Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
25. Tunc quidam viator solitarium vagumque me respiciens invadit et properiter inscensum baculo quod gerebat obverberans per obliquam ignaramque me ducebat viam. Nec invitus ego cursui me commodabam relinquens atrocissimam virilitatis lanienam; ceterum plagis non magnopere commovebar, quippe consuetus ex forma concidi fustibus. Sed illa Fortuna meis casibus pervicax tam opportunum latibulum misera celeritate praeversa novas instruxit insidias: pastores enim mei perditam sibi requirentes vacculam variasque regiones peragrantes occurrunt nobis fortuito, statimque me cognitum capistro prehensum attrahere gestiunt. Sed audacia valida resistens ille fidem hominum deumque testabatur: ‘ Quid me raptatis? Violenter quid invaditis?’‘Ain, te nos tractamus inciviliter, qui nostrum asinum furatus abducis? Quin potius effaris ubi puerum eiusdem agasonem, necatum scilicet, occultaris?’: et illico detractus ad terram pugnisque pulsatus et calcibus confusus infit deierans nullum semet vidisse ductorem,
1
[p. 338]
sed plane continuatum solutum et solitarium ob indicivae praemium occupasse, domino tamen suo restituturum. ‘Atque utinam ipse asinus,’ inquit ‘Quem nunquam profecto vidissem, vocem quiret humanam dare meaeque testimonium innocentiae perhibere posset; profecto vos huius iniuriae pigeret.’
Sic asseverans nihil quicquam promovebat: nam collo constrictum reducunt eum pastores molesti contra montis illius silvosa nemora, unde lignum puer solebat
1 One MS has et; another (the best) a gap before summo Colvin's ex seems satisfactory.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.