previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XXVIII

[28arg] Non esse compertum cui deo rem divinam fieri oporteat, cum terra movet.


QUAENAM esse causa videatur quamobrem terrae tremores fiant, non modo his communibus hominum sensibus opinionibusque incompertum, 1 sed ne inter physicas quidem philosophias satis constitit ventorumne vi accidant specus hiatusque terrae subeuntium an aquarum subter in terrarum cavis undantium pulsibus fluctibusque, ita uti videntur existimasse antiquissimi Graecorum, qui Neptunum σεισίχθονα appellaverunt, an cuius aliae rei causa alteriusve dei vi ac numine, nondum etiam, sicuti diximus, pro certo creditum. [2] Propterea veteres Romani, cum in omnibus aliis vitae officiis, tum in constituendis religionibus atque in dis inmortalibus animadvertendis castissimi cautissimique, ubi terrain movisse senserant nuntiatumve erat, ferias eius rei [p. 222] causa edicto imperabant, sed dei nomen, ita uti solet, cui servari ferias oporteret, statuere et edicere quiescebant, ne alium pro alio nominando falsa religione populum alligarent. [3] Eas ferias si quis polluisset piaculoque ob hane rem opus esset, hostiamsi deo, si deaeimmolabant, idque ita ex decreto pontificum observatum esse M. Varro dicit, quoniam et qua vi et per quem deorum dearumve terra tremeret incertum esset.

[4] Sed de lunae solisque defectionibus, non minus in eius rei causa reperienda sese exercuerunt. [5] Quippe M. Cato, vir in cognoscendis rebus multi studii, incerta tamen et incuriose super ea re opinatus est. Verba Catonis ex Originum quarto haec sunt: [6] “Non lubet scribere quod in tabula apud pontificem maximum est, quotiens annona cara, quotiens lunae aut solis lumine caligo aut quid obstiterit.” [7] Usque adeo parvi fecit rationes veras solis et lunae deficientium vel scire vel dicere.

1 incompertum, Skutsch; compertum, MSS.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (3 total)
  • Cross-references to this page (2):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PO´NTIFEX
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PRODI´GIUM
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: