next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Epidicvs

Heús, adulescens.

Thesprio
Quís properantem reprehendit pállio?

Ep.

Familiaris.

Th.
Fateor, nam odio es nimium familiariter.

Ep.

Réspice vero, Thésprio.

Th.
Oh,

Epidicumne ego conspicor?

Ep.

5Satis recte oculis uteris.

Th.

Salve.

Ep.
Di dent quae velis.

veníre salvom gaudeo.

Th.
Quid ceterum?

Ep.
Quod eo adsolet:

cena tibi dabitur.

Th.
Spondeo.

Ep.
Quid?

Th.
Me accepturum, si dabis.

Ep.

Quid agis? ut vales? exemplum adesse intellego. euge,

10córpulentior videre atque habitior.

Th.
Huic gratia.

Ep.

Quám quidem te iam diu

perdidisse oportuit.

T.

Mínus iam furtificus sum quam antehac.

E.
Quid ita?

T.
Rapio propalam.

Ep.

Di immortales te infelicent, ut tu es gradibus grandibus.

15nam út apud portum te conspexi, curriculo occepi sequi:

vix adipiscendi potestas modo fuit.

Th.
Scurra es.

Ep.
Scio

te esse equidem hominem militarem.

Th.
Audacter quam vis dicito.

quid ais? perpetuen valuisti?

Ep.
Varie.

Th.
Qui varie valent,

capreáginum hominum nón placet mihi néque pantherinúm genus.

Ep.

20Quid tíbi vis dicam nisi quod est? ut illaé res? responde.

Th.
Probe.

Ep.

Quid erílis noster filius?

Th.
Valet púgilice atque athletice.

Ep.

Voluptábilem mihi nuntium tuo advéntu adportas, Thesprio.

sed ubíst is?

Th.
Advenit simul.

Ep.
Vbi is ergo est? nisi si in vidulo

aut si in mellina attulisti.

Th.
Di te perdant.

Ep.
Te volo

25percóntari: operam da, ópera reddetúr tibi.

Th.

Ius dícis.

Ep.
Me decet.

Th.
Iam tu autem nobis praeturam geris?

Ep.

Quem díces digniorem esse hominem hódie Athenis alterum?

Th.

At únum a praetura tua,

Epídice, abest.

Ep.
Quidnam?

Th.
Scies:

30lictores duo, duo ulmei

fasces virgarum.

Ep.
Vae tibi.

sed quíd ais?

Th.
Quid rogas?

Ep.
Vbi árma sunt Stratíppocli?

T.

Pól illa ad hostis transfugerunt.

E.
Armane?

T.
Atque equidem cito.

Ep.

Sérione dicis tu?

Th.

35Sério, inquam: hostes habent.

Ep.

Édepol facinus improbum.

Th.
At iam ante alii fecerunt idem.

erit illi illa res honori.

Ep.
Qui?

Th.
Quia ante aliis fuit.

Mulciber, credo, arma fecit quaé habuit Stratippocles:

travolaverunt ad hostis.

Ep.
Tum ille prognatus Theti

40sine perdat: alia apportabunt éi Nerei filiae.

id módo videndum est, ut materies suppetat scutariis,

si in singulis stipendiis is ad hostis exuvias dabit.

Th.

Supersede istis rebus iam.

Ep.
Tu ipse, ubi lubet, finem face.

Th.

Desiste percontarier.

Ep.
Loquere ipse: ubist Stratippocles?

Th.

45Est causa qua causa simul mecum ire veritust.

Ep.
Quidnam id est?

Th.

Patrem videre se nevolt etiam nunc.

Ep.
Quapropter?

Th.
Scies.

quia forma lepida et liberali captivam adulescentulam

praeda mercatust.

Ep.
Quid ego ex te audio?

Th.
Hoc quod fabulor.

Ep.

Cúr eam emit?

Th.
Animi causa.

Ep.
Quót illic homo animos habet?

50nam cérto, prius quam hinc ád legionem abiít domo,

ipsús mandavit mi, áb lenone ut fídicina,

quam amábat, emeretúr sibi. id ei ímpetratum réddidi.

Th.

Vtcúmque in alto ventust, Epidice, exim velum vortitur.

Ep.

Vaé misero mihí, male perdidit me.

Th.
Quíd istuc? quidnam est?

Ep.

55Quid istanc quam emit, quanti eam emit?

Th.
Vili.

Ep.
Haud istuc te rogo.

Th.

Quid ígitur?

Ep.
Quot minis?

Th.
Tot: quadraginta minis.

íd adeo argentum ab danista apud Thébas sumpsit faenore,

in dies minasque argenti singulas nummis.

Ep.
Papae.

Th.

Ét is danista advenit una cúm eo, qui argentum petit.

Ep.

60Di immortales, ut ego interii basilice.

Th.
Quid iam? aut quid est,

Epídice?

Ep.
Perdidit me.

Th.
Quís?

Ep.
Ille qui arma pérdidit.

Th.

Nam quíd ita?

Ep.
Quia cottidie ipse ad me ab legione epistulas

mittebatsed taceam optumum est,

plus scire satiust quam loqui servom hominem. ea sapientia est.

Th.

65Néscio edepol quid tu timidus es, trepidas, Epidice, ita voltum tuom

videór videre commeruisse hic me absente in te aliquid mali.

Ep.

Potin út molestus ne sies?

Th.
Abeo.

Ep.
Asta, abire hinc non sinam.

Th.

Quíd nunc me retinés?

Ep.
Amatne ístam quam emit de praeda?

Th.
Rogas?

deperit.

Ep.
Detegetur corium de tergo meo. †

Th.

70Plusque amat quam te umquam amavit.

Ep.
Iuppiter te perduit.

Th.

Mítte nunciam, nam ílle me vetuit domum

venire, ad Chaeribulum iussit huc in proxumum;

íbi manere iussit, eo venturust ipsus.

Ep.
Quid ita?

Th.
Dicam:

quía patrem prius convenire se non volt neque conspicari,

75quám id argentum, quod debetur pro illa, denumeraverit.

Ep.

edepol res turbulentas.

Th.
Mitte me ut eam nunciam.

Ep.

Haécine ubi scibit senex,

púppis pereunda est probe.

Th.

Quíd istuc ad me attinet,

80quó tu intereas modo?

Ep.

Quía perire solus nolo, te cupio perire mecum,

benevolens cum benevolente.

Th.
Abi ín malam rem maxumam a me

cum ístac condicione.

Ep.
I sane, siquidem festinas magis.

Th.

Numquam hominem quemquam conveni, unde abierim lubentius.—

Ep.

85Illic hinc abiit. solus nunc es. quo in loco haec res sit vides,

Epidice: nisi quid tibi in tete auxili est, absumptus es.

tantae in te impendent ruinae: nisi suffulcis firmiter,

non potes subsistere, itaque in te inruont montes mali.

néque ego nunc quó modo

90me éxpeditum ex impedito faciam, consilium placet.

égo miser pérpuli

meís dolis senem, ut censeret suam sese emere filiam:

ís suo fílio

fídicinam emit, quam ipse amat, quam ábiens mandavit mihi.

95 sibi nunc álteram

áb legione adduxit animi causa, corium perdidi.

nam úbi senex sénserit

síbi data esse verba, virgis dorsum despoliet meum.

át enim tu praecave.

100át enimbat enim, nihil est istuc. plane hoc corruptumst caput.

néquam homo es, Epidice.

quí lubidost male loqui?

quía tu tete deseris.

quíd faciam? mén rogas?

105tu quidem antehac aliis solebas dare consilia mutua.

aliquid aliqua reperiundumst. sed ego cesso ire obviam

adulescenti, ut quid negoti sit sciam. atque ipse illic est.

tristis est. cum Chaeribulo incedit aequali suo.

huc concedam, orationem unde horum placide persequar.


Stratippocles

Rem tibi sum elocutus omnem, Chaeribule, atque admodum

meorum maerorum atque amorum summam edictavi tibi.

Chaeribvlvs

Praeter aetatem et virtutem stultus es, Stratippocles.

idne pudet te, quia captivam genere prognatam bono

5de praeda es mercatus? quis erit, vitio qui id vortat tibi?

Str.

Qui invident omnes inimicos mi illoc facto repperi;

at pudicitiae eius numquam nec vim nec vitium attuli.

Chaer.

Iam istoc probior es meo quidem animo, cúm in amore temperes.

Str.

Nihil agit qui diffidentem verbis solatur suis;

10is est amicus, qui in re dubia re iuvat, ubi rest opus.

Chaer.

Quid tibi me vis facere?

Str.
Argenti dare quadraginta minas,

quod danistae detur, unde ego illud sumpsi faenore.

Chaer.

Si hercle haberem ...

Str.
Nam quid te igitur retulit

beneficum esse oratione, si ad rem auxilium emortuom est?

Chaer.

15Quin edepol egomet clamore differor, difflagitor.

Str.

Malim istius modi mihi amicos furno mersos quam foro.

sed operam Epidici nunc me emere pretio pretioso velim.

quem quidem égo hominem irrigatum plagis pistori dabo,

nisi hodie prius comparassit mihi quadraginta minas,

20quam argenti fuero elocutus ei postremam syllabam.

Ep.

Salva res est: bene promittit, spero servabit fidem.

sine meo sumptu paratae iam sunt scapulis symbolae.

aggrediar hominem. advenientem péregre erum suom Stratippoclem

impertit salute servos Epidicus.

Str.
Vbi is est?

Ep.
Adest.

25salvom huc advenisse

Str.
Tam tibi istuc credo quam mihi.

Ep.

Benene usque valuisti?

Str.
A morbo valui, ab animo aeger fui.

Ep.

Quod ad me attinuit, ego curavi: quod mandavisti mihi

impetratum est, empta ancilla, quod tute ad me litteras

missiculabas.

Str.
Perdidisti omnem operam.

Ep.
Nam qui perdidi?

Str.

30Quia meo neque cara est cordi neque placet.

Ep.
Quid retulit

mihi tanto opere te mandare et mittere ad me epistulas?

Str.

Illam amabam olím, nunc iam alia cura impendet pectori.

Ep.

Hercle miserum est ingratum esse hómini id quod facias bene.

ego quod bene feci male feci, quia amor mutavit locum.

Str.

35Desipiebam mentis, cum illa scripta mittebam tibi.

Ep.

Men piacularem oportet fieri ob stultitiam tuam,

ut meum tergum tuae stultitiae subdas succidaneum?

Str.

Quid istic? verba facimus. huic homini ópust quadraginta minis

celeriter calidis, danistae quas resolvat, et cito.

Ep.

40Dic modo unde auferre me vis. a quo trápezita peto?

Str.

Vnde libet. nam ni ante solem occasum elo ...

meam domum ne inbitas: tu te in pistrinum ...

Ep.

Facile tu istuc sine periclo et cura, corde libero

fabulare; novi ego nostros: mihi dolet cum ego vapulo.

Str.

45Quid tu nunc? patierin ut ego me interimam?

Ep.
Ne feceris.

ego istuc accedam periclum potius atque audaciam.

Str.

Nunc places, nunc ego te laudo.

Ep.
Patiar ego istuc quod lubet.

Str.

Quid illa fiet fidicina igitur?

Ep.
Aliqua res reperibitur,

aliqua ope exsólvar, extricabor aliqua.

Str.
Plenus consili es.

50novi ego te.

Ep.
Est Euboicus miles locuples, multo auro potens,

qui úbi tibi istam emptam esse scibit atque hanc adductam alteram,

continuo te orabit ultro ut illam tramittas sibi.

sed ubi illa est quam tu adduxisti tecum?

Str.
Iam faxo hic erit.

Ch.

Quid hic nunc agimus?

St.
Eamus intro huc ad te, ut hunc hodie diem

55luculentum habeamus.—

Ep.
Ite intro, ego de re argentaria

iam senatum convocabo in corde consiliarium,

quoi potissimum indicatur bellum unde argentum auferam.

Epidice, vide quid agas, ita res subito haec obiectast tibi;

non enim núnc tibi dormitandi neque cunctandi copia est:

60adeundumst. senem oppugnare certumst consilium mihi.

i ábi intro atque ádulescenti dic iam nostro erili filio,

ne hinc foras ámbulet neve usquam óbviam veniat seni.—

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: