previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

19. Quo facto et ipse aliquid indidem sumo, eumque avide esitantem aspicio aliquanto intentiore macie atque pallore buxeo deficientem video. Sic denique eum vitalis color turbaverat ut mihi prae metu, nocturnas etiam Furias illas imaginanti, frustulum panis quod primum sumpseram, quamvis admodum modicum, mediis faucibus inhaereret, ac neque deorsum demeare neque sursum remeare posset. Nam et crebritas ipsa commeantium metum mihi cumulabat: quis enim de duobus comitum alterum sine alterius noxa peremptum crederet? Verum ille, ut satis detruncaverat cibum, sitire impatienter coeperat; nam et optimi casei bonam partem avide devoraverat, et haud ita longe radices platani lenis fluvius in speciem placidae paludis ignavus ibat argento vel vitro aemulus in colorem. ‘ EninquamExplere latice fontis lacteo.’ Assurgit ille et oppertus paululum planiorem ripae marginem complicitus in genua appronat se avidus affectans [p. 34] poculum: necdum satis extremis labiis summum aquae rorem attigerat, et iugulo eius vulnus dehiscit in profundum patorem, et illa spongia de eo repente devolvitur eamque parvus admodum comitatur cruor: denique corpus examinatum in flumen paene cernuat, nisi ego altero eius pede retento vix et aegre ad ripam superiorem attraxi, ubi defletum pro tempore comitem misellum arenosa humo in amnis vicinia sempiterna contexi. Ipse trepidus et exinde metuens mihi per diversas et avias solitudines aufugi et quasi conscius mihi caedis humanae relicta patria et Lare ultroneum exilium amplexus nune Aetoliam novo contracto matrimonio colo.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: