previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


IX

[9arg] Quis modus fuerit, quis ordo disciplinae Pythagoricae, quantumque temporis imperatum observatumque sit discendi simul ac tacendi.


ordo atque ratio Pythagorae, ac deinceps familiae et 1 successionis eius, recipiendi instituendique discipulos huiuscemodi fuisse traditur: [2] Iam a principio adulescentes qui sese ad discendum obtulerant εφυ- σιογνωμόνει. Id verbum significat, mores naturasque hominum coniectatione quadam de oris et [p. 46] vultus ingenio deque totius corporis filo atque habitu sciscitari. [3] tum qui exploratus ab eo idoneusque inventus 2 fuerat recipi in disciplinam statim iubebat et tempus certum tacere; non omnes idem, sed alios 3 aliud tempus pro aestimato captu sollertiae. [4] Is autem qui tacebat quae dicebantur ab aliis audiebat, neque percontari, si parum intellexerat, commentari quae audierat fas erat; sed non minus quisquam tacuit quam biennium: hi prorsus appellabantur intra tempus tacendi audiendique ἀκουστικοί. [5] Ast ubi res didicerant rerum omnium difficillimas, tacere audireque, atque esse iam coeperant silentio eruditi cui erat nomen ἐχεμυθία, tum verba facere et quaerere, quaeque audissent scribere, et quae ipsi opinarentur expromere potestas erat; [6] hi dicebantur in eo tempore μαθηματικοί, ab his scilicet artibus quas iam discere atque meditari inceptaverant: quoniam geometriam, gnomonicam, musicam ceterasque item disciplinas altiores μαθήματα veteres Graeci appellabant; vulgus autem, quos gentilicio vocabuloChaldaeosdicere oportet, “mathematicosdicit. [7] Exinde, his scientiae studiis ornati, ad perspicienda mundi opera et principia [p. 48] naturae procedebant ac tunc denique nominabantur ἀθεώρητοι, ἄμουσοι, ἀγεωμέτρητοι,

[8] Haec eadem super Pythagora noster Taurus cum dixisset: “Nunc autem,” inquit, “isti qui repente pedibus inlotis ad philosophos devertunt, non est hoc satis quod sunt omnino ἀθεώρητοι, ἄμουσοι, ἀγεωμέτρητοι, sed legem etiam dant qua philosophari discant. [9] Alius ait 'hoc me primum doce,' item alius 'hoc volo,' inquit, ' discere, istud nolo'; hic a Symposio Platonis incipere gestit propter Alcibiadae comisationem, ille a Phaedro propter Lysiae orationem. [10] Est etiam,” inquit, “pro Iuppiter! qui Platonem legere postulet non vitae ornandae, sed linguae orationisque comendae gratia, nec ut modestior fiat, sed ut lepidior.” [11] Haec Taurus dicere solitus, novicios philosophorum sectatores cum veteribus Pythagoricis pensitans.

[12] Sed id quoque non Praetereundum est, quod omnes, simul atque a 4 Pythagora in cohortem illam disciplinarum recepti erant, quod quisque familiae, pecuniae habebat in medium dabat et coibatur societas inseparabilis, tamquam 5 illud fuit anticum consortium, quod iure atque verbo Romano appellabaturercto non cito.”

[p. 50]

1 et added by Bongars.

2 inventus added by Vahlen.

3 alios, J. F. Gronov; alits, ω.

4 atque a, J. Gronov; at quia, P; qui a, ω.

5 tam, qualn, Momsen.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (5 total)
  • Cross-references to this page (4):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: