Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
32.
Nec legatus obviam ibat: quippe plurium vaecordia
constantiam exemerat. repente lymphati destrictis gladiis
in centuriones invadunt: ea vetustissima militaribus odiis
materies et saeviendi principium. prostratos verberibus
mulcant, sexageni singulos, ut numerum centurionum adaequarent: tum convulsos laniatosque et partim exanimos
ante vallum aut in amnem Rhenum proiciunt. Septimius
cum perfugisset ad tribunal pedibusque Caecinae advolveretur, eo usque flagitatus est donec ad exitium dederetur.
Cassius Chaerea, mox caede Gai Caesaris memoriam apud
posteros adeptus, tum adulescens et animi ferox, inter obstantis et armatos ferro viam patefecit. non tribunus ultra,
non castrorum praefectus ius obtinuit: vigilias, stationes,
et si qua alia praesens usus indixerat, ipsi partiebantur.
id militaris animos altius coniectantibus praecipuum indicium magni atque inplacabilis motus, quod neque disiecti
nec paucorum instinctu, set pariter ardescerent, pariter
silerent, tanta aequalitate et constantia ut regi crederes.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.