucus iuga celsa Minervae
propter opacat humum niger ipse, sed insuper ingens
mons premit et gemina pereunt ealigne soles
155hic sanxere fidem, tu Martia testis Enyo
atque inferna Ceres, Stygiaeque Acheronte recluso
ante preces venere deae; sed fallit ubique
mixta venus, venus arma tenet, venus admovet iras.
nec de more cruor: natum Charopeia coniunx
160obtulit, accingunt sese et mirantia ferro
pectora congestisque avidae simul undique dextris
perfringunt, ae dulce nefas in sanguine vivo
coniurant, matremque recens circumvolat umbra,
talia cernenti mihi quantus in ossibus horror,
165quisve per ora color! qualis cum cerva cruentis
circumventa lupis, nullum cui pectore molli
robur et in volucri tenuis fiducia cursu,
praecipitat suspensa fugam, iamiamque teneri
credit et elusos audit concurrere morsus.
170 Illi aderant, primis iamque offendere carinae
litoribus, certant saltu contingere terram
praecipites, miseri, quos non aut horrida virtus
Marte sub Odrysio, aut medii inclementia ponti
hauserit! alta etiam superum delubra vaporant
175promissasque trahunt pecudes: niger omnibus aris
ignis, et in nullis spirat deus integer extis. 15 [p. 16]
tardius umenti noctem deiecit Olympo
Iuppiter et versum miti, reor, aethera cura
sustinuit, dum fata vetat, nec longius umquam
180 cessavcre novae perfecto sole tenebrae.
sera tamen mundo venerunt astra, sed illis
et Paros et nemorosa Thasos crebraeque relucent
Cyelades; una gravi penitus latet obruta caelo
Lemnos,in hane tristes nebulae,et plagacaeca superne
185texitur, una vagis Lemnos non agnita nautis.
iam domibus fusi et nemorum per opaea sacrorum
ditibus indulgent epulis vacuantque profundo
aurum immane mero, dum quae per Strymona pugnae,
quis Rhodope gelidove labor sudatus in Haemo,
190enumerare vacat, nec non, manus impia, nuptae
serta inter festasque dapes quo maxima cultu
quaeque iacent; dederat mites Cytherea suprema
nocte viros longoque brevem post tempore pacem
nequiquam et miseros perituro adflaverat igni.
195conticuere chori, dapibus ludoque licenti
fit modus et primae decrescunt murmura noctis,
cum consanguinei mixtus caligine Leti
rore madens Stygio morituram amplectitur urbem
Somnus et implacido 16 fundit gravia otia cornu
200secernitque viros, vigilant nuptaeque nurusque
in scelus, atque hilares acuunt fera tela Sorores,
invasere nefas, cuncto sua regnat Erinys
pectore, non aliter Scythicos armenta per agros
Hyrcanae elausere leae, quas exigit ortu 17 [p. 18]
205prima fames, a vidique implorant ubera nati.
quos tibi nam, dubito, scelerum de mille figuris
expediam casus.18 Elymum temeraria Gorge
evinctum ramis altaque in mole tapetum
efflantem somno crescentia vina superstans
210vulnera disiecta rimatur veste, sed illum
infelix sopor admota sub morte refugit,
turbidus incertumque oculis vigilantibus hostem
occupat amplexu, nec segnius illa tenentis
pone adigit costas, donec sua pectora ferro
215tangeret, is demum sceleri modus; ora supinat
blandus adhuc oculisque tremens et murmure Gorgen
quaerit et indigno non solvit 19 bracchia collo.
non ego nunc volgi quamquam crudelia pandam
funera, sed propria luctus de stirpe recordor:
220 quod te, nave Cydon, quod te per colla refusis
intactum, Crenaee, comis, quibus ubera mecum
obliquumque a patre genus, fortemque, timebam
quem desponsa, Gyan vidi lapsare eruentae
vulnere Myrmidones, quodque inter serta torosque
225barbara ludentem fodiebat Epopea mater.
fiet super aequaevum soror exarmata Lyeaste
Cydimon, heu similes perituro in corpore vultus
aspiciens floremque genae et quas finxerat auro
ipsa comas, cum saeva parens iam coniuge fuso
230 adstitit impellitque minis atque ingerit 20 ensem.
ut fera, quae rabiem placido desueta magistro 21 22 23 [p. 20]
tardius arma movet stimulisque et verbere crebro
in mores negat ire suos, sic illa iacenti
incidit undantemque sinu conlapsa cruorem
235excipit et laceros premit in nova vulnera crines.
ut vero Alcimeden etiamnum in murmure truncos
ferre patris vultus et egentem sanguinis ensem
conspexi, riguere comae atque in viscera saevus
horror iit: meus ille Thoas, mea dira videri
240dextra mihi! extemplo thalamis turbata paternis
inferor. ille quidem dudumquis magna tuenti
somnus? — agit versans secum, etsi lata recessit
urbe domus, quinam strepitus, quae murmura noctis,
cur fremibunda quies? trepido scelus ordine pando,
245quis dolor, unde animi: 'vis nulla arcere furentes;
hac sequere, o miserande; premunt aderuntque moranti,
et mecum fortasse cades' his motus et artus
erexit stratis, ferimur per devia vastae
urbis et ingentem nocturnae caedis acervum
250passim, ut quosque sacris crudelis vespera lucis
straverat, occulta speculamur nube latentes,
hic impressa toris ora exstantesque reclusis
pectoribus capillos magnarum et fragmina trunca
hastarum et ferro laceras per corpora vestes,
255crateras pronos epulasque in caede natant.es
cernere erat, iugulisque modo torrentis apertis
sanguine permixto redeuntem in pocula Bacchum,
hic iuvenum manus et nullis violabilis armis [p. 22]
turba senes, positique patrum super ora gementum
260semineces pueri trepidas in limine vitae
singultant animas, gelida non sacvius Ossa
luxuriant Lapitharum epulae, si quando profundo
Nubigenae caluere mero; vix primus ab ira
pallor, et impulsis surgunt ad proelia mensis.
265 Tunc primum sese trepidis sub nocte Thyoneus
detexit, nato portans extrema Thoanti
subsidia, et multa subitus cum luce refulsit,
adgnovi: non ille quidem turgentia sertis
tempora nec flava crinem destrinxerat uva:
270nubilus indignumque oculis liquentibus imbrem
adloquitur: ‘dum fata dabant tibi, nate, potentem
Lemnon et externis etiam servare timendam
gentibus, haud umquam iusto mea cura labori
destitit: absciderunt tristes crudelia Parcae
275stamina, nec dictis, supplex quae plurima fudi
ante Iovem frustra, lacrimisque avertere luctus
contigit; infandum natae concessit honorem,
adcelerate fugam, tuque, o mea digna propago,
hac rege, virgo, patrem, gemini qua bracchia muri
280litus eunt: illa, qua rere 24 silentia, porta
stat funesta Venus ferroque accincta furentes
adiuvatunde manus, unde haec Mavortia divae
pectora? — : tu lato patrem committe profundo,
succedam curis.’ita fatus in aera rursus
285solvitur et nostrum, visus arcentibus umbris,
mitis iter longae claravit limite flammae. 25 [p. 24]
qua data signa, sequor; dein curvo robore clausum
dis pelagi ventisque et Cycladas Aegaeoni
amplexo commendo patrem, nec fletibus umquam
290 fit 26 modus alternis, ni iam dimittat Eoo
Lucifer astra polo. tunc demum litore rauco
multa metu reputans et vix confisa Lyaeo
dividor, ipsa gradu nitente, sed anxia retro
pectora, nec requies, quin et surgentia caelo
295flamina et e cunctis prospectem collibus undas.
exoritur pudibunda dies, caelumque retexens
aversum Lemno iubar et declinia Titan
opposita iuga nube refert, patuere furores
nocturni, lucisque novae formidine cunctis,
300quamquam inter similes, subitus27 pudor; impia terrae
infodiunt scelera aut festinis ignibus urunt.
iam manus Eumenidum captasque refugerat arces
exsaturata venus; licuit sentire, quid ausae,
et turbare comas et lumina tingere fletu,
305insula dives agris opibusque armisque virisque,
nota situ et Getico nuper ditata triumpho,
non maris incursu, non hoste, nec aethere laevo
perdidit una omnes orbata excisaque fundo 28
indigenas: non arva viri, non aequora vertunt,
310conticuere domus, cruor altus et oblita crasso
cuncta rubent tabo, magnaeque in moenibus urbis
nos tantum et saevi spirant per culmina manes,
ipsa quoque arcanis tecti in penetralibus alto
molior igne pyram, sceptrum super armaque patris
315inicio et notas regum velamina vestes, 29 30 31 [p. 26]
ac prope maesta rogum confusis ignibus adsto
ense cruentato, fraudemque et inania busta
plango metu, si forte premant, cassumque parenti
omen et hac dubios leti precor ire timores,
320his mihi pro meritis, ut falsi criminis astu
parta fides, regna 32 et solio considere patris
supplicium! — datur, anne illis obsessa negarem?
accessi, saepe ante deos testata fidemque
immeritasque manus; subeopro dira potestas
325! — exsangue imperium et maestam sine culmine Lemnon.
iam magis atque magis vigiles dolor angere sensus,
et gemitus clari, et paulatim invisa Polyxo,
iam meminisse nefas, iam ponere manibus aras
concessum et multum eineres iurare sepultos,
330 sic ubi duetorem trepidae stabulique maritum,
quem penes et saltus et adultae gloria gentis,
Massylo frangi stupuere sub hoste iuvencae,
it truncum sine honore pecus, regemque peremptum
ipse ager, ipsi amnes et muta armenta queruntur.
335 Ecce autem aerata dispellens aequora prora
Pelias intacti late subit hospita ponti
pinus; agunt Minyae, geminus fragor ardua canet
per latera, abruptam eredas radicibus ire
Ortygiam aut fractum pelago decurrere montem,
340ast ubi suspensis siluerunt aequora tonsis,
mitior et senibus cygnis et pectine Phoebi 33 [p. 28]
vox media de puppe venit, maria ipsa carinae
accedunt, post nosse datum est: Oeagrius illic
acclinis malo mediis intersonat Orpheus
345remigiis tantosque iubet nescire labores.
illis in Scythicum Borean iter oraque primi
Cyaneis artata maris, nos Thracia visu
bella ratae vario tecta incursare tumultu,
densarum pecudum aut fugientum more volucrum,
350heu ubi nunc furiae? portus amplexaque litus
moenia, qua longe pelago despectus aperto,
seandimus et celsas turres; huc saxa sudesque
armaque maesta virum atque infectos caedibus enses
subvectant trepidae; quin et squalentia texta
355 thoracum et voltu galeas intrare soluto
non pudet; audaces rubuit mirata catervas
Pallas, et averso risit Gradivus in Haemo.
tunc primum ex animis praeceps amentia cessit,
nec ratis illa salo, sed divum sera per aequor
360iustitia et poenae scelerum adventare videntur.
iamque aberant terris, quantum Cortynia currunt
spicula, caeruleo gravidam cum Iuppiter imbri
ipsa super nubem ratis armamenta Pelasgae
sistit agens; inde horror aquis, et raptus ab omni
365sole dies miscet tenebras, quis protinus unda
concolor; obnixi lacerant cava nubila venti
diripiuntque fretum, nigris redit umida tellus
verticibus, totumque notis certantibus1 aequor
pendet et arquato iamiam prope sidera dorso
370frangitur, incertae nec iam prior impetus alno, 34 [p. 30]
sed labat exstantem rostris modo gurgite in imo,
nune caelo Tritona ferens, nee robora prosunt
semideum heroum, puppemque insana flagellat
arbor et instabili procumbens pondere curvas
375raptat aquas, remique eadunt in peetus inanes.
nos quoque per rupes murorumque aggere ab omni,
dum labor ille viris fretaque indignantur et austros,
desuper invalidis fluitantia tela lacertis
quid non ausa manus? — Telamona et Pelea eontra
380spargimus, et nostro petitur Tirynthius areu.
illiquippe simul bello pelagoque laborant
pars clipeis munire ratem, pars aequora fundo
egerere; ast alii pugnant, sed inertia motu
corpora, suspensaeque carent conamine vires,
385instamus iaetu telorum, et ferrea nimbis
certat hiemps, vastaeque sudes fractique molares
spieulaque et multa erinitum missile flamma
nune pelago, nune puppe cadunt, dat operta fragorem
pinus, et abiunetis regemunt tabulata cavernis,
390 talis Hyperborea viridis nive verberat agros
Iuppiter; obruitur eampis genus omne ferarum,
deprensaeque cadunt volucres, et messis amaro
strata gelu, fragor inde iugis, inde amnibus irae.
ut vero elisit nubes Iove tortus ab alto
395ignis et ingentes patuere in fulmine nautae,
deriguere animi, manibusque horrore remissis
arma aliena eadunt, rediit in pectora sexus. [p. 32]
cernimus Aeacidas murisque immane minantem
Ancaeum et longa pellentem cuspide rupes
400Iphiton; attonito manifestus in agmine supra est
Amphitryoniades puppemque alternus utrimque
ingravat et medias ardet descendere in undas,
at levis et miserae nondum mihi notus Iason
transtra per et remos impressaque terga virorum
405nunc magnum Oeniden, nunc ille hortatibus Idan
et Talaum et cana rorantem aspargine ponti
Tyndariden iterans gelidique in nube parentis
vela laborantem35 Calain subnectere malo
voce manuque rogat; quatiunt impulsibus illi
