previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XXVII

[27arg] Quid T. Castricius existimarit super Sallustii verbis et Demosthenis, quibus alter Philippum descripsit, alter Sertorium.


VERBA sunt haec gravia atque illustria de rege Philippo Demosthenis: ῾εώρων δ᾽ αὐτὸν τὸν φίλιππον, πρὸς ὃν ἦν ἡμῖν ἀγών , ὑπὲρ ἀρχῆς καὶ δυναστείας τὸν ὀφθαλμὸν ἐκκεκομμένον, τὴν κλεῖν κατεαγότα, τὴν χεῖρα, τὸ σκέλος πεπηρωμένον, πᾶν ὅτι βουληθείη μέρος τύχη τοῦ σώματος παρελέσθαι, τοῦτο προϊέμενον, ὥστε τῷ λοιπῷ μετὰ τιμῆς καὶ δόξης ζῆν. [2] Haec aemulari volens Sallustius de Sertorio duce in Historiis ita scripsit: “Magna gloria tribunus militum in Hispania T. Didio imperante, magno usui bello Marsico paratu militum et armorum fuit, multaque tum ductu eius iussuque 1 patrata 2 primo per ignobilitatem, deinde per invidiam scriptorum incelebrata 3 sunt, quae vivus facie sua ostentabat aliquot adversis cicatricibus et effosso oculo. Quin ille dehonestamento corporis maxime laetabatur, neque illis anxius, 4 quia reliqua gloriosius retinebat.”

[3] De utriusque his verbis T. Castricius cum iudicaret, “Nonne,” inquit, “ultra naturae humanae modum est, dehonestamento corporis laetari? Siquidem laetitia dicitur exultatio quaedam animi gaudio efferventior eventu rerum expetitarum. [4] Quanto illud sincerius veriusque 5 et humanis magis [p. 220] condicionibus 6 conveniens: πᾶν ὅτι ἂν βουληθείη μέρος τύχη τοῦ σώματος παρελέσθαι, τοῦτο ποϊέμε- νον. [5] Quibus verbis,” inquit, “ostenditur Philippus, non, ut Sertorius, corporis dehonestamento laetus, quod est,” inquit, “insolens et inmodicum, sed prae studio laudis et honoris iacturarum damnorumque corporis contemptor, qui singulos artus suos fortunae prodigendos daret quaestu atque compendio gloriarum.”

1 iussu, added by Hertz.

2 patrata, Dietsch; rapta, ω..

3 celebrata, ω; incelebrata, J. Gronov; celata, Ciacconi.

4 neque illis anxius before quin, Maurenbrecher.

5 verius, an addition suggested by Hosius; sinceriusque et, ω..

6 conditionibus, J. F. Gronov; communibus, ω.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (1 total)
  • Cross-references to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: