Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
28.
Isdem consulibus miseriarum ac saevitiae exemplum
atrox, reus pater, accusator filius (nomen utrique Vibius
Serenus) in senatum inducti sunt. ab exilio retractus
inluvieque ac squalore obsitus et tum catena vinctus pater
oranti filio comparatur. adulescens multis munditiis, alacri
vultu, structas principi insidias, missos in Galliam concitores belli index idem et testis dicebat, adnectebatque
Caecilium Cornutum praetorium ministravisse pecuniam;
qui taedio curarum et quia periculum pro exitio habebatur
mortem in se festinavit. at contra reus nihil infracto
animo obversus in filium quatere vincla, vocare ultores
deos ut sibi quidem redderent exilium ubi procul tali
more ageret, filium autem quandoque supplicia sequerentur.
adseverabatque innocentem Cornutum et falso exterritum;
idque facile intellectu si proderentur alii: non enim se
caedem principis et res novas uno socio cogitasse.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.