Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
55.
Druso Caesare C. Norbano consulibus decernitur
Germanico triumphus manente bello; quod quamquam in
aestatem summa ope parabat, initio veris et repentino in
Chattos excursu praecepit. nam spes incesserat dissidere
hostem in Arminium ac Segestem, insignem utrumque perfidia in nos aut fide. Arminius turbator Germaniae, Segestes
parari rebellionem saepe alias et supremo convivio, post
quod in arma itum, aperuit suasitque Varo ut se et Arminium et ceteros proceres vinciret: nihil ausuram plebem
principibus amotis; atque ipsi tempus fore quo crimina et
innoxios discerneret. sed Varus fato et vi Armini cecidit:
Segestes quamquam consensu gentis in bellum tractus discors
manebat, auctis privatim odiis, quod Arminius filiam eius
alii pactam rapuerat: gener invisus inimici soceri; quaeque
apud concordes vincula caritatis, incitamenta irarum apud
infensos erant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.