This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
18. Sed quia, dum in illum portum, quem tibi
studia promittunt, pervenis, adminiculis quibus
innitaris opus est, volo interim solacia tibi tua
ostendere. Respice fratres meos, quibus salvis
fas tibi non est accusare fortunam.
[2]
In utroque
habes, quod te diversa virtute delectet. Alter
honores industria consecutus est, alter sapienter
contempsit. Adquiesce alterius fili dignitate, alterius quiete, utriusque pietate! Novi fratrum meorum intimos adfectus. Alter in hoc dignitatem
excolit, ut tibi ornamento sit, after in hoc se ad
tranquillam quietamque vitam recepit, ut tibi
vacet. Bene liberos tuos et in auxilium et in oblectamentum fortuna disposuit;
[3]
potes alterius dignitate
defendi, alterius otio frui. Certabunt in te officiis
et unius desiderium duorum pietate supplebitur;
audacter possum promittere: nihil tibi deerit
praeter numerum.
[4]
Ab his ad nepotes quoque respice—Marcum
blandissimum puerum, ad cuius conspectum nulla
potest durare tristitia ; nihil tam magnum, nihil
tam recens in cuiusquam pectore furit, quod non
circumfusus ille permulceat.
[5]
Cuius non lacrimas
illius hilaritas supprimat ? Cuius non contractum
[p. 480]
sollicitudine animum illius argutiae solvant ? Quem
non in iocos evocabit illa lascivia ? Quem non in se
convertet et abducet infixum cogitationibus illa
neminem satiatura garrulitas?
[6]
Deos oro, contingat
hunc habere nobis superstitem! In me omnis
fatorum crudelitas lassata consistat; quidquid
matri dolendum fuit, in me transierit, quidquid
aviae, in me. Floreat reliqua in suo statu turba.
Nihil de orbitate, nihil de condicione mea querar,
fuerim tantum nihil amplius doliturae domus pia-
mentum.
[7]
Tene in gremio cito tibi daturam pronepotes
Novatillam, quam sic in me transtuleram, sic mihi
adscripseram, ut posset videri, quod me amisit,
quamvis salvo patre pupilla ; hanc et pro me dilige !
Abstulit illi nuper fortuna matrem; tua potest
efficere pietas, ut perdidisse se matrem doleat
tantum, non et sentiat.
[8]
Nunc mores eius compone,
nune forma; altius praecepta descendunt, quae
teneris imprimuntur aetatibus. Tuis adsuescat sermonibus, ad tuum fingatur arbitrium ; multum
illi dabis, etiam si nihil dederis praeter exemplum.
Hoc tibi tam sollemne officium pro remedio erit ;
non potest enim animum pie dolentem a sollicitudine
avertere nisi aut ratio aut honesta occupatio.
[9]
Numerarem inter magna solacia patrem quoque
tuum, nisi abesset; nunc tamen ex adfectu tuo,
[p. 482]
qui illius in te sit cogita; intelleges, quanto iustius
sit te illi servari quam mihi impendi. Quotiens te
immodica vis doloris invaserit et sequi se iubebit,
patrem cogita ! Cui tu quidem tot nepotes pronepotesque dando effecisti, ne unica esses; consummatio tamen aetatis actae feliciter in te vertitur. Illo vivo nefas est te, quod vixeris, queri.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.