410nunc freta, nunc muros, sed nec spumantia cedunt
aequora, et incussae redeunt a turribus hastae,
ipse graves fluctus clavumque audire negantem
lassat agens Tiphys palletque et plurima mutat
imperia ac laevas dextrasque obtorquet in undas
415proram navifragis avidam concurrere saxis,
donec ab extremae cuneo ratis Aesone natus
Palladios oleae, Mopsi gestamina, ramos
extulit et socium turba prohibente poposcit
foedera; praecipites vocem involvere procellae,
420tunc modus armorum, pariterque exhausta quierunt
flamina, confusoque dies respexit Olympo.
quinquaginta illi, trabibus de more revinetis,
eminus abrupto quatiunt nova litora saltu,
magnorum decora alta patrum, iam fronte sereni
425noscendique habitu, postquam tumor 36 iraque cessit 37 38 [p. 34]
vultibus, arcana sic fama erumpere porta
caelicolas, si quando domos litusque rubentum
Aethiopum et mensas amor est intrare 39 minores;
dant Fluvii Montesque locum, tum Terra superbit
430gressibus et paulum respirat caelifer Atlans.
Hic et ab adserto nuper Marathone superbum
Thesea et Ismarios, Aquilonia pignora, fratres,
utraque quis rutila stridebant tempora pinna,
cernimus, hic Phoebo non indignante priorem
435Admetum et durae similem nihil Orphea Thracae,
tunc prolem Calydone satam generumque profundi
Nereos. ambiguo visus errore lacessunt
Oebalidae gemini; chlamys huic, chlamys ardet et illi,
ambo hastile gerunt, umeros exsertus uterque,
440nudus uterque genas, simili coma fulgurat astro.
audet iter magnique sequens vestigia mutat
Herculis et tarda quamvis se mole ferentem
vix cursu tener aequat Hylas Lernaeaque tollens
arma sub ingenti gaudet sudare pharetra.
445 Ergo iterum Venus et tacitis corda aspera flammis
Lemniadum pertemptat Amor. tunc regia Iuno
arma habitusque virum pulchraeque insignia gentis
mentibus insinuat, certatimque ordine cunctae
hospitibus patuere fores; tunc primus in aris
450ignis, et infandis venere oblivia curis;
tunc epulae felixque sopor noctesque quietae, 40 [p. 36]
nec superum sine mente, reor, placuere fatentes.
forsitan et nostrae fatum excusabile culpae
noscere cura, duces, cineres furiasque meorum
455testor: ut externas non sponte aut crimine taedas
attigerimscit cura deumetsi blandus Iason
virginibus dare vincla novis: sua iura cruentum
Phasin habent; alios, Colchi, generatis amores,
iamque exuta gelu tepuerunt sidera longis
460solibus, et velox in terga revolvitur annus.
iam nova progenies partusque in vota soluti,
et non speratis clamatur Lemnos alumnis.
nec non ipsa tamen thalami monimenta coacti
enitor geminos, duroque sub hospite mater
465nomen avi renovo; nec quae fortuna relictis
nosse datur, iam plena quater quinquennia pergunt,
si modo fata sinunt aluitque rogata Lycaste.
Detumuere animi-maris, et clementior Auster
vela vocat: ratis ipsa moram portusque quietos
470odit et adversi 41 tendit retinacula saxi.
inde fugam Minyae, sociosque appellat Iason
efferus, o utinam iam tunc mea litora rectis
praetervectus aquis, cui non sua pignora cordi,
non promissa fides; certe stat fama remotis
475gentibus: aequorei redierunt vellera Phrixi.
ut stata lux pelago venturumque aethera sensit
Tiphys et occidui rubuere cubilia Phoebi, 42 [p. 38]
heu iterum gemitus, iterumque novissima nox est.
vix reserata dies, et iam rate celsus Iason
480ire iubet, primoque ferit dux verbere pontum.
illos e seopulis et summo vertice montis
spumea porreeti dirimentes terga profundi
prosequimur visu, donec lassavit euntes
lux oculos longumque polo contexere visa est
485aequor et extremi pressit freta margine caeli.
Fama subit portus, vectum trans alta Thoanta
fraterna regnare Chio, mihi erimina nulla,
et vacuos arsisse rogos; fremit impia plebes,
sontibus accensae stimulis facinusque reposeunt.
490quin etiam occultae vulgo increbrescere voces:
solane fida suis, nos autem in funera laetae 1?
non deus haec latumque? quid imperat urbe nefanda?’
talibus exanimis dictiset triste propinquat
supplicium, nec regna iuvantvaga litora furtim
495incomitata sequor funestaque moenia linquo,
qua fuga nota patris; sed non iterum obvius Euhan,
nam me praedonum manus hue adpulsa tacentem 43
abripit et vestras famulam transmittit in oras.’
Talia Lernaeis iterat dum regibus exsul
500Lemnias et longa solatur damna querella,
immemor absentissic di suasistis! — alumni,
ille graves oeulos languentiaque ora comanti 44 45 [p. 40]
mergit humo, fessusque diu puerilibus actis
labitur in somnos, prensa manus haeret in herba.
505Interea campis, nemoris sacer horror Achaei,
terrigena exoritur serpens, tractuque soluto
immanem sese vehit ac post terga relinquit,
livida fax oculis, tumidi stat in ore veneni
spuma virens, ter lingua vibrat, terna agmina adunci
510 dentis, et auratac crudelis gloria fronti
prominet. Inachii 46 sanctum dixere Tonanti
agricolae, cui cura loci et silvestribus aris
pauper honos; nunc ille dei circumdare templa
orbe vago labens, miserae nunc robora silvae
515atterit et vastas tenuat complexibus ornos;
saepe super fluvios geminae iacet aggere ripae
continuus, squamisque incisus adaestuat amnis,
sed nunc, Ogygii iussis quando omnis anhelat
terra dei trepidaeque latent in pulvere Nymphae,
520saevior anfractu laterum sinuosa retorquens
terga solo siccique nocens furit igne veneni,
stagna per arentesque lacus fontesque repressos
volvitur et vacuis fluviorum in vallibus errat,
incensusque siti 47 liquidum nunc aera lambit
525ore supinato, nunc arva gementia radens
pronus adhaeret humo, si quid viridantia sudent
gramina; percussae calidis adflatibus herbae,
qua tulit ora, cadunt, moriturque ad sibila campus:
quantus ab Arctois discriminat aethera plaustris
530Anguis et usque Notos alienumque exit in orbem; 48 49 [p. 42]
quantus et ille sacri spiris intorta movebat
cornua Parnassi, donec tibi, Delie, fixus
vexit harundineam centeno volnere silvam.
Quis tibi, parve, deus tam magni pondera fati
535sorte dedit? tune hoc vix prima ad limina vitae
hoste iaces? an ut inde sacer per saecula Grais
gentibus et tanto dignus morerere sepulcro?
occidis extremae destrictus verbere caudae
ignaro serpente puer, fugit ilicet artus
540somnus, et in solam patuerunt lumina mortem.
cum tamen attonito moriens vagitus in auras
excidit et ruptis immutuit ore querellis,
qualia non totas peragunt insomnia voces,
audiit Hypsipyle, facilemque negantia cursum
545exanimis genua aegra rapit; iam certa malorum
mentis ab augurio sparsoque per omnia visu
lustrat humum quaerens et nota vocabula parvo
nequiquam ingeminans: nusquam ille, et prata recentes
amisere notas, viridi piger accubat hostis
550collectus gyro spatiosaque iugera complet,
sic etiam obliqua cervicem expostus in alvo.
horruit infelix visu longoque profundum
incendit clamore nemus; nec territus ille,
sed iacet; Argolicas ululatus flebilis aures
555impulit; extemplo monitu ducis advolat ardens
Arcas eques causamque refert, tunc squamea demum
torvus ad armorum radios fremitumque virorum
colla movet: rapit ingenti conamine saxum, [p. 44]
quo discretus ager, vacuasque impellit in auras
560arduus Hippomedon, quo turbine bellica quondam
librati saliunt portarum in claustra molares.
cassa ducis virtus: iam mollia colla refusus
in tergum serpens venientem evaserat 50 ictum,
dat sonitum tellus, nemorumque per avia densi
565dissultant nexus.‘at non mea vulneraclamat
et trabe fraxinea Capaneus subit obviusumquam
effugies, seu tu pavidi ferus incola luci,
sive deis, utinamque deis, concessa voluptas,
non, si consertum super haec mihi membra Giganta
570subveheres.’ volat hasta tremens et hiantia monstri
ora subit linguaeque secat fera vinela trisulcae,
perque iubas stantes capitisque insigne corusci
emicat, et nigri sanie perfusa cerebri
Agitur alta 51 solo. longus vix tota peregit 52
575membra dolor, rapido celer ille volumine telum
circuit avulsumque ferens in opaca refugit
templa dei; hic magno tellurem pondere mensus
implorantem animam dominis adsibilat aris.
illum et cognatae stagna indignantia Lernae,
580floribus et vernis adsuetae spargere Nymphae,
et Nemees reptatus ager, lucosque per omnis
silvicolae fracta gemuistis harundine, Fauni,
ipse etiam e summa iam tela poposcerat aethra
Iuppiter, et dudum nimbique hiemesque coibant, 53 54 55 [p. 46]
585ni minor ira deo gravioraque tela mereri
servatus Capaneus; moti tamen aura cucurrit
fulminis et summas libavit vertice cristas.
Iamque pererratis infelix Lemnia campis,
liber ut angue locus, modico super aggere longe
590pallida sanguineis infectas roribus herbas
prospicit, huc magno cursum rapit effera luctu
agnoscitque nefas, terraeque inlisa nocenti
fulminis in morem non verba in funere primo,
non lacrimas habet: ingeminat misera oscula tantum
595incumbens animaeque fugam per membra tepentem
quaerit hians, non ora loco, non pectora restant,
rapta cutis, tenuia ossa patent nexusque madentes
sanguinis imbre novi, totumque in vulnere corpus,
ac velut aligerae sedem fetusque parentis
600cum piger umbrosa populatus in ilice serpens,
illa redit querulaeque domus mirata quietem
iam stupet 56 impendens advectosque horrida maesto
excutit ore cibos, cum solus in arbore paret
sanguis et errantes per capta cubilia plumae.
605 Ut laceros artus gremio miseranda recepit
intexitque comis, tandem laxata dolori 57
vox invenit iter, gemitusque in verba soluti:
o mihi desertae natorum dulcis imago,
Archemore, o rerum et patriae solamen ademptae
610servitiique decus, qui te, mea gaudia, sontes
exstinxere dei, modo quem digressa reliqui
lascivum et prono vexantem gramina cursu?
heu ubi siderei vultus? ubi verba ligatis 58 59 [p. 48]
imperfecta sonis risusque et murmura soli
615intellecta mihi? quotiens tibi Lemnon et Argo 60
sueta loqui et longa somnum suadere querella!
sic equidem luctus solabar et ubera parvo
iam materna dabam, cui nunc venit inritus orbae
lactis et infelix in vulnera liquitur imber.
620nosco deos: o dura mei praesagia somni
nocturnique metus, et numquam impune per umbras
attonitae mihi visa venus! quos arguo divos?
ipsa ego tequid enim timeam moritura fateri? —
exposui fatis, quae mentem insania traxit?
625tantane me tantae tenuere oblivia curae?
dum patrios casus famaeque exorsa retracto
ambitiosa meaepietas haec magna fidesque
! — cxsolvi tibi, Lemne, nefas; ubi letifer anguis,
ferte, duces, meriti si qua est mihi gratia duri,
630si quis honos dictis, aut vos exstinguite ferro,
ne tristes dominos orbamque inimica revisam
Eurydicen, quamquam haud illi mea cura dolendo
cesserit, hocne ferens onus inlaetabile matris
transfundam gremio? quae me prius ima sub umbras
635mergat humus?’ simul haec terraque et sanguine voltum
sordida magnorum circa vestigia regum
vertitur, et tacite maerentibus imputat undas.
Et iam sacrifici subitus per tecta Lycurgi
nuntius implerat lacrimis ipsumque domumque,
640ipsum adventantem Persei vertice sancto 61 [p. 50]
montis, ubi averso dederat prosecta Tonanti,
et caput iratis rediens quassabat ab extis,
hic sese Argolicis immunem servat ab armis
haud animi vacuus, sed templa araeque tenebant,
645necdum etiam responsa deum monitusque vetusti
exciderant voxque ex adytis accepta profundis:
prima, Lycurge, dabis Dircaeo funera bello.’
id cavet, et maestus vicini pulvere Martis
angitur ad lituos periturisque invidet armis.
650 Eccefides superum! — laceras comitata Thoantis
advehit exsequias, contra subit obvia mater,
femineos coetus plangentiaque agmina ducens,
at non magnanimo pietas ignava Lycurgo:
fortior ille malis, lacrimasque insana resorbet
655ira patris, longo rapit arva morantia passu
vociferans: ‘illa autem ubinam, cui parva cruoris
laetave damna mei? vivitne? impellite raptam,
ferte citi comites; faxo omnis fabula Lemni
et pater et tumidae generis mendacia sacri
660exciderint.’ ibat letumque inferre parabat
ense furens rapto; venienti Oeneius heros
impiger obiecta proturbat pectora parma,
ac simul infrendens: ‘siste hunc, vesanc, furorem,
quisquis es!’ et pariter Capaneus acerque reducto
665adfuit Hippomedon rectoque Erymanthius ense,
ac iuvenem multo praestringunt lumine; at inde [p. 52]
agrestum pro rege manus, quos inter Adrastus
mitius et sociae veritus commercia vittae 62
