previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

liber XXII

1. iam ver adpetebat; itaque Hannibal ex hibernis movit, et nequiquam ante conatus transcendere Appenninum intolerandis frigoribus et cum ingenti periculo moratus ac metu. [2] Galli, quos praedae populationumque conciverat spes, postquam pro eo, ut ipsi ex alieno agro raperent agerentque, suas terras sedem belli esse premique utriusque partis exercituum hibernis videre, verterunt retro in Hannibalem ab Romanis odia; [3] petitusque saepe principum insidiis ipsorum inter se fraude, eadem levitate, qua consenserant, consensum indicantium, servatus erat et mutando nunc vestem nunc tegumenta capitis errore etiam sese ab insidiis munierat. [4] ceterum hic quoque ei timor causa fuit maturius movendi ex hibernis.

per idem tempus Cn. Servilius consul Romae idibus Martiis magistratum iniit. [5] ibi cum de re publica rettulisset, redintegrata in C. Flaminium invidia est: duos se consules creasse, unum habere; quod enim illi iustum imperium, quod auspicium esse? [6] magistratus id a domo, publicis privatisque penatibus, Latinis feriis actis, sacrificio in monte perfecto, votis rite in Capitolio nuncupatis secum ferre; [7] nec privatum [p. 62] auspicia sequi, nec sine auspiciis profectum in externo ea solo nova atque integra concipere posse. [8] augebant metum prodigia ex pluribus simul locis nuntiata: in Sicilia militibus aliquot spicula, in Sardinia autem in muro circumeunti vigilias equiti scipionem, quem mann tenuerit, arsisse, et litora crebris ignibus fulsisse, et scuta duo sanguine sudasse, [9] et milites quosdam ictos fulminibus, et solis orbem minui visum, et Praeneste ardentes lapides caelo cecidisse, et Arpis parmas in caelo visas pugnantemque cum luna solem, [10] et Capenae duas interdiu lunas ortas, et aquas Caeretes sanguine mixtas fluxisse fontemque ipsum Herculis cruentis manasse respersum maculis, et Antii metentibus cruentas in corbem spicas cecidisse, [11] et Faleriis caelum findi velut magno hiatu visum quaque patuerit ingens lumen effulsisse, et sortes adtenuatas unamque sua sponte excidisse ita inscriptam 'Mavors telum suum concutit', [12] et per idem tempus Romae signum Martis Appia via ac simulacra luporum sudasse, et Capuae speciem caeli ardentis fuisse lanaeque inter imbrem cadentis. [13] inde minoribus etiam dictu prodigiis fides habita: capras lanatas quibusdam factas, et gallinam in marem, gallum in feminam sese vertisse. [14] his, sicut erant nuntiata, expositis auctoribusque in curiam introductis consul de religione patres consuluit. [15] decretum, ut ea prodigia partim maioribus hostiis partim lactentibus procurarentur, et uti supplicatio per triduum ad omnia pulvinaria haberetur; [16] cetera, cum decemviri libros inspexissent, ut ita fierent, quem ad modum cordi esse divis e carminibus praefarentur. [17] decemvirorum monitu decretum est, Iovi primum donum fulmen aureum pondo quinquaginta neret, et Iunoni Minervaeque ex argento dona darentur, et Iunoni reginae in Aventino Iunonique Sospitae Lanuvii maioribus hostiis sacrificaretur, [18] matronaeque pecunia conlata, quantum conferre cuique commodum esset, donum Iunoni reginae in Aventinum ferrent, lectisterniumque [p. 63] fieret, et ut libertinae et ipsae, unde Feroniae donum daretur, pecuniam pro facultatibus suis conferrent. [19] haec ubi facta decemviri Ardeae in foro maioribus hostiis sacrificarunt. postremo Decembri iam mense ad aedem Saturni Romae immolatum est lectisterniumque imperatum—et eum lectum senatores straverunt _ et convivium publicum, [20] ac per urbem Saturnalia diem ac noctem clamata, populusque eum diem festum habere ac servare in perpetuum iussus.

2. dum consul placandis Romae dis habendoque dilectu dat operam, Hannibal profectus ex hibernis, quia iam Flaminium consulem Arretium pervenisse fama erat, [2] cum aliud longius, ceterum commodius ostenderetur iter, propiorem viam per paludes petit, qua fluvius Arnus per eos dies solito magis inundaverat. [3] Hispanos et Afros et omne veterani robur exercitus admixtis ipsorum inpedimentis, necubi consistere coactis necessaria ad usus deessent, primos ire iussit, [4] sequi Gallos, ut id agminis medium esset, novissimos ire equites, Magonem inde cum expeditis Numidis cogere agmen, maxime Gallos, si taedio laboris longaeque viae, ut est mollis ad talia gens, dilaberentur aut subsisterent, cohibentem. [5] primi, qua modo praeirent duces, per praealtas fluvii ac profundas voragines hausti paene limo inmergentesque se tamen signa sequebantur. [6] Galli neque sustinere se prolapsi neque adsurgere ex voraginibus poterant neque aut corpora animis aut animos spe sustinebant, alii fessa aegre trahentes membra, [7] alii, ubi semel victis taedio animis procubuissent, inter iumenta et ipsa iacentia passim morientes; maximeque omnium vigiliae conficiebant per quadriduum iam et tres noctes toleratae. [8] cum omnia obtinentibus aquis nihil, ubi in sicco fessa sternerent corpora, [9] inveniri posset, cumulatis in aqua sarcinis insuper incumbebant aut iumentorum itinere toto prostratorum passim acervi tantum, quod extaret aqua, quaerentibus ad quietem parvi temporis necessarium [p. 64] cubile dabant. [10] ipse Hannibal, aeger oculis ex verna primum intemperie variante calores frigoraque, elephanto qui unus superfuerat, [11] quo altius ab aqua extaret, vectus, vigiliis tamen et nocturno umore palustrique caelo gravante caput, et quia medendi nec locus nec tempus erat, altero oculo capitur.

3. multis hominibus iumentisque foede amissis cum tandem de paludibus emersisset, ubi primum in sicco potuit, castra locat, certumque per praemissos exploratores habuit exercitum Romanum circa Arreti moenia esse. [2] consulis deinde consilia atque animum et situm regionum itineraque et copias ad commeatus expediendos et cetera, quae cognosse in rem erat, summa omnia cum cura inquirendo exsequebatur. [3] regio erat in primis Italiae fertilis, Etrusci campi, qui Faesulas inter Arretiumque iacent, frumenti ac pecoris et omnium copia rerum opulenti; [4] consul ferox ab consulatu priore et non modo legum aut patrum maiestatis sed ne deorum quidem satis metuens. hanc insitam ingenio eius temeritatem fortuna prospero civilibus bellicisque rebus successu aluerat. [5] itaque satis apparebat nec deos nec homines consulentem ferociter omnia ac praepropere acturum; quoque pronior esset in vitia sua, agitare eum atque inritare Poenus parat, [6] et laeva relicto hoste Faesulas petens medio Etruriae agro praedatum profectus quantam maximam vastitatem potest caedibus incendiisque consuli procul ostendit. [7] Flaminius, qui ne quieto quidem hoste ipse quieturus erat, tum vero, postquam res sociorum ante oculos prope suos ferri agique vidit, suum id dedecus ratus, per mediam iam Italiam vagari Poenum atque obsistente nullo ad ipsa Romana moenia ire oppugnanda, [8] ceteris omnibus in consilio salutaria magis quam speciosa suadentibus: collegam expectandum, ut coniunctis exercitibus communi animo consilioque rem gererent, [9] interim equitatu auxiliisque levium armorum ab effusa praedandi licentia hostem cohibendum, iratus [p. 65] se ex consilio proripuit signumque simul itineris pugnaeque cum proposuisset, 'immo Arreti ante moenia sedeamus inquit; [10] Chic enim patria et penates sunt. Hannibal emissus e manibus perpopuletur Italiam vastandoque et urendo omnia ad Romana moenia perveniat, nec ante nos hinc moverimus, quam, sicut olim Camillum a Veis, C. Flaminium ab Arretio patres acciverint'. [11] haec simul increpans cum ocius signa convelli iuberet et ipse in equum insiluisset, equus repente corruit consulemque lapsum super caput effudit. [12] territis omnibus, qui circa erant, velut foedo omine incipiendae rei insuper nuntiatur signum omni vi moliente signifero convelli nequire. [13] conversus ad nuntium 'num litteras quoque' inquit 'ab senatu adfers, quae me rem gerere vetent? abi, nuntia, effodiant signum, si ad convellendum manus prae metu obtorpuerunt.' [14] incedere inde agmen coepit primoribus, super quam quod dissenserant ab consilio, territis etiam duplici prodigio, milite in vulgus laeto ferocia ducis, cum spem magis ipsam quam causam spei intueretur.

4. Hannibal quod agri est inter Cortonam urbem Trasumennumque lacum omni clade belli pervastat, quo magis iram hosti ad vindicandas sociorum iniurias acuat. [2] et iam pervenerat ad loca nata insidiis, ubi maxime montes Cortonenses Trasumennus subit. via tantum interest perangusta, velut ad id ipsum de industria relicto spatio; deinde paulo latior patescit campus; inde colles adsurgunt. [3] ibi castra in aperto locat, ubi ipse cum Afris modo Hispanisque consideret; Baliares ceteramque levem armaturam post montis circumducit; equites ad ipsas fauces saltus tumulis apte tegentibus locat, ut, ubi intrassent Romani, obiecto equitatu clausa omnia lacu ac montibus essent.

[4] Flaminius cum pridie solis occasu ad lacum pervenisset, inexplorato postero die vixdum satis certa luce angustiis superatis, postquam in patentiorem campum pandi agmen coepit, id tantum hostium, quod ex [p. 66] adverso erat, conspexit; ab tergo ac super caput haud detectae insidiae. [5] Poenus ubi, id quod petierat, clausum lacu ac montibus et circumfusum suis copiis habuit hostem, signum omnibus dat simul invadendi. [6] qui ubi, qua cuique proximum fuit, decucurrerunt, eo magis Romanis subita atque inprovisa res fuit, quod orta ex lacu nebula campo quam montibus densior sederat, agminaque hostium ex pluribus collibus ipsa inter se satis conspecta eoque magis pariter decucurrerant. [7] Romanus clamore prius undique orto quam satis cerneret, se circumventum esse sensit, et ante in frontem lateraque pugnari coeptum est, quam satis instrueretur acies aut expediri arma stringique gladii possent.

5. consul perculsis omnibus ipse satis, ut in re trepida, inpavidus turbatos ordines, vertente se quoque ad dissonos clamores, instruit, ut tempus locusque patitur, et, quacumque adire audirique potest, adhortatur ac stare ac pugnare iubet: [2] nec enim inde votis aut inploratione deum sed vi ac virtute evadendum esse; per medias acies ferro viam fieri et, quo timoris minus sit, eo minus ferme periculi esse. [3] ceterum prae strepitu ac tumultu nec consilium nec imperium accipi poterat, tantumque aberat, ut sua signa atque ordines et locum noscerent, ut vix ad arma capienda aptandaque pugnae conpeteret animus, opprimerenturque quidam onerati magis iis quam tecti. et erat in tanta caligine maior usus aurium quam oculorum. [4] ad gemitus vulnerum ictusque corporum aut armorum et mixtos terrentium paventiumque clamores circumferebant ora oculosque. [5] alii fugientes pugnantium globo inlati haerebant, alios redeuntes in pugnam avertebat fugientium agmen. [6] deinde, ubi in omnis partis nequiquam impetus capti, et ab lateribus montes ac lacus, a fronte et ab tergo hostium acies claudebant, apparuitque nullam nisi in dextera ferroque salutis spem esse, [7] tum sibi quisque dux adhortatorque factus ad rem gerendam et nova de integro exorta pugna est, non illa ordinata [p. 67] per principes hastatosque ac triarios, nec ut pro signis antesignani, post signa alia pugnaret acies, nec ut in sua legione miles aut cohorte aut manipulo esset: [8] fors conglobabat et animus suus cuique ante aut post pugnandi ordinem dabat; tantusque fuit ardor animorum, adeo intentus pugnae animus, ut eum motum terrae, qui multarum urbium Italiae magnas partes prostravit avertitque cursu rapidos amnis, mare fluminibus invexit, montes lapsu ingenti proruit, nemo pugnantium senserit.

6. tris ferme horas pugnatum est, et ubique atrociter; circa consulem tamen acrior infestiorque pugna est. [2] eum et robora virorum sequebantur et ipse, quacumque in parte premi ac laborare senserat suos, inpigre ferebat opem; [3] insignemque armis et hostes summa vi petebant et tuebantur cives, donec Insuber eques—Ducario nomen erat—facie quoque noscitans consulem 'En' inquit 'hic est,' popularibus suis 'qui legiones nostras cecidit agrosque et urbem est depopulatus! iam ego hanc victimam manibus peremptorum foede civium dabo.' subditisque calcaribus equo per confertissimam hostium turbam impetum facit, obtruncatoque prius armigero, qui se infesto venienti obviam obiecerat, consulem lancea transfixit; spoliare cupientem triarii obiectis scutis arcuere. [4] magnae partis fuga inde primum coepit; et iam nec lacus nec montes pavori obstabant: per omnia arta praeruptaque velut caeci evadunt, armaque et viri super alios alii praecipitantur. [5] pars magna, ubi locus fugae deest, per prima vada paludis in aquam progressi, quoad capitibus umerisque extare possunt, sese inmergunt. fuere quos inconsultus pavor nando etiam capessere fugam inpulerit, [6] quae ubi inmensa ac sine spe erat, aut deficientibus animis hauriebantur gurgitibus aut nequiquam fessi vada retro aegerrime repetebant atque ibi ab ingressis aquam hostium equitibus passim trucidabantur. [7] sex milia ferme primi agminis per adversos [p. 68] hostis eruptione inpigre facta, ignari omnium, quae post se agerentur, [8] e saltu evasere, et cum in tumulo quodam constitissent, clamorem modo ac sonum armorum audientes, quae fortuna pugnae estet, neque scire nec perspicere prae caligine poterant. [9] inclinata denique re cum incalescente sole dispulsa nebula aperuisset diem, tum liquida iam luce montes campique perditas res stratamque ostendere foede Romanam aciem. [10] itaque, ne in conspectos procul inmitteretur eques, sublatis raptim signis quam citatissimo poterant agmine sese abripuerunt. [11] postero die, cum super cetera extrema fames etiam instaret, fidem dante Maharbale, qui cum omnibus equestribus copiis nocte consecutus erat, si arma tradidissent, abire cum singulis vestimentis passurum, sese dediderunt; [12] quae Punica religione servata fides ab Hannibale est, atque in vincula omnes coniecti.

7. haec est nobilis ad Trasumennum pugna atque inter paucas memorata populi Romani clades. quindecim milia Romanorum in acie caesa; [2] decem. milia sparsa fuga per omnem Etruriam diversis itineribus urbem petiere; [3] duo milia quingenti hostium in acie, multi postea ex vulneribus periere. multiplex caedes utrimque facta traditur ab aliis; [4] ego, praeterquam quod nihil auctum ex vano velim, quo nimis inclinant ferme scribentium animi, Fabium, aequalem temporibus huiusce belli, potissimum auctorem habui. [5] Hannibal captivorum qui Latii nominis essent sine pretio dimissis, Romanis in vincula datis, segregata ex hostium coacervatorum cumulis corpora suorum cum sepeliri iussisset, Flamini quoque corpus funeris causa magna cum cura inquisitum non invenit.

[6] Romae ad primum nuntium cladis eius cum ingenti terrore ac tumultu concursus in forum populi est factus. [7] matronae vagae per vias quae repens clades adlata quaeve fortuna exercitus esset, obvios percunctantur. et cum frequentis contionis modo turba in comitium et curiam versa magistratus vocaret, tandem haud' [p. 69] multo ante solis occasum M. Pomponius praetor ' [8] pugna' ,quiit 'magna victi sumus.' et quamquam nihil certius ex eo auditum est, tamen alius ab alio impleti rumoribus domos referunt consulem cum magna parte copiarum caesunl, [9] superesse paucos aut fuga passim per Etruriam sparsos aut captos ab hoste. [10] quot casus exercitus uicti ruerant, tot in curas abstracti animi eorum erant, quorum propinqui sub C. Flaminio consule neruerant, ignorantium, quae cuiusque suorum fortuna esset; nec quisquam satis certum habet, quid aut speret aut timeat. [11] postero ac deinceps aliquot diebus ad portas maior prope mulierum quam virorum multitudo stetit aut suorum aliquem aut nuntios de iis opperiens, circumfundebanturque obviis sciscitantes neque avelli, utique ab notis, priusquam ordine omnia inquisissent, poterant. [12] inde varios vultus digredientium ab nuntiis cerneres, ut cuique laeta aut tristia nuntiabantur, gratulantisque aut consolantis redeuntibus domos circumfusos. feminarum praecipue et gaudia insignia erant et luctus. [13] unam in ipsa porta sospiti filio repente oblatam in complexu eius expirasse ferunt; alteram, cui mors fili falso nuntiata erat, maestam sedentem domi ad primum conspectum redeuntis filii gaudio nimio exanimatam. [14] senatum praetores per dies aliquot ab orto usque ad occidentem solem in curia retinent consultantes, quonam duce aut quibus copiis resisti victoribus Poenis posset.

8. priusquam satis certa consilia essent, repens alia nuntiatur clades, quattuor milia equitum cum C. Centenio propraetore missa ad collegam ab Servilio consule in Umbria, quo post pugnam ad Trasumennum auditam averterant iter, ab Hannibale circumventa. eius rei fama varie homines affecit: [2] pars occupatis maiore aegritudine animis levem ex comparatione priorum ducere recentem equitum iacturam; [3] pars non id, quod acciderat, per se aestimare, sed, ut in affecto corpore quamvis levis causa magis quam in valido [p. 70] gravior sentiretur, [4] ita tum aegrae et adfectae civitati quodcumque adversi incideret, non rerum magnitudine sed viribus extenuatis, quae nihil, quod adgrauaret pati possent, aestimandum esse. [5] itaque ad remedium iam diu neque desideratum nec adhibitum, dictatorem dicendum, civitas confugit. et quia et consul aberat a quo uno dici posse videbatur, nec per occupatam armis Punicis Italiam facile erat aut nuntium aut litteras mitti nec dictatorem populo creare poterat, [6] quod numquam ante eam diem factum erat, dictatorem populus creavit Q. Fabium Maximum et magistrum equitum M. Minucium Rufum; [7] iisque negotium abi senatu datum, ut muros turresque urbis firmarent et praesidia disponerent, quibus locis videretur, pontesque rescinderent fluminum: pro urbe ac penatibus dimicandum esse, quando Italiam tueri nequissent.

9. Hannibal recto itinere per Umbriam usque ad Spoletium venit. [2] inde cum perpopulato agro urbem oppugnare adortus esset, cum magna caede suorum repulsus, coniectans ex unius coloniae minus prospere temptatae viribus, quanta moles Romanae urbis esset, in agrum Picenum avertit iter non copia solum omnis. [3] generis frugum abundantem sed refertum praeda, quam effuse avidi atque egentes rapiebant. [4] ibi per dies aliquot stativa habita, refectusque miles hibernis itineribus ac palustri via proelioque magis ad eventum secundo quam levi aut facili adfectus. [5] ubi satis quietis datum praeda ac populationibus magis quam otio aut requie gaudentibus, profectus Praetutianum Hadrianumque agrum, Marsos inde Marrucinosque et Paelignos devastat circaque Arpos et Luceriam proximam Apuliae regionem. [6] Cn. Servilius consul levibus proeliis cum Gallis factis et uno oppido ignobili expugnato postquam de collegae exercitusque caede audivit, iam moenibus patriae metuens, ne abesset in discrimine extremo, ad urbem iter intendit.

[7] Q. Fabius Maximus dictator iterum quo die magistratum [p. 71] iniit vocato senatu, ab diis orsus, cum edocuisset patres plus neglegentia caerimoniarum auspiciorumque quam temeritate atque inscitia peccatum a C. Flaminio consule esse quaeque piacula irae deum essent ipsos deos consulendos esse, [8] pervicit, ut, quod non ferme decernitur, nisi cum taetra prodigia nuntiata sunt, decemviri libros Sibyllinos adire iuberentur. [9] qui inspectis fatalibus libris rettulerunt patribus quod eius belli causa votum Marti foret, id non rite factum de integro atque amplius faciundum esse, [10] et Iovi ludos magnos et aedes Veneri Erycinae ac Menti vovendas esse, et supplicationem lectisterniumque habendum, et ver sacrum vovendum, si bellatum prospere esset resque publica in eodem, quo ante bellum fuisset, statu permansisset. [11] senatus, quoniam Fabium belli cura occupatura esset, M. Aemilium praetorem, ex collegi pontificum sententia omnia ea ut mature fiant, curare iubet.

10. his senatus consultis perfectis L. Cornelius Lentulus pontifex maximus consulente collegium praetore omnium primum populum consulendum de vere sacro censet: [2] iniussu populi voveri non posse. rogatus in haec verba populus: 'uelitis iubeatisne haec sic fieri? si res publica populi Romani Quiritium ad quinquennium proximum, sicut velim eam salvam, servata erit hisce duellis, quod duellum populo Romano cum Carthaginiensi est quaeque duella cum Gallis sunt, qui cis Alpis sunt, tum donum duit populus Romanus Quiritium, [3] quod ver attulerit ex suillo ovillo caprino bovillo grege quaeque profana erunt, Iovi fieri, ex qua die senatus populusque iusserit. [4] qui faciet, quando volet quaque lege volet, facito; quo modo faxit, probe factum esto. [5] si id moritur quod fieri oportebit, profanum esto, neque scelus esto. si quis rumpet occidetve insciens, ne fraus esto. si quis clepsit, ne populo scelus esto neve cui cleptum erit. [6] si atro die faxit insciens, probe factum esto. si nocte sive luce, si servus sive liber faxit, probe factum esto. si antidea, quam senatus [p. 72] populusque iusserit fieri, faxitur, eo populus solutus liber esto.' [7] eiusdem rei causa ludi magni voti aeris trecentis triginta tribus milibus trecentis triginta tribus triente, praeterea bubus Iovi trecentis, multis aliis divis bubus albis atque ceteris hostiis. [8] votis rite nuncupatis supplicatio edicta; supplicatumque iere cum coniugibus ac liberis non urbana multitudo tantuln, sed agrestium etiam quos in aliqua sua fortuna publica quoque contingebat cura. [9] tum lectisternium per triduum habitum decemviris sacrorum curantibus. sex pulvinaria in conspectu fuerunt: Iovi ac Iunoni unum, alterum Neptuno ac Minervae, tertium Marti ac Veneri, quartum Apollini ac Dianae, quintum Vulcano ac Vestae, sextum Mercurio et Cereri. tum aedes votae. [10] Veneri Erucinae aedem Q. Fabius Maximus dictator vovit, quia ita ex fatalibus libris editum erat, ut is voveret, cuius maximum imperium in civitate esset; Menti aedem T. Otacilius praetor vovit.

11. ita rebus divinis peractis tum de bello deque re publica dictator rettulit, quibus quotve legionibus victori hosti obviam eundum esse patres censerent. [2] decretum ut ab Cn. Servilio consule exercitum acciperet; scriberet praeterea ex civibus sociisque quantum equitum ac peditum videretur; cetera omnia ageret faceretque, ut e re publica duceret. [3] Fabius duas legiones se adiecturum ad Servilianum exercitum dixit. iis per magistrum equitum scriptis Tibur diem ad conveniendum edixit; [4] edictoque proposito, ut, quibus oppida castellaque immunita essent, ut ii commigrarent in loca tuta, ex agris quoque demigrarent omnes regionis eius, [5] qua iturus Hannibal esset, tectis prius incensis ac frugibus corruptis, ne cuius rei copia esset, ipse via Flaminia profectus obviam consuli exercituique cum ad Tiberim circa Ocriculum prospexisset agmen consulemque cum equitibus ad se progredientem, viatorem misit, qui consuli nuntiaret, ut sine lictoribus ad dictatorem veniret. [6] qui cum dicto paruisset congressusque [p. 73] eorum ingentem speciem dictaturae apud cives sociosque vetustate iam prope oblitos eius imperii fecisset, litterae ab urbe allatae sunt, naves onerarias commeatum ab Ostia in Hispaniam ad exercitum portantes a classe Punica circa portum Cosanum captas esse. [7] itaque extemplo consul Ostiam proficisci iussus navibusque, quae ad urbem Romanam aut Ostiae essent, completis milite ac navalibus sociis persequi hostium classem ac litora Italiae tutari. [8] magna vis hominum conscripta Romae erat; libertini etiam, quibus liberi essent et aetas militaris, in verba iuraverant. [9] ex hoc urbano exercitu qui minores quinque et triginta annis erant in navis inpositi, alii, ut urbi praesiderent, relicti.

12. dictator exercitu consulis accepto a Fulvio Flacco legato per agrum Sabinum Tibur, quo diem ad conveniendum edixerat novis militibus, venit. [2] inde Praeneste ac transversis limitibus in viam Latinam est egressus, unde itineribus summa cum cura exploratis ad hostem ducit, nullo loco, nisi quantum necessitas cogeret, fortunae se commissurus. [3] quo primum die haud procul Arpis in conspectu hostium posuit castra, nulla mora facta, quin Poenus educeret in aciem copiamque pugnandi faceret. [4] sed ubi quieta omnia apud hostes nec castra ullo tumultu mota videt, increpans quidem, victos tandem illos Martios animos Romanis debellatumque et concessum propalam de virtute ac gloria esse, in castra rediit; [5] ceterum tacita cura animum incessit, quod cum duce haudquaquam Flamini Sempronique simili futura sibi res esset ac tum demum edocti malis Romani parem Hannibali ducem quaesissent. [6] et prudentiam quidem non uim dictatoris extemplo timuit; constantiam hauddum expertus agitare ac temptare animum movendo crebro castra populandoque in oculis eius agros sociorum coepit; [7] et modo citato agmine ex conspectu abibat, modo repente in aliquo flexu viae, si excipere degressum in aequum posset, occultus subsistebat. [8] Fabius per loca alta [p. 74] agmen ducebat modico ab hoste intervallo, ut neque omitteret eum neque congrederetur. castris, nisi quantum usus necessarii cogerent, tenebatur miles; pabulum et ligna nec pauci petebant nec passim; [9] equitum levisque armaturae statio conposita instructaque in subitos tumultus et suo militi tuta omnia et infesta effusis hostium populatoribus praebebat; [10] neque universo periculo summa rerum committebatur et parva momenta levium certaminum ex tuto coeptorum finitimoque receptu adsuefaciebant territum pristinis cladibus militem minus iam tandem aut virtutis aut fortunae paenitere suae. [11] sed non Hannibalem magis infestum tam sanis consiliis habebat quam magistrum equitum, qui nihil aliud, quam quod impar erat imperio, morae ad rem publicam praecipitandam habebat. ferox rapidusque consiliis ac lingua inmodicus primo inter paucos, dein propalam in vulgus pro cunctatore segnem, [12] pro cauto timidum, adfingens vicina virtutibus vitia, compellabat premendoque superiorem, quae pessima ars nimis prosperis multorum successibus crevit, sese extollebat.

13. Hannibal ex Hirpinis in Samnium transit, Beneventanum depopulatur agrum, Telesiam urbem capit, inritat etiam de industria ducem Romanum, si forte accensum tot indignitatibus cladibusque sociorum detrahere ad aequum certamen possit. [2] inter multitudinem sociorum Italici generis, qui ad Trasumennum capti ab Hannibale dimissique fuerant, tres Campani equites erant, multis iam tum inlecti donis promissisque Hannibalis ad conciliandos popularium animos. [3] hi nuntiantes si in Campaniam exercitum admovisset, Capuae potiendae copiam fore, cum res maior quam auctores esset, dubium Hannibalem alternisque fidentem ac diffidentem tamen, ut Campaniam ex Samnio peteret, moverunt. [4] monitos etiam atque etiam, ut promissa rebus adfirmarent, iussosque cum pluribus et aliquibus principum redire ad se dimisit. [5] ipse imperat duci, ut [p. 75] se in agrum Casinatem ducat, edoctus a peritis regionum, si eum saltum occupasset, exitum Romano ad opem ferendam sociis interclusurum. [6] sed Punicum abhorrens ab Latinorum nominum pronuntiatione os, Casilinum pro Casino dux ut acciperet, fecit, aversusque ab suo itinere per Allifanum Caiatinumque et Calenum agrum campum Stellatem descendit. [7] ubi cum montibus fluminibusque clausam regionem circumspexisset, uocatum ducem percunctatur, ubi terrarum esset. [8] cum is Casilini eo die mansurum eum dixisset, tum demum cognitus est error, et Casinum longe inde alia regione esse; [9] virgisque caeso duce et ad reliquorum terrorem in crucem sublato, castris communitis, Maharbalem cum equitibus in agrum Falernum praedatum dimisit. usque ad aquas Sinuessanas populatio ea pervenit. [10] ingentem cladem, fugam tamen terroremque latius Numidae fecerunt; [11] nec tamen is terror, cum omnia bello flagrarent, fide socios dimovit, videlicet quia iusto et moderato regebantur imperio nec abnuebant, quod unum vinculum fidei est, melioribus parere.

14. ut vero, postquam ad Vulturnum flumen castra sunt posita, exurebatur amoenissimus Italiae ager villaeque passim incendiis fumabant, per iuga Massici montis Fabio ducente, tum prope de integro seditio accensa; [2] quieverant enim per paucos dies, quia, cum celerius solito ductum agmen esset, festinari ad prohibendam populationibus Campaniam crediderant. ut vero in extrema iuga Massici montis ventum est, [3] et hostes sub oculis erant Falerni agri colonorumque Sinuessae tecta urentes nec ulla erat mentio pugnae, [4] 'spectatum huc' inquit Minucius 'ut ad rem fruendam oculis, sociorum caedes et incendia, venimus? nec, si nullius alterius nos, ne civium quidem horum pudet, quos Sinuessam colonos patres nostri miserunt, ut ab Samnite hoste tuta haec ora esset, [5] quam nunc non vicinus Samnis urit, sed Poenus advena, ab extremis orbis terrarum terminis nostra cunctatione et socordia [p. 76] iam huc progressus? [6] tantum pro degeneramus a patribus nostris, ut, praeter quam oram illi Punicas vagari classes dedecus esse imperii sui duxerint, eam nunc plenam hostium Numidarumque ac Maurorum iam factam videamus. [7] qui modo Saguntum oppugnari indignando non homines tantum sed foedera et deos ciebamus, scandentem moenia Romanae coloniae Hannibalem quieti spectamus. [8] fumus ex incendiis villarum agrorumque in oculos atque ora venit; strepunt aures clamoribus plorantium sociorum, saepius nostram quam deorum invocantium opem: nos hic pecorum modo per aestivos saltus deviasque callis exercitum ducimus conditi nubibus silvisque. [9] si hoc modo peragrando cacumina saltusque M. Furius recipere a Gallis urbem voluisset, quo hic novus Camillus, nobis dictator unicus in rebus adfectis quaesitus, Italiam ab Hannibale recuperare parat, [10] Gallorum Roma esset, quam vereor ne sic cunctantibus nobis Hannibali ac Poenis totiens servaverint maiores nostri. [11] sed vir ac vere Romanus, quo die dictatorem eum ex auctoritate patrum iussuque populi dictum Veios allatum est, cum esset satis altum Ianiculum, ubi sedens prospectaret hostem, descendit in aequum atque illo ipso die media in urbe, qua nunc busta Gallica sunt, et postero die citra Gabios cecidit Gallorum legiones. [12] quid? post multos annos cum ad Furculas Caudinas ab Samnite hoste sub iugum missi sumus, utrum tandem L. Papirius Cursor iuga Samni perlustrando an Luceriam premendo obsidendoque et lacessendo victorem hostem depulsum ab Romanis cervicibus iugum superbo Samniti inposuit? [13] modo C. Lutatio quae alia res quam celeritas victoriam dedit, quod postero die, quam hostem vidit, classem gravem commeatibus, impeditam suomet ipsam instrumento atque adparatu, oppressit? [14] stultitia est sedendo aut votis debellari credere posse: arma capias oportet et descendas in aequum et vir cum viro congrediaris; audendo atque agendo res Romana crevit, non his [p. 77] segnibus consiliis, quae timidi cauta vocant.' [15] haec velut contionanti Minucio circumfundebatur tribunorum equitumque Romanorum multitude, et ad aures quoque militum dicta ferocia evolvebantur: ac si militaris suffragi res esset, haud dubie ferebant Minucium Fabio ducem praelaturos.

15. Fabius pariter in suos haud minus quam hostis intentus prius ab illis invictum animum praestat. quamquam probe scit non in castris modo suis sed iam etiam Romae infamem suam cunctationem esse, obstinatus tamen tenore eodem consiliorum aestatis reliquum extraxit, [2] ut Hannibal destitutus ab spe summa ope petiti certaminis iam hibernis locum circumspectaret, quia ea regio praesentis erat copiae, non perpetuae, arbusta vineaeque et consita omnia magis amoenis quam necessariis fructibus. haec per exploratores relata Fabio. [3] cum satis sciret per easdem angustias, quibus intraverat Falernum agrum, [4] rediturum, Calliculam montem et Casilinum occupat modicis praesidiis, quae urbs Vulturno flumine dirempta Falernum a Campano agro dividit; ipse iugis isdem exercitum reducit misso exploratum cum quadringentis equitibus sociorum L. Hostilio Mancino. [5] qui ex turba iuvenum audientium saepe ferociter contionantem magistrum equitum progressus primo exploratoris modo, ut ex tuto specularetur hostem, ubi vagos passim per vicos Numidas prospexit ac per occasionem etiam paucos occidit, [6] extemplo occupatus certamine est animus excideruntque praecepta dictatoris, qui, quantum tuto posset, progressum prius recipere sese iusserat, quam in conspectum hostium veniret. [7] Numidae alii atque alii occursantes refugientesque ad castra prope ipsa eum cum fatigatione equorum atque hominum pertraxere. [8] inde Carthalo penes quem summa equestris imperii erat, concitatis equis invectus cum prius, quam ad coniectum teli veniret, avertisset hostis, quinque ferme milia continenti cursu secutus est fugientis. [9] Mancinus, [p. 78] postquam nec hostem desistere sequi nec spem vidit effugiendi esse, cohortatus suos in proelium rediit omni parte virium inpar. [10] itaque ipse et delecti equitum circumventi occiduntur; ceteri effuso rursus cursu Cales primum, inde prope inviis callibus ad dictatorem perfugerunt.

[11] eo forte die Minucius se coniunxerat Fabio missus ad firmandum praesidio saltur, qui super Tarracinam in artas coactus fauces imminet maria, ne ab Sinuessa Poenus Appiae limite pervenire in agrum Romanum posset. [12] coniunctis exercitibus dictator ac magister equitum castra in viam deferunt, qua Hannibal ducturus erat. duo inde milia hostes aberant. 16. postero die Poeni, quod viae inter bina castra erat, agmine conplevere. [2] cum Romani sub ipso constitissent vallo haud dubie aequiore loco, successit tamen Poenus cum expeditis equitibusque ad lacessendum hostem. carptim Poeni et procursando recipiendoque sese pugnavere; restitit suo loco Romana acies. [3] lenta pugna et ex dictatoris magis quam Hannibalis fuit voluntate, ducenti ab Romanis, octingenti hostium cecidere. [4] inclusus inde videri Hannibal via ad Casilinum obsessa, cum Capua et Samnium et tantum ab tergo divitum sociorum Romanis commeatus subveheret, Poenus inter Formiana saxa ac Literni arenas stagnaque et per horridas silvas hibernaturus esset. [5] nec Hannibalem fefellit suis se artibus peti. itaque cum per Casilinum euadere non posset petendique montes et iugum Calliculae superandum esset, necubi Romanus inclusum vallibus agmen adgrederetur, [6] ludibrium oculorum specie terribile ad frustrandum hostem commentus principio noctis furtim succedere ad montes statuit. fallacis consilii talis apparatus fuit: [7] faces undique ex agris collectae fascesque virgarum atque aridi sarmenti praeligantur cornibus boum, quos domitos indomitosque multos inter ceteram agrestem praedam agebat; [8] ad duo milia ferme boum effecta; Hasdrubalique negotium datum, ut nocte id [p. 79] armentum accensis cornibus ad montis ageret, maxime, si posset, super saltus ab hoste insessos.

17. primis tenebris silentio mota castra; boves aliquanto ante signa acti. [2] ubi ad radices montium viasque angustas ventum est, signum extemplo datur, ut accensis cornibus armenta in adversos concitentur montes; et metus ipse relucentis flammae a capite calorque iam ad vivum ad imaque cornua veniens velut stimulatos furore agebat boves. [3] quo repente discursu haud secus quam silvis montibusque accensis omnia circa virgulta uisa ardere, capitumque irrita quassatio excitans flammam hominum passim discurrentium speciem praebebat. [4] qui ad transitum saltus insidendum locati erant, ubi in summis montibus ac super se quosdam ignes conspexere, circumventos se esse rati praesidio excessere; qua minime densae micabant lammae, velut tutissimum iter petentes summa montium iuga, tamen in quosdam boves palatos a suis gregibus inciderunt. et primo cum procul cernerent, veluti flammas spirantium miraculo attoniti constiterunt; [5] deinde ut humana apparuit fraus, [6] tum vero, insidias rati esse, cum maiore tumultu concitant se in fugam. levi quoque armaturae hostium incurrere; ceterum nox aequato timore neutros pugnam incipientis ad lucem tenuit. [7] interea toto agmine Hannibal transducto per saltum et quibusdam in ipso saltu hostium oppressis in agro Allifano posuit castra.

18. hunc tumultum sensit Fabius; ceterum et insidias esse ratus et ab nocturno utique abhorrens certamine suos munimentis tenuit. [2] luce prima sub iugo montis proelium fuit, quo interclusam ab suis levem armaturam facile—etenim numero aliquantum praestabant—Romani superassent, nisi Hispanorum cohors ad id ipsum remissa ab Hannibale supervenisset. ea adsuetior montibus [3] et ad concursandum inter saxa rupesque aptior ac levior cum velocitate corporum tum armorum habitu campestrem hostem gravem armis [p. 80] statariumque pugnae genere facile elusit. [4] ita haudquaquam pari certamine digressi, Hispani fere omnes incolumes, Romani aliquot suis amissis in castra contenderunt.

[5] Fabius quoque movit castra transgressusque saltum super Allifas loco alto ac munito consedit. [6] tum per Samnium Romam se petere simulans Hannibal usque in Paelignos populabundus rediit; Fabius medius inter, hostium agmen urbemque Romam iugis ducebat nec absistens nec congrediens. [7] ex Paelignis Poenus flexit iter retroque Apuliam repetens Gereonium pervenit, urbem metu, quia conlapsa ruinis pars moenium erat, ab suis desertam; [8] dictator in Larinate agro castra communiit. inde sacrorum causa Romam revocatus, non imperio modo sed consilio etiam ac prope precibus agens cum magistro equitum, [9] ut plus consilio quam fortunae confidat et se potius ducem quam Sempronium Flaminiumque imitetur; ne nihil actum censeret extracta prope aestate per ludificationem hostis: medicos quoque plus interdum quiete quam movendo atque agendo proficere; [10] haud parvam rem esse ab totiens victore hoste vinci desisse ac respirasse ab continuis cladibus — haec nequiquam praemonito magistro equitum Romam est profectus.

19. principio aestatis, qua haec gerebantur, in Hispania quoque terra marique coeptum bellum est. [2] Hasdrubal ad eum navium numerum quem a fratre instructum paratumque acceperat, [3] decem adiectis quadraginta navium classem Himilconi tradit, atque ita Carthagine profectus navis prope terram, exercitum in litore ducebat paratus confligere, quacumque parte copiarum hostis occurrisset. [4] Cn. Scipio postquam movisse ex hibernis hostem audivit, primo idem consilii fuit; deinde minus terra propter ingentem famam novorum auxiliorum concurrere ausus, delecto milite ad naves inposito quinque et triginta navium classe ire obviam hosti pergit. [5] altero ab Tarracone die ad stationem [p. 81] decem milia passuum distantem ab ostio Hiberi amnis pervenit. inde duae Massiliensium speculatoriae praemissae rettulere classem Punicam stare in ostio fluminis castraque in ripa posita. [6] itaque ut inprovidos incautosque universe simul effuso terrore opprimeret, sublatis ancoris ad hostem vadit. multas et locis altis positas turris Hispania habet, quibus et speculis et propugnaculis adversus latrones utuntur. [7] inde primo conspectis hostium navibus datum signum Hasdrubali est, tumultusque prius in terra et castris quam ad mare et ad naves est ortus, nondum aut pulsu remorum strepituque alio nautico exaudito aut aperientibus classem promunturiis, [8] cum repente eques alius super alium ab Hasdrubale missus vagos in litore quietosque in tentoriis suis, nihil minus quam hostem aut proelium eo die expectantis, conscendere naves propere atque arma capere iubet: classem Romanam iam haud procul portu esse. haec equites dimissi passim imperabant; [9] mox Hasdrubal ipse cum omni exercitu aderat, varioque omnia tumultu strepunt ruentibus in naves simul remigibus militibusque fugientium magis e terra quam in pugnam euntium modo. [10] vixdum omnes conscenderant, cum alii resolutis oris in ancoras evehuntur, alii, ne quid teneat, ancoralia incidunt, raptimque omnia ac praepropere agendo militum apparatu nautica ministeria impediuntur, trepidatione nautarum capere et aptare arma miles prohibetur. [11] et iam Romanus non adpropinquabat modo, sed derexerat etiam in pugnam naves. itaque non ab hoste et proelio magis Poeni quam suomet ipsi tumultu turbati et temptata verius pugna quam inita in fugam averterunt classem. [12] et cum adversi amnis os lato agmini et tum multis simul venientibus haud sane intrabile esset, in litus passim naves egerunt, atque alii vadis alii sicco litore excepti partim armati partim inermes ad instructam per litus aciem suorum perfugere; duae tamen primo concursu captae erant Punicae naves, quattuor suppressae. 20. Romani, [p. 82] quamquam terra hostium erat armatamque aciem toto praetentam litore cernebant, haud cunctanter insecuti trepidam hostium classem navis omnis, [2] quae non aut perfregerant proras litori inlisas aut carinas fixerant vadis, religatas puppibus in altum extraxere, ad quinque et viginti naves e quadraginta cepere. [3] neque id pulcherrimum eius victoriae fuit, sed quod una levi pugna toto eius orae mari potiti erant. [4] itaque ad Onusam classe provecti; escensio ab navibus in terram facta. cum urbem vi cepissent captamque diripuissent, Carthaginem inde petunt, [5] atque omnem agrum circa depopulati postremo tecta quoque iniuncta muro portisque incenderunt. [6] inde iam praeda gravis ad Longunticam pervenit classis, ubi vis magna sparti erat ad rem nauticam congesta ab Hasdrubale. quod satis in usum fuit sublato ceterum omne incensum est. [7] nec continentis modo praelecta est ora, sed in Ebusum insulam transmissum. ibi urbe, quae caput insulae est, [8] biduum nequiquam summo labore oppugnata ubi in spem inritam frustra teri tempus animadversum est, [9] ad populationem agri versi direptis aliquot incensisque vicis maiore quam ex continenti praeda parta cum in naves se recepissent, ex Baliaribus insulis legati pacem petentes ad Scipionem venerunt. [10] inde flexa retro classis reditumque in citeriora provinciae, quo omnium populorum, qui cis Hiberum incolunt, multorum et ultimae Hispaniae legati concurrerunt. [11] sed qui vere dicionis imperiique Romani facti sint obsidibus datis populi, amplius fuere centum viginti. [12] igitur terrestribus quoue copiis satis fidens Romanus usque ad saltum Castulonensem est progressus. Hasdrubal in Lusitaniam ac propius Oceanum concessit.

21. quietum inde fore videbatur reliquum aestatis tempus, fuissetque per Poenum hostem; [2] sed praeterquam quod ipsorum Hispanorum inquieta avidaque in novas res sunt ingenia, [3] Mandonius Indebilisque, qui antea Ilergetum regulus fuerat, postquam Romani ab [p. 83] saltu recessere ad maritimam oram, concitis popularibus in agrum pacatum sociorum Romanorum ad populandum venerunt. [4] adversus eos tribunus militum cum expeditis auxiliis a Scipione missi levi certamine, ut tumultuariam manum, fudere, mille hominibus occisis, quibusdam captis magnaque parte armis exuta. [5] hic tamen tumultus cedentem ad Oceanum Hasdrubalem cis Hiberum ad socios tutandos retraxit. [6] castra Punica in agro Ilergavonensium, castra Romana ad Novam Classem erant, cum fama repens alio avertit bellum. [7] Celtiberi qui principes regionis suae legatos miserant obsidesque dederant Romanis, nuntio misso a Scipione exciti arma capiunt, provinciamque Carthaginiensium valido exercitu invadunt. [8] tria oppida vi expugnant; inde cum ipso Hasdrubale duobus proeliis egregie pugnant; ad quindecim milia hostium occiderunt, quattuor milia cum multis militaribus signis capiunt.

22. hoc statu rerum in Hispania P. Scipio in provinciam venit, prorogato post consulatum imperio ab senatu missus cum triginta longis navibus et octo milibus militum magnoque commeatu advecto. [2] ea classis ingens agmine onerariarum procul visa cum magna laetitia civium sociorumque portum Tarraconis ex alto tenuit. [3] ibi milite exposito profectus Scipio fratri se coniungit, ac deinde communi animo consilioque gerebant bellum. [4] occupatis igitur Carthaginiensibus Celtiberico bello haud cunctanter Hiberum transgrediuntur nec ullo viso hoste Saguntum pergunt ire, quod ibi obsides totius Hispaniae traditos ab Hannibale fama erat modico in arce custodiri praesidio. [5] id unum pignus inclinatos ad Romanam societatem omnium Hispaniae populorum animos morabatur, ne sanguine liberum suorum culpa defectionis lueretur. [6] eo vinculo Hispaniam vir unus sollerti magis quam fideli consilio exsolvit. Abelux erat Sagunti nobilis Hispanus, fidus ante Poenis, tum, qualia plerumque sunt barbarorum ingenia, cum fortuna mutaverat fidem. [7] ceterum transfugam [p. 84] sine magnae rei proditione venientem ad hostis nihil aliud quam unum vile atque infame corpus esse ratus id agebat, ut quam maxumum emolumentum novis sociis esset. [8] circumspectis igitur omnibus, quae fortuna potestatis eius poterat racere, obsidibus potissimum tradendis animum adiecit, eam unam rem maxime ratus conciliaturam Romanis principum Hispaniae amicitiam. [9] sed cum iniussu Bostaris praefecti satis sciret nihil obsidum custodes facturos esse, Bostarem ipsum arte adgreditur. [10] castra extra urbem in ipso litore habebat Bostar, ut aditum ea parte intercluderet Romanis. ibi eum in secretum abductum velut ignorantem monet, quo statu sit res: [11] metum continuisse ad eam diem Hispanorum animos, quia procul Romani abessent; nunc cis Hiberum castra Romana esse, arcem tutam perfugiumque novas volentibus res; itaque quos metus non teneat, beneficio et gratia devinciendos esse. [12] miranti Bostari percunctantique, quodnam id subitum tantae rei donum posset esse, 'Obsides' inquit 'in civitates remitte. [13] id et privatim parentibus, quorum maximum nomen in civitatibus est suis, et publice populis gratum erit. [14] volt ] sibi quisque credi, et habita fides ipsam plerumque obligat fidem. ministerium restituendorum domos obsidum mihimet deposco ipse, ut opera quoque inpensa consilium adiuvem meum et rei suapte natura gratae quantam insuper gratiam possim adiciam.' [15] homini . non ad cetera Punica ingenia callido ut persuasit, nocte clam progressus ad hostium stationes conventis quibusdam auxiliaribus Hispanis et ab his ad Scipionem perductus, [16] quid adferret, expromit, et fide accepta dataque ac loco et tempore constituto ad obsides tradendos Saguntum redit. diem insequentem absumpsit cum Bostare mandatis ad rem agendam accipiendis. [17] dimissus cum se nocte iturum, ut custodias hostium falleret, constituisset, ad compositam cum iis horam excitatis custodibus puerorum profectus, veluti ignarus in praeparatas [p. 85] sua fraude insidias ducit. [18] in castra Romana perducti; cetera omnia de reddendis obsidibus, sicut cum Bostare constitutum erat, acta per eum eodem ordine, quo si Carthaginiensium nomine sic ageretur. maior aliquanto Romanorum gratia fuit in re pari, [19] quam quanta futura Carthaginiensium fuerat. illos enim gravis superbosque in rebus secundis expertos fortuna et timor mitigasse videri poterat; [20] Romanus primo adventu incognitus ante ab re clementi liberalique initium fecerat; et Abelux, vir prudens, haud frustra videbatur socios mutasse. [21] itaque ingenti consensu defectionem omnes spectare; armaque extemplo mota forent, ni hiems, quae Romanos quoque et Carthaginienses concedere in tecta coegit, intervenisset.

23. haec in Hispania secunda aestate Punici belli gesta, cum in Italia paulum intervalli cladibus Romanis sollers cunctatio Fabii fecisset; [2] quae ut Hannibalem non mediocri sollicitum cura habebat, tandem eum militiae magistrum delegisse Romanos cernentem, [3] qui bellum ratione, non fortuna gereret, ita contempta erat inter civis armatos pariter togatosque, utique postquam absente eo temeritate magistri equitum laeto verius dixerim quam prospero eventu pugnatum fuerat. [4] accesserant duae res ad augendam invidiam dictatoris, una fraude ac dolo Hannibalis, quod, cum a perfugis ei monstratus ager dictatoris esset, omnibus circa solo aequatis ab uno eo ferrum ignemque et vim omnem hostilem abstineri iussit, ut occulti alicuius pacti ea merces videri posset, [5] altera ipsius facto, primo forsitan dubio, quia non expectata in eo senatus auctoritas est, ad extremum haud ambigue in maximam laudem verso. [6] in permutandis captivis, quod sic primo Punico bello factum erat, convenerat inter duces Romanum Poenumque, ut, quae pars plures reciperet quam daret, argenti pondo bina et selibras in militem praestaret. [7] ducentis quadraginta septem cum plures Romanus quam Poenus recepisset argentumque [p. 86] pro eis debitum saepe iactata in senatu re, [8] quoniam non consuluisset patres tardius erogaretur, inviolatum ab hoste agrum misso Romam Quinto filio vendidit fidemque publicam inpendio privato exsolvit.

[9] Hannibal pro Gereoni moenibus cuius urbis captae atque incensae ab se in usum horreorum pauca reliquerat tecta, in stativis erat. [10] inde frumentatum duas exercitus partes mittebat; cum tertia ipse expedita in statione erat simul castris praesidio et circumspectans, necunde impetus in frumentatores fieret. 24. Romanus tunc exercitus in agro Larinati erat. praeerat Minucius magister equitum profecto, sicut ante dictum est, ad urbem dictatore. [2] ceterum castra, quae in monte alto ac tuto loco posita fuerant, iam in planum deferuntur, agitabanturque pro ingenio ducis consilia calidiora, ut impetus aut in frumentatores palatos aut in castra relicta cum levi praesidio fieret. [3] nec Hannibalem fefellit cum duce mutatam esse belli rationem et ferocius quam consultius rem hostes gesturos. [4] ipse autem, quod minime quis crederet, cum hostis propius esset, tertiam partem militum frumentatum duabus in castris retentis dimisit, [5] dein castra ipsa propius hostem movit duo ferme a Gereonio milia in tumulum hosti conspectum, ut intentum se sciret esse ad frumentatores, si qua vis fieret, tutandos. [6] propior inde ei atque ipsis imminens Romanorum castris tumulus apparuit; ad quem capiendum si luce palam iretur, quia haud dubie hostis breviore via praeventurus erat, nocte clam missi Numidae ceperunt. [7] quos tenentis locum contempta paucitate Romani postero die cum deiecissent, ipsi eo transferunt castra. [8] tum utique exiguum spatii vallum a vallo aberat, et id ipsum totum prope compleverat Romana acies. simul et per aversa castra e castris Hannibalis equitatus cum levi armatura emissus in frumentatores late caedem fugamque hostium palatorum fecit. [9] nec acie certare Hannibal ausus, quia tanta paucitate vix castra, si oppugnarentur, tutari poterat. [p. 87] iamque artibus Fabii pars exercitus aberat iam fame, [10] sedendo et cunctando, bellum gerebat receperatque suos in priora castra, quae pro Gereoni moenibus erant. iusta quoque acie [11] et collatis signis dimicatum quidam auctores sunt: primo concursu Poenum usque ad castra fusum, inde eruptione facta repente versum terrorem in Romanos, Numeri Decimi Samnitis deinde interventu proelium restitutum. [12] hunc, principem genere ac divitiis non Boviani modo, unde erat, sed toto Samnio, iussu dictatoris octo milia peditum et equites quingentos ducentem in castra, ab tergo cum apparuisset Hannibali, speciem parti utrique praebuisse novi praesidii cum Q. Fabio ab Roma venientis. [13] Hannibalem insidiarum quoque aliquid timentem recepisse suos, Romanum insecutum adiuvante Samnite duo castella eo die expugnasse. [14] sex milia hostium caesa, quinque admodum Romanorum; tamen in tam pari prope clade vanam famam egregiae victoriae cum vanioribus litteris magistri equitum Romam perlatam.

25. de his rebus persaepe et in senatu et in contione actum est. [2] cum laeta civitate dictator unus nihil nec famae nec litteris crederet et, ut vera omnia essent, secunda se magis quam adversa timere diceret, [3] tum M. Metilius tribunus plebis id enim vero ferendum esse negat: [4] non praesentem solum dictatorem obstitisse rei bene gerendae, sed absentem etiam gestae obstare et in ducendo bello ac sedulo tempus terere, quo diutius in magistratu sit solusque et Romae et in exercitu imperium habeat. [5] quippe consulum alterum in acie cecidisse, alterum specie classis Punicae persequendae procul ab Italia ablegatum; [6] duos praetores Sicilia atque Sardinia occupatos, quarum neutra hoc tempore provincia praetore egeat; M. Minucium magistrum equitum, ne hostem videret, ne quid rei bellicae gereret, prope in custodia habitum. [7] itaque hercule non Samnium modo, quo iam tamquam trans Hiberum agro Poenis concessum sit, sed Campanum Calenumque [p. 88] et Falernum agrum pervastatos esse, sedente Casilini dictatore et legionibus populi Romani agrum suum tutante. [8] exercitum cupientem pugnare et magistrum equitum clausos prope intra vallum retentos, tamquam hostibus captivis arma adempta. [9] tandem, ut abscesserit inde dictator, ut obsidione liberatos, extra vallum egressos fudisse ac fugasse hostis. [10] quas ob res, si antiquus animus plebei Romanae esset, audaciter se laturum fuisse de abrogando Q. Fabi imperio; nunc modicam rogationem promulgaturum de aequando magistri equitum et dictatoris iure. [11] nec tamen ne ita quidem prius mittendum ad exercitum Q. Fabium, quam consulem in locum C. Flamini suffecisset.

[12] dictator contionibus se abstinuit in actione minime popularis. ne in senatu quidem satis aequis auribus audiebatur, cum hostem verbis extolleret biennique [13] clades per temeritatem atque inscitiam ducum acceptas referret et magistro equitum, quod contra dictum suum pugnasset, rationem diceret reddendam esse. [14] si penes se summa imperii consiliique sit, prope diem effecturum, ut sciant homines bono imperatore haud magni fortunam momenti esse, [15] mentem rationemque dominari, et in tempore et sine ignominia servasse exercitum quam multa milia hostium occidisse maiorem gloriam esse. [16] huius generis orationibus frustra habitis et consule creato M. Atilio Regulo, ne praesens de iure imperii dimicaret, pridie quam rogationis ferendae dies adesset, nocte ad exercitum abiit. [17] luce orta cum . plebis concilium esset, magis tacita invidia dictatoris favorque magistri equitum animos versabat, quam satis audebant homines ad suadendum quod vulgo placebat prodire, et favore superante auctoritas tamen rogationi deerat. [18] unus inventus est suasor legis C. Terentius Varro, qui priore anno praetor fuerat, loco non humili solum sed etiam sordido ortus. [19] patrem lanium fuisse : ferunt, ipsum institorem mercis, filioque hoc ipso in [p. 89] servilia eius artis ministeria usum. 26. is iuvenis, ut iam ex eo genere quaestus pecunia a patre relicta animos ad spem liberalioris fortunae fecit togaque et forum placuere, [2] proclamando pro sordidis hominibus causisque adversus rem et famam bonorum primum in notitiam populi, [3] deinde ad honores pervenit, quaesturaque et duabus aedilitatibus, plebeia et curuli, postremo et praetura perfunctus iam ad consulatus spem cum adtolleret animos, [4] haud parum callide auram favoris popularis ex dictatoria invidia petiit scitique plebis unus gratiam tulit.

[5] omnes eam rogationem quique Romae quique in exercitu erant, aequi atque iniqui, praeter ipsum dictatorem in contumeliam eius latam acceperunt; [6] ipse, qua gravitate animi criminantis se ad multitudinem inimicos tulerat, eadem et populi in se saevientis iniuriam tulit; acceptisque in ipso itinere litteris sc. [7] de aequato imperio, satis fidens haudquaquam cum imperii iure artem imperandi aequatam cum invicto a civibus hostibusque animo ad exercitum rediit. 27. Minucius vero cum iam ante vix tolerabilis fuisset rebus secundis ac favore volgi, [2] tum utique inmodice inmodesteque non [Hannibale magis victo ab se quam Q. Fabio gloriari: illum, [3] in rebus asperis unicum ducem ac parem quaesitum Hannibali, maiorem minori, dictatorem magistro equitum, quod nulla memoria habeat annalium, iussu populi aequatum in eadem civitate, in qua magistri equitum virgas ac secures dictatoris tremere atque horrere soliti sint: [4] tantum suam felicitatem virtutemque enituisse. ergo secuturum se fortunam suam, si dictator in cunctatione ac segnitie deorum hominumque iudicio damnata perstaret. [5] itaque quo die primum congressus est cum Q. Fabio, statuendum omnium primum ait esse, quem ad modum imperio aequato utantur: [6] se optumum ducere, aut diebus alternis aut, si maiora intervalla placerent, partitis temporibus alterius summum ius imperiumque esse, [7] ut par hosti [p. 90] non consilio solum sed viribus etiam esset, si quam occasionem rei gerendae habuisset. [8] Q. Fabio haudquaquam id placere: omnia fortunam eam habitura, quamcumque temeritas collegae habuisset. sibi communicatum cum illo, non ademptum imperium esse: [9] itaque se numquam volentem parte qua posset rerum consilio gerendarum cessurum, nec se tempora aut dies imperii cum eo, exercitum divisurum, suisque consiliis, quoniam omnia non liceret, quae posset, seruaturum. [10] ita obtinuit ut legiones, sicut consulibus mos esset, inter se dividerent. prima et quarta Minucio, secunda et tertia Fabio evenerunt. [11] item equites pari numero ; sociumque et Latini nominis auxilia diviserunt. castris quoque se separari magister equitum voluit. 28. duplex inde Hannibali gaudium fuit— neque enim quicquam eorum, quae apud hostes agerentur, eum fallebat et perfugis multa indicantibus et per suos explorantem— [2] : nam et liberam Minuci temeritatem se suo modo captaturum et sollertiae Fabii dimidium virium decessisse. [3] tumulus erat inter castra Minucii et Poenorum, quem qui occupasset, haud dubie iniquiorem erat hosti locum facturus. [4] eum non tam capere sine certamine volebat Hannibal, quamquam id operae pretium erat, quam causam certaminis cum Minucio, quem procursurum ad obsistendum satis sciebat, contrahere. [5] ager omnis medius erat prima specie inutilis insidiatori, quia non modo silvestre quicquam sed ne vepribus quidem vestitum habebat, [6] re ipsa natus tegendis insidiis eo magis, quod in nuda valle nulla talis fraus timeri poterat; et erant in anfractibus cavae rupes, ut quaedam earum ducenos armatos possent capere. [7] in has latebras, quot quemque locum apte insidere poterant, quinque milia conduntur peditum equitumque. [8] necubi tamen aut motus alicuius temere egressi aut fulgor armorum fraudem in valle tam aperta detegeret, missis paucis prima luce ad ; capiendum quem ante diximus tumulum avertit oculos [p. 91] hostium. [9] primo statim conspectu contempta paucitas, ac sibi quisque deposcere pellendos inde hostis ac locum capiendum; dux ipse inter stolidissimos ferocissimosque ad arma vocat et vanis minis increpat hostem. [10] principio levem armaturam dimittit, deinde conferto agmine mittit equites; postremo, cum hostibus quoque subsidia mitti videret, instructis legionibus procedit. [11] et Hannibal laborantibus suis alia atque alia crescente certamine mittens auxilia peditum equitumque iam iustam expleverat aciem, ac totis utrimque viribus certatur. prima levis armatura Romanorum, praeoccupatum ex inferiore loco succedens tumulum, [12] pulsa detrusaque terrorem in succedentem intulit equitem et ad signa legionum refugit. [13] peditum acies inter perculsos inpavida sola erat videbaturque, si iusta ac recta pugna esset, haudquaquam inpar futura: tantum animorum fecerat prospere ante paucos dies res gesta; [14] sed exorti repente insidiatores eum tumultum terroremque in latera utrimque ab tergoque incursantes fecerunt, ut nec animus ad pugnam neque ad fugam spes cuiquam superesset. 29. tum Fabius primo clamore paventium audito, dein conspecta procul turbata acie ita est', inquit 'non celerius quam timui deprendit fortuna temeritatem. [2] Fabio aequatus imperio Hannibalem et virtute et fortuna superiorem videt. sed aliud iurgandi suscensendique tempus erit; nunc signa extra vallum proferte: victoriam hosti extorqueamus, confessionem erroris civibus.' [3] iam magna ex parte caesis aliis, aliis circumspectantibus fugam Fabiana se acies repente velut caelo demissa ad auxilium ostendit. [4] itaque priusquam ad coniectum teli veniret aut manum consereret, et suos a fuga effusa et ab nimis feroci pugna hostis continuit. qui solutis ordinibus vage dissipati erant, undique confugerunt ad integram aciem; qui plures simul terga dederant, [5] conversi in hostem volventesque orbem nunc sensim referre pedem, nunc conglobati restare. ac iam prope una acies facta erat [p. 92] victi atque integri exercitus inferebantque signa in hostem, [6] cum Poenus receptui cecinit, palam ferente Hannibale ab se Minucium, se ab Fabio victum.

[7] ita per variam fortunam diei maiore parte exacta cum in castra reditum esset, [8] Minucius convocatis militibus 'saepe ego' inquit 'audivi, milites, eum primum esse virum, qui ipse consulat, quid in rem sit, secundum eum, qui bene monenti oboediat; qui nec ipse consulere nec alteri parere sciat, eum extremi ingenii esse. [9] nobis quoniam prima animi ingeniique negata sors est, secundam ac mediam teneamus et, dum imperare discimus, parere prudenti in animum inducamus. [10] castra cum Fabio iungamus: ad praetorium eius signa cum tulerimus, ubi ego eum parentem appellavero, quod beneficio eius erga nos ac maiestate eius dignum est, [11] vos, milites, eos, quorum vos modo arma ac dexterae texerunt, patronos salutabitis, et, si nihil aliud, gratorum certe nobis animorum gloriam dies hic dederit.' 30. signo dato conclamatur inde, ut colligantur vasa. profecti et agmine incedentes ad dictatoris castra in admirationem et ipsum et omnes, qui circa erant, converterunt. [2] ut constituta sunt ante tribunal signa, progressus ante alios magister equitum, cum patrem Fabium appellasset circumfusosque militum eius totum agmen patronos consalutasset, [3] parentibus' inquit 'meis, dictator, quibus te modo nomine, quod fando possum, aequavi, vitam tantum debeo, tibi cum meam salutem tum omnium horum. [4] itaque plebei scitum, quo oneratus sum magis quam honoratus, primus antique abrogoque et, quod tibi mihique exercitibusque his tuis, servato ac conservatori, sit felix, sub imperium auspiciumque tuum redeo et signa haec legionesque restituo. [5] tu, quaeso, placatus me magisterium equitum, hos ordines suos quemque tenere iubeas.' [6] tum dextrae interiunctae militesque contione dimissa ab notis ignotisque benigne atque hospitaliter invitati, laetusque dies ex admodum tristi paulo ante ac prope exsecrabili [p. 93] factus. [7] Romae, ut est perlata fama rei gestae, dein litteris non magis ipsorum imperatorum quam volgo militum ex utroque exercitu adfirmata, pro se quisque Maximum laudibus ad caelum ferre. [8] pari gloria apud Hannibalem hostisque Poenos erat; ac tum demum sentire cum Romanis atque in Italia bellum esse; [9] nam biennio ante adeo et duces Romanos et auilites spreverant, ut vix cum eadem gente bellum esse crederent, cuius terribilem famam a patribus accepissent; [10] Hannibalemque ex acie redeuntem dixisse ferunt, tandem eam nubem, quae sedere in iugis montium solita sit, cum procella imbrem dedisse.

31. dum haec geruntur in Italia, Cn. Servilius Geminus consul cum classe centum viginti navium circumvectus Sardiniae et Corsicae oram et obsidibus utrimque acceptis in Africam transmisit et, priusquam in continentem escensiones faceret, [2] Menige insula vastata et ab incolentibus Cercinam, ne et ipsorum ureretur diripereturque ager, decem talentis argenti acceptis ad litora Africae accessit copiasque exposuit. [3] inde ad populandum agrum ducti milites navalesque socii iuxta effusi, ac si in insulis cultorum egentibus praedarentur. [4] itaque in insidias temere inlati cum a frequentibus palantes, ab locorum gnaris ignari circumvenirentur, cum multa caede ac foeda fuga retro ad naves conpulsi sunt. [5] ad mille hominum cum Ti. Sempronio Blaeso quaestore amissum. classis ab litoribus hostium plenis trepide soluta in Siciliam cursum tenuit, [6] traditaque Lilybaei T. Otacilio praetori, ut ab legato eius P. Cincio Romam reduceretur. [7] ipse per Siciliam pedibus profectus freto in Italiam traiecit, litteris Q. Fabii accitus et ipse et collega eius M. Atilius, ut exercitus ab se exacto iam prope semestri imperio acciperent.

[8] Onlrium prope annales Fabium dictatorem adversus Hannibalem rem gessisse tradunt; Coelius etiam eum primum a populo creatum dictatorem scribit. [9] sed et Coelium et ceteros fugit uni consuli Cn. Servilio, qui [p. 94] tum procul in Gallia provincia aberat, ius fuisse dicendi dictatoris; [10] quam moram quia expectare territa tertia iam clade civitas non poterat, eo decursum esse, ut a populo crearetur, qui pro dictatore esset; [11] res inde gestas gloriamque insignem ducis et augentis titulum imaginis posteros, ut, qui pro dictatore creatus erat, fuisse dictator crederetur, facile obtinuisse.

32. consules Atilius Fabiano Geminus Servilius Minuciano exercitu accepto hibernaculis mature communitis, quod reliquum autumni erat, Fabi artibus cum summa inter se concordia bellum gesserunt. [2] frumentatum exeunti Hannibali diversis locis opportuni aderant carpentes agmen palatosque excipientes; in casum universae dimicationis, quam omnibus artibus petebat hostis, non veniebant; [3] eoque inopiae est redactus Hannibal, ut nisi cum fugae specie abeundum ei fuisset, Galliam repetiturus fuerit nulla relicta spe alendi exercitus in eis locis, si insequentes consules eisdem artibus bellum gererent.

[4] cum ad Gereonium iam hieme impediente constitisset bellum, Neapolitani legati Romam venere. ab iis quadraginta paterae aureae magni ponderis in curiam inlatae atque ita verba facta, ut dicerent: [5] scire sese populi Romani aerarium bello exhauriri, et cum iuxta pro urbibus agrisque sociorum ac pro capite atque arce Italiae, urbe Romana, atque imperio geratur, aequum censuisse Neapolitanos, [6] quod auri sibi cum ad templorum ornatum tum ad subsidium fortunae a maioribus relictum foret, eo iuvare populum Romanum; [7] si quam opem in sese crederent, eodem studio fuisse oblaturos. gratum sibi patres Romanos populumque facturum, si omnes res Neapolitanorum suas duxissent dignosque iudicaverint, [8] ab quibus donum animo ac voluntate eorum, qui libentes darent, quam re maius ampliusque acciperent. [9] legatis gratiae actae pro munificentia curaque; patera, quae ponderis minimi fuit, accepta.

[p. 95] 33. per eosdem dies speculator Carthaginiensis, qui per biennium fefellerat, Romae deprensus praecisisque manibus dimissus, [2] et servi quinque et viginti in crucem acti, quod in campo Martio coniurassent; indici data libertas et aeris gravis viginti milia. legati [3] et ad Philippum Macedonum regem missi ad deposcendum Demetrium Pharium, qui bello victus ad eum fugisset, [4] et alii in Ligures ad expostulandum, quod Poenum opibus auxiliisque suis iuvissent, simul ad visendum ex propinquo, quae in Bois atque Insubribus gererentur. [5] ad Pinnem quoque regem in Illyrios legati missi ad stipendium, cuius dies exierat, poscendum aut, si diem proferri vellet, ad obsides accipiendos. [6] adeo, etsi bellum ingens in cervicibus erat, nullius usquam terrarum rei cura Romanos, ne longinquae quidem, effugiebat. [7] in religionem etiam venit, aedem Concordiae, quam per seditionem militarem biennio ante L. Manlius praetor in Gallia vovisset, locatam ad id tempus non esse. [8] itaque duumviri ad eam rem creati a M. Aemilio praetore urbano C