V
[5arg] “Avarus” simplexne vocabulum sit, an compositum et duplex, sicut P. Nigidio videtur.“AVARUS” non simplex vocabulum, sed iunctum copulatumque esse P. Nigidius dicit in commentariorum undetricesimo. “'Avarus' enim,” inquit, “appellatur, qui 'avidus aeris' est. Sed in ea copula e littera,” inquit, “detrita est.” [2] Item “locupletem” dictum ait ex conpositis vocibus, qui “pleraque loca,” hoc est qui multas possessiones teneret. [3] Sed probabilius id firmiusque est, quod de “locuplete” dixit. Nam de “avaro” ambigitur; cur enim non videri possit ab uno solum verbo inclinatum, quod est “aveo,” eademque esse fictura qua est “amarus,” de quo nihil dici potest quin duplex non sit?