previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XXIV

[24arg] De vetere parsimonia; deque antiquis legibus sumptuariis.


Parsimonia apud veteres Romanos et victus atque cenarum tenuitas non domestica solum observatione ac disciplina, sed publica quoque animadversione legumque complurium sanctionibus custodita est. [2] Legi adeo nuper in Capitonis Atei Coniectaneis senatus decretum vetus C. Fannio et M. Valerio Messalla consulibus factum, in quo iubentur principes civitatis, qui ludis Megalensibus antiquo ritumutitarent,” id est mutua inter sese dominia agitarent, iurare apud consules verbis conceptis, non amplius in singulas cenas sumptus se 1 esse facturos quam centenos vicenosque aeris praeter olus et far et vinum, neque vino alienigena, sed patriae usuros, neque argenti in convivio plus pondo quam 2 libras centum inlaturos.

[3] Sed post id senatus consultum lex Fannia lata est, quae ludis Romanis, item ludis plebeis et Saturnalibus et aliis quibusdam diebus, in singulos dies centenos aeris insumi concessit decemque aliis diebus in singulis mensibus tricenos, ceteris autem diebus omnibus denos. [4] Hanc Lucilius poeta legem significat, cum dicit:

Fanni centussis misellus.
[p. 204] [5] In quo erraverunt quidam commentariorum in Lucilium scriptores, quod putaverunt Fannia lege perpetuos in omne dierum genus centenos aeris statutos. [6] Centum enim aeris Fannius constituit, sicuti supra dixi, festis quibusdam diebus eosque ipsos dies nominavit, aliorum autem dierum omnium in singulos dies sumptum inclusit intra aeris alias tricenos, alias denos.

[7] Lex deinde Licinia rogata est, quae cum certis diebus, sicuti Fannia, centenos aeris inpendi permisisset, nuptiis ducenos indulsit ceterisque diebus statuit aeris tricenos; cum et carnis aridae 3 et salsamenti certa pondera in singulos dies constituisset, quidquid esset natum 4 e terra, vite, arbore, promisce atque indefinite largita est. [8] Huius legis Laevius poeta meminit in Erotopaegniis. [9] Verba Laevii haec sunt, quibus significat haedum, qui ad epulas fuerat adlatus, dimissum cenamque ita ut lex Licinia sanxisset, pomis oleribusque instructam;

Lex Licinia (inquit) introducitur,
Lux liquida haedo redditur.
[10] Lucilius quoque legis istius meminit in his verbis:
Legem vitemus Licini.
[11] Postea L. Sulla dictator, cum, legibus istis situ atque senio oblitteratis, plerique in patrimoniis [p. 206] amplis elluarentur et familiam pecuniamque suam prandiorum conviviorumque 5 gurgitibus proluissent, legem ad populum tulit qua cautum est ut Kalendis, Idibus, Nonis diebusque ludorum et feriis quibusdam sollemnibus sestertios trecenos in cenam insumere ius potestasque esset, ceteris autem diebus omnibus non amplius tricenos.

[12] Praeter has leges Aemiliam quoque legem invenimus, qua lege non sumptus cenarum, sed ciborum genus et modus praefinitus est.

[13] Lex deinde Antia praeter sumptum aeris id etiam sanxit, ut qui magistratus esset magistratumve capturus esset, ne quo ad cenam, nisi ad certas personas, itaret.

[14] Postrema lex Iulia ad populum pervenit Caesare Augusto imperante, qua profestis quidem diebus ducenti finiuntur, Kalendis, Idibus, Nonis et aliis quibusdam festis trecenti, nuptiis autem et repotiis sestertii mille.

[15] Esse etiam dicit Capito Ateius edictumdivine vero 6 Augusti an Tiberii Caesaris non satis commeminiquo edicto per dierum varias sollemnitates a trecentis sestertiis adusque duo sestertia sumptus cenarum propagatus est, ut his saltem finibus luxuriae effervescentis aestus coerceretur.

1 se, added by Hertz.

2 quam, omitted by J. F. Gronov; quam libras, omitted by Mommsen.

3 aridae, ς Macr. iii., 17. 9; autem, ω.

4 natum, ς, Macr.; tamen, ω.

5 conviviorum, added by Hertz.; cenarum, Salmasius.

6 vero, added by Skutsch; rue, nerve, MSS.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (19 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: