This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
19. Maximum adhuc solacium tuum tacueram,
sororem tuam, illud fidelissimum tibi pectus, in quod
omnes curae tuae pro indiviso transferuntur, illum
animum omnibus nobis maternum. Cum hae tu
lacrimas tuas miscuisti, in huius primum respirasti
sinu. Illa quidem adfectus tuos semper sequitur;
[2]
in mea tamen persona non tantum pro te dolet.
Illius manibus in urbem perlatus sum, illius pio
maternoque nutricio per longum tempus aeger
convalui ; illa pro quaestura mea gratiam suam
extendit et, quae ne sermonis quidem aut clarae
salutationis sustinuit audaciam, pro me vicit indulgentia verecundiam. Nihil illi seductum vitae
genus, nihil modestia in tanta feminarum petulantia
rustica, nihil quies, nihil secreti et ad otium repositi
mores obstiterunt, quo minus pro me etiam ambitiosa
fieret.
[3]
Hoc est, mater carissima, solacium quo
reficiaris. Illi te, quantum potes, iunge, illius
[p. 484]
artissimis amplexibus alliga. Solent maerentes ea,
quae maxime diligunt, fugere et libertatem dolori
suo quaerere. Tu ad illam te, quidquid cogita-
veris, confer ; sive servare istum habitum voles sive
deponere, apud illam invenies vel finem doloris tui
vel comitem.
[4]
Sed si prudentiam perfectissimae
feminae novi, non patietur te nihil profuturo maerore
consumi et exemplum tibi suum, cuius ego etiam
spectator fui, narrabit.
Carissimum virum amiserat, avunculum nostrum,
cui virgo nupserat, in ipsa quidem navigatione; tulit
tamen eodem tempore et luctum et metum evictisque
tempestatibus corpus eius naufraga evexit.
[5]
O
quam multarum egregia opera in obscuro iacent !
Si huic illa simplex admirandis virtutibus contigisset antiquitas, quanto ingeniorum certamine
celebraretur uxor, quae, oblita imbecillitatis, ob-
lita metuendi etiam firmissimis maris, caput suum
periculis pro sepultura obiecit et, dum cogitat de
viri funere, nihil de suo timuit ! Nobilitatur carminibus omnium, quae se pro coniuge vicariam dedit.
Hoc amplius est, discrimine vitae sepulcrum viro
quaerere ; maior est amor, qui pari periculo minus
redimit.
[6]
Post hoc nemo miratur, quod per sedecim annos,
[p. 486]
quibus Aegyptum maritus eius optinuit, numquam
in publico conspecta est, neminem provincialem
domum suam admisit, nihil a viro petit, nihil a se
peti passa est. Itaque loquax et in contumelias
praefectorum ingeniosa provincia, in qua etiam
qui vitaverunt culpam non effugerunt infamiam,
velut unicum sanctitatis exemplum suspexit et,
quod illi difficillimum est, cui etiam periculosi sales
placent, omnem verborum licentiam continuit et
hodie similem illi, quamvis numquam speret, semper
optat. Multum erat, si per XVI annos illam pro-
vincia probasset ; plus est, quod ignoravit.
[7]
Haec
non ideo refero, ut laudes eius exsequar, quas circumscribere est tam parce transcurrere, sed ut intellegas
magni animi esse feminam, quam non ambitio, non
avaritia, comites omnis potentiae et pestes, vicerunt, non metus mortis iam exarmata nave naufragium suum spectantem deterruit, quo minus
exanimi viro haerens non quaereret, quemadmodum inde exiret, sed quemadmodum efferret.
Huic parem virtutem exhibeas oportet et animum
a luctu recipias et id agas, ne quis te putet partus
tui paenitere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.