Amphiaraus ait: ‘ne, quaeso! absistite ferro,
670unus avum sanguis, neve indulgete furori,
tuque prior.’ sed non sedato pectore Tydeus
subicit: ‘anne ducem servatricemque cohortis
Inachiac ingratis coram tot milibus ausus 63
mactare in tumulosquanti pro funeris ultor! —
675cui regnum genitorque Thoas et lucidus Euhan
stirpis avus? timidone parum, quod gentibus actis
undique in arma tuis inter rapida agmina pacem
solus habes? habeasque, et te victoria Graium
inveniat tumulis etiamnum haec fata gementem,’
680 Dixerat, et tandem cunctante modestior ira
ille refert: ‘equidem non vos ad moenia Thebes
rebar, at 64 hostiles huc advenisse catervas,
pergite in exscidium, socii si tanta voluptas
sanguinis, imbuite arma domi, atque haec inrita dudum
685 templa Iovisquid enim haud licitum? — ferat impius ignis,
si vilem, tanti premerent cum pectora luctus,
in famulam ius esse ratus dominoque ducique,
sed videt haec, videt ille deum regnator, et ausis
sera quidem, manet ira tamen.’ sic fatus, et arces
690respicit, atque illic alio certamine belli
tecta fremunt; volucres equitum praeverterat alas 65 66 67 [p. 54]
Fama recens, geminos alis amplexa 68 tumultus:
illi ad fata rapi atque illi iam occumbere leto,
sic meritam Hypsipylen iterant, creduntque, nec irae
695fit mora, iamque faces et tela penatibus instant,
vertere regna fremunt raptumque auferre Lycurgum
cum Iove cumque aris; resonant ululatibus aedes
femineis, versusque dolor dat terga timori,
Alipedum curru sed enim sublimis Adrastus
700secum ante ora virum fremibunda Thoantida portans
it medius turmis, etparcite, parcite!’ clamat,
nil actum saeve, meritus nec tale Lyeurgus
excidium, gratique inventrix fluminis ecce 2!’
sic ubi diversis maria evertere procellis
705 hinc Boreas Furiisque, illinc niger imbribus Auster,
pulsa dies regnantque hiemes, venit aequoris alti
rex sublimis equis, geminusque ad spumea Triton
frena natalis late pelago dat signa cadenti,
et iam plana Thetis, montesque et litora crescunt.
710 Quis superum tanto solatus funera voto
pensavit lacrimas inopinaque gaudia maestae
rettulit Hypsipylae? tu gentis conditor, Euhan,
qui geminos iuvenes Lemni de litore vectos
intuleras Nemeac mirandaque fata parabas.
715causa viae genetrix, nec inhospita tecta Lycurgi
praebuerant aditus, et protinus ille tyranno
nuntius exstinctae miserando vulnere prolis. 69 70 [p. 56]
ergo adsunt comitespro fors et caeca futuri
mens hominum! — regique favent; sed Lemnos ad aures
720ut primum dictusque Thoas, per tela manusque
inruerant, matremque avidis complexibus ambo
diripiunt flentes alternaque pectora mutant.
illa velut rupes immoto saxea visu
haeret et expertis non audet credere divis.
725ut vero et vultus et signa Argoa relictis
ensibus atque umeris amborum intextus Iason,
cesserunt luctus, turbataque munere tanto
conruit, atque alio maduerunt lumina fletu.
addita signa polo, laetoque ululante tumultu
730tergaque et aera dei motas crepuere per auras.
Tunc pius Oeclides, ut prima silentia volgi
mollior ira dedit placidasque accessus ad aures:
audite, o ductor Nemeae lectique potentes
Inachidae, quae certus agi manifestat Apollo.
735iste quidem Argolicis haud olim indebitus armis
luctus adest, recto descendunt limite Parcae:
et sitis interitu fluviorum et letifer anguis,
et puer, heu nostri signatus nomine fati,
Archemorus, cuncta haec superum demissa suprema
740mente fluunt, differte animos festinaque tela
ponite; mansuris donandus honoribus infans,
et meruit; det pulchra suis libamina virtus
manibus, atque utinam plures innectere pergas, [p. 58]
Phoebe, moras, semperque novis bellare vetemur
745casibus, et semper Thebe funesta recedas!
at vos magnorum transgressi fata parentum
felices, longum quibus hinc per saecula nomen,
dum Lernaea palus et dum pater Inachus ibit,
dum Nemea tremulas campis iaculabitur umbras,
750ne fletu violate sacrum, ne plangite divos:
nam deus iste, deus, Pyliae nec fata senectae
maluerit, Phrygiis aut degere longius annis.’
fmierat, caeloque cavam nox induit umbram.

1

2

3 altum P: alvum ω (D with alveum written over).

4 quo Vollmer: cum Pω.

5

6 fato.. at Peterhouse, Camb.: fatum Pω.

7

8 nupta replesset P: cuncta replevit ω.

9

10

11 Edonas Servius, Schol. on Lucan, edd.: edonias Pco.

12 offusa Barth, Heinsius: effusa Pω.

13

14 agi Heinsius: agit Pω, prob. from Aen. v. 638.

15 viridi luco P: viridis late ω.

16

17 implacido Pω: implicito N.

18

19

20

21 Other edd. read (nam dubito) ... casus?

22 non solvit Pω: solvit sua V.

23 ingerit P (in margin): inserit Pω.

24

25 rere P: rara ω.

26

27

28

29 fit Pω: sit Gronovius.

30 subitus Bentley: habitus Pω.

31 fundo Bentley (from a MS.): mundo Pω.

32

33 regna P: regno ω.

34 certantibus P: portantibus ω, v. i. 293.

35

36

37 laborantem Pω: laboranti Bentley.

38 tumor Bentley: timor Pω.

39

40 intrare Pω: iterare Schrader, cf. Laclantius frequenter epulatur Jupiter ... frequenter eos revisunt.

41

42 adversi P: adsueti ω: asserti D.

43

44 laetae Pω: Garrod conj. nostra autem in funera laeta est?

45 tacentem Pω: iacentem latentem edd.: lieentum Garrod.

46

47

48 Inachii Mueller: Inachio Pω.

49 incensusque siti Schrader: incertusque sui Pω.

50

51

52

53 evaserat Barth (from a MS.), Buehrens: exhauserat Pω.

54 alta ω: hasta P: aeta Heinsius.

55 peregit Pω: peredit Lachmann.

56

57

58 iam stupet P: stat super ω.

59 dolori Bentley, Heinsius: dolore Pω.

60

61 Argo Gronovius: Argos Pω.

62

63

64

65 vittae BQ2: vitae PDNQ.

66 ausus P: audes ω: ausis Kohbmann.

67 at Barth: et Pω.

68

69 alis amplexa Pω: agilis complexa Lachmann: aulis Garrod, who brackets volucres ... recens as a parenthesis. Certainly the repetition of alas ... alis is odd, but a characteristic of Statius.

70 ecce Pω: haec est Phillimore.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (137 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: