Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
9.
Multus hinc ipso de Augusto sermo, plerisque vana
mirantibus quod idem dies accepti quondam imperii princeps et vitae supremus, quod Nolae in domo et cubiculo in
quo pater eius Octavius vitam finivisset. numerus etiam
consulatuum celebrabatur, quo Valerium Corvum et C. Marium simul aequaverat; continuata per septem et triginta
annos tribunicia potestas, nomen inperatoris semel atque
vicies partum aliaque honorum multiplicata aut nova. at
apud prudentis vita eius varie extollebatur arguebaturve.
hi pietate erga parentem et necessitudine rei publicae, in
qua nullus tunc legibus locus, ad arma civilia actum quae
neque parari possent neque haberi per bonas artis. multa
Antonio, dum interfectores patris ulcisceretur, multa Lepido
concessisse. postquam hic socordia senuerit, ille per libidines pessum datus sit, non aliud discordantis patriae remedium fuisse quam ut ab uno regeretur. non regno tamen
neque dictatura sed principis nomine constitutam rem publicam; mari Oceano aut amnibus longinquis saeptum imperium; legiones, provincias, classis, cuncta inter se conexa;
ius apud civis, modestiam apud socios; urbem ipsam magnifico ornatu; pauca admodum vi tractata quo ceteris
quies esset.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.