Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
‘9. Amatorem suum, quod in aliam temerasset, unico verbo mutavit in feram castorem, quod ea bestia captivitati metuens ab insequentibus se praecisione genitalium liberat, ut illi quoque simile, quod venerem habuit in aliam, proveniret. Cauponem quoque vicinum atque ob id aemulum deformavit in ranam et nunc senex ille dolio innatans vini sui adventores pristinos in faece summissus officiosis ronchis raucus appellat. Alium de foro quod adversus eam locutus esset, in arietem deformavit et nunc aries ille causas agit. Eadem amatoris sui uxorem quod in eam dicacule probrum dixerat, iam in sarcina praegnationis obsaepto utero et repigrato fetu perpetua praegnatione
[p. 18]
damnavit et, ut cuncti numerant, iam octo annorum onere misella illa velut elephantum paritura ’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.