This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
14. Quoniam meo nomine nihil habes, mater
carissima, quod te in infinitas lacrimas agat, sequitur
ut causae tuae te stimulent. Sunt autem duae ; nam
aut illud te movet, quod praesidium aliquod videris
amisisse, aut illud, quod desiderium ipsum per se
pati non potes.
[2]
Prior pars mihi leviter perstringenda est ; novi
enim animum tuum nihil in suis praeter ipsos amantem. Viderint illae matres, quae potentiam liberorum
muliebri impotentia exercent, quae, quia feminis
honores non licet gerere, per illos ambitiosae sunt,
quae patrimonia filiorum et exhauriunt et captant,
quae eloquentiam commodando aliis fatigant.
[3]
Tu
liberorum tuorum bonis plurimum gavisa es, minimum
usa; tu liberalitati nostrae semper imposuisti modum,
cum tuae non imponeres ; tu filia familiae locupletibus
filiis ultro contulisti; tu patrimonia nostra sic ad-
ministrari, ut tamquam in tuis laborares, tamquam
alienis abstineres; tu gratiae nostrae, tamquam
alienis rebus utereris, pepercisti et ex honoribus
nostris nihil ad te nisi voluptas et impensa pertinuit.
Numquam indulgentia ad utilitatem respexit ; non
potes itaque.ea in erepto filio desiderare, quae in 1
incolumi numquam ad te pertinere duxisti.
1 in added by Haase.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.