Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
50.
Rebusque turbatis malum extremum discordia accessit, his deditionem aliis mortem et mutuos inter se ictus
parantibus; et erant qui non inultum exitium sed eruptionem suaderent. neque ignobiles tantum his diversi sententiis, verum e ducibus Dinis, provectus senecta et longo
usu vim atque clementiam Romanam edoctus, ponenda
arma, unum adflictis id remedium disserebat, primusque se
cum coniuge et liberis victori permisit: secuti aetate aut
sexu imbecilli et quibus maior vitae quam gloriae cupido.
at iuventus Tarsam inter et Turesim distrahebatur. utrique destinatum cum libertate occidere, sed Tarsa properum
finem, abrumpendas pariter spes ac metus clamitans, dedit
exemplum demisso in pectus ferro; nec defuere qui eodem
modo oppeterent. Turesis sua cum manu noctem opperitur haud nescio duce nostro. igitur firmatae stationes
densioribus globis; et ingruebat nox nimbo atrox, hostisque clamore turbido, modo per vastum silentium, incertos
obsessores effecerat, cum Sabinus circumire, hortari, ne ad
ambigua sonitus aut simulationem quietis casum insidiantibus aperirent, sed sua quisque munia servarent immoti
telisque non in falsum iactis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.