previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


III

[3arg] Quae causa quodque initium fuisse dicatur Protagorae ad philosophiae litteras adeundi.


PROTAGORAM, virum in studiis doctrinarum egregium, cuius nomen Plato libro suo illi incluto inscripsit, adulescentem aiunt victus quaerendi gratia in mercedem missum vecturasque onerum corpore suo factitavisse, [2] quod genus Graeci ἀχθοφόρους vocant, Latinebaiulosappellamus. [3] Is de proximo rure Abdera in oppidum, cuius popularis fuit, caudices ligni plurimos funiculo brevi circumdatos portabat. [4] tum forte Democritus, civitatis eiusdem civis, homo ante alios virtutis et philosophiae gratia venerandus, cum egrederetur extra urbem, videt eum cum illo genere oneris tam impedito ac tam incohibili facile atque expedite incedentem, et prope [p. 386] accedit et iuncturam posituramque ligni scite periteque factam considerat petitque ut paululum adquiescat. [5] Quod ubi Protagoras, ut erat petitum, fecit atque itidem Democritus acervum ilium et quasi orbem caudicum, brevi vinculo comprehensum, ratione quadam quasi geometrica librari continerique animadvertit, interrogavit quis id lignum ita composuisset, et cum ille a se compositum dixisset, desideravit uti solveret ac denuo in modum eundem collocaret. [6] At postquam ille solvit ac similiter composuit, tum Democritus, animi aciem sollertiamque hominis non docti demiratus, “Mi adulescens,” inquit, “cum ingenium bene faciendi habeas, sunt maiora melioraque quae facere mecum possis,” abduxitque eum statim secumque habuit et sumptum ministravit et philosophias docuit et esse eum fecit quantus postea fuit.

[7] Is tamen Protagoras insincerus quidem philosophus, sed acerrimus sophistarum fuit; pecuniam quippe ingentem cum a discipulis acciperet annuam, pollicebatur se id docere quanam verborum industria causa infirmior fieret fortior, quam rem Graece ita dicebat: τὸν ἥττω λόγον κρείττω ποιεῖν.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (3 total)
  • Cross-references to this page (2):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: