previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[16] laudem quam tempestiuae uocis testimonium consecutus.

Priusquam uobis occipiam, principes Africae uiri, gratias agere ob statuam, quam mihi praesenti honeste postulastis et absenti benigne decreuistis, prius uolo causam uobis allegare, cur aliquam multos dies a conspectu auditorii afuerim contulerimque me ad Persianas aquas, gratissima prorsus et sanis natabula et aegris medicabulaquippe ita institui omne uitae meae tempus uobis probare, quibus me in perpetuum firmiter dedicaui: nihil tantum, nihil tantulum faciam, quin eius uos et gnaros et iudices habeam[p. 24] quid igitur de repentino ab hoc splendidissimo conspectu uestro distulerim. exemplum eius rei paulo secus simillimum memorabo, quam inprouisa pericula hominibus subito oboriantur, de Philemone comico. de ingenio eius qui satis nostis, de interitu paucis cognoscite. an etiam de ingenio pauca uultis?

Poeta fuit hic Philemon, mediae comoediae scriptor, fabulas cum Menandro in scaenam dictauit certauitque cum eo, fortasse impar, certe aemulus. namque eum etiam uicit saepenumeropudet dicere. repperias tamen apud ipsum multos sales, argumenta lepide inflexa, adgnitus lucide explicatos, personas rebus competentes, sententias uitae congruentes, ioca non infra soccum, seria non usque ad coturnum. rarae apud illum corruptelae, etuti errores, concessi amores. nec eo minus et leno periurus et amator feruidus et seruulus callidus et amica illudens et uxor inhibens et mater indulgens et patruus obiurgator et sodalis opitulator et miles proeliator, sed et parasiti edaces et parentes tenaces et meretrices procaces. hisce laudibus diu in arte comoedica nobilis forte recitabat partem fabulae, quam recens fecerat, cumque iam in tertio actu, quod genus in comoedia fieri amat, iucundiores adfectus moueret, imber repentino coortus, ita ut mihi ad uos uenit usus nuperrime, [p. 25] differri auditorii coetum et auditionis coeptum coegit: relicum tamen, uariis postulantibus, sine intermissione deincipiti die perlecturum. postridie igitur maximo studio ingens hominum frequentia conuenere; sese quisque exaduersum quam proxime collocat; serus adueniens amicis adnuit, locum sessui impertiant: extimus quisque excuneati queruntur; farto toto theatro ingens stipatio, occipiunt inter se queri; qui non adfuerant percontari ante dicta, qui adfuerant recordari audita, cunctisque iam prioribus gnaris sequentia expectare. interim dies ire, neque Philemon ad condictum uenire; quidam tarditatem poetae murmurari, plures defendere. sed ubi diutius aequo sedetur nec Philemon uspiam comparet, missi ex promptioribus qui acciperent, atque eum in suo sibi lectulo mortuum offendunt. commodum ille anima edita obriguerat, iacebatque incumbens toro, similis cogitanti: adhuc manus uolumini implexa, adhuc os recto libro impressus, sed enim iam animae uacuus, libri oblitus et auditorii securus. stetere paulisper qui introierant, perculsi tam inopinatae rei, tam formonsae mortis miraculo. dein regressi ad populum renuntiauere Philemonem poetam, qui expectaretur qui in theatro fictum argumentum finiret, iam domi ueram fabulam consummasse; enimuero iam dixisse rebus humanis ualere et plaudere, suis uero familiaribus dolere et plangere; hesternum illis imbrem lacrimas auspicasse; comoediam eius prius ad funebrem [p. 26] facem quam ad nubtialem uenisse; proin, quoniam poeta optimus personam uitae deposuerit, recta de auditorio eius exequias eundum, legenda eius esse nunc ossa, mox carmina.

Haec ego ita facta, ut commemoraui, olim didiceram, sed hodie sum e meo periculo recordatus. nam, ut meministis profecto, cum impedita esset imbri recitatio, in propinquum diem uobis uolentibus protuli, et quidem Philemonis exemplo paenissime; quippe eodem die in palaestra adeo uehementer talum inuerti, ut minimum adfuerim, quin articulum etiam a crure defringerem. tamen articulus loco concessit exque eo luxu adhuc fluxus est. et iam dum eum ingenti plaga reconcilio, iamiam sudoro adfatim corpore diutule obrigui; inde acerbus dolor intestinorum coortus modico ante sedatus est, quam me denique uiolentus exanimaret et Philemonis ritu compelleret ante letum abire quam lectum, potius implere fata quam fanda, consummare potius animam quam historiam. cum primum igitur apud Persianas aquas leni temperie nec minus utiquam blando fomento gressum reciperaui, nondum quidem ad innitendum idonee, sed quantum ad uos festinanti satis uidebantur, ueniebam redditum quod pepigeram, cum interim uos mihi beneficio uestro non tantum clauditatem dempsistis, uerum etiam pernicitatem addidistis.

An non properandum mihi erat, ut pro eo honore uobis multas gratias dicerem, pro quo nullas preces dixeram? [p. 27] non quin magnitudo Carthaginis mereatur etiam a philosopho precem pro honore, sed ut integrum et intemeratum esset uestrum beneficium, si nihil ex gratia eius petitio mea defregisset, id est, ut usque quaque esset gratuitum. neque enim aut leui mercede emit qui precatur, aut paruum pretium accipit qui rogatur, adeo ut omnia utensilia emere uelis quam rogare. id ego arbitror praecipue in honore obseruandum; quem qui laboriose exorauerit, sibi debet unam gratiam, quod impetrarit; qui uero sine molestia ambitus adeptus est, duplam gratiam praebentibus debet, et quod non petierit et quod acceperit. duplam igitur uobis gratiam debeo. immo enimuero multiiugam, quam ubique equidem et semper praedicabo. sed nunc inpraesentiarum libro isto ad hunc honorem mihi conscripto, ita ut soleo, publice protestabor: certa est enim ratio, qua debeat philosophus ob decretam sibi publice statuam gratias agere, a qua paululum demutabit libro, quem Strabonis Aemiliani excellentissimus honor flagitat, quem librum sperabo me commode posse conscribere; satis eum hodie uobiscum probareest enim tantus in studiis, ut praenobilior [p. 28] sit proprio ingenio quam patricio consulatu. quibusnam uerbis tibi, Aemiliane Strabo, uir omnium, quot umquam fuerunt aut sunt aut etiam erunt, inter optimos clarissime, inter clarissimos optime, inter utrosque doctissime, quibus tandem uerbis pro hoc tuo erga me animo gratias habitum et commemoratum eam, qua digna ratione tam honorificam benignitatem tuam celebrem, qua remuneratione dicendi gloriam tui facti aequiperem, nondum hercle repperio. sed quaeram sedulo et conitar, ‘dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus.’ nam nunc inpraesentiarumneque enim diffiteborlaetitia facundiae obstrepit et cogitatio uoluptate impeditur; ac mens occupata delectatione mauult inpraesentiarum gaudere quam praedicare. quid faciam? cupio gratus uideri, sed prae gaudio nondum mihi uacat gratias agere. nemo me, nemo ex illis tristioribus uelit in isto uituperare, quod honorem meum non minus uereor quam intellego, quod clarissimi et eruditissimi uiri tanto testimonio exulto; quippe testimonium mihi perhibuit in curia Carthaginiensium non minus splendidissimum quam benignissimum uir consularis; cui etiam notum esse tantummodo summus honor est, is etiam laudator mihi apud principes Africae uiros quodam modo astitit. nam, ut comperior, nudius tertius libello [p. 29] misso, per quem postulabat locum celebrem statuae meae, cum primis commemorauit inter nos iura amicitiae a commilitio studiorum eisdem magistris honeste inchoata; tunc postea uota omnia mea secundum dignitatis suae gradus recognouit. iam illud primum beneficium, quod condiscipulum se meminit. ecce et hoc alterum beneficium, quod tantus diligi se ex pari praedicat. quin etiam commemorauit et alibi gentium et ciuitatium honores mihi statuarum et alios decretos. quid addi potest ad hoc praeconium uiri consularis? immo etiam docuit argumento suscepti sacerdotii summum mihi honorem Carthaginis adesse. iam hoc praecipuum beneficium ac longe ante ceteros excellens, quod me uobis locupletissimus testis suo etiam suffragio commendat. ad summam pollicitus est se mihi Carthagini de suo statuam positurum, uir, cui omnes prouinciae quadriiuges et seiuges currus ubique gentium ponere gratulantur. quid igitur superest ad honoris mei tribunal et columen, ad laudis meae cumulum? immo enimuero, quid superest? Aemilianus Strabo, uir consularis, breui uotis omnium futurus proconsul, sententiam de honoribus meis in curia Karthaginiensium dixit, omnes eius auctoritatem secuti sunt. nonne uidetur hoc uobis senatus consultum esse? quid quod et Karthaginienses omnes, qui in illa sanctissima curia aderant, tam libenter decreuerunt locum statuere, ut illos scires iccirco alteram statuam, quantum spero, in sequentem curiam protulisse, ut salua ueneratione, salua reuerentia consularis sui uiderentur factum eius non aemulati, sed secuti, id est ut integro die beneficium ad me publicum perueniret. ceterum meminerant optimi magistratus [p. 30] et beniuolentissimi principes mandatum sibi a uobis quod uolebant. id egone scirem ac non praedicarem? ingratus essem. quin etiam uniuerso ordini uestro pro amplissimis erga me meritis quantas maximas possum gratias ago atque habeo, qui me in illa curia honestissimis adclamationibus decorauere, in qua curia uel nominari tantummodo summus honor est. igitur, quod difficile factu erat quodque re uera arduum, non existimabatur: gratum esse populo, placere ordini, probari magistratibus et principibus, idpraefascine dixerimiam quodam modo mihi obtigit. quid igitur superest ad statuae meae honorem, nisi aeris pretium et artificis ministerium? quae mihi ne in mediocribus quidem ciuitatibus unquam defuere, ne ut Karthagini desint, ubi splendidissimus ordo etiam de rebus maioribus iudicare potius solet quam computare. sed de hoc tum ego perfectius, cum uos effectius. quin etiam tibi, nobilitas senatorum, claritudo ciuium, dignitas amicorum, mox ad dedicationem statuae meae libro etiam conscripto plenius gratias canam eique libro mandabo, uti per omnis prouincias eat totoque abhinc orbe totoque abhinc tempore laudes benefacti tui ubique gentium semper annorum repraesentet.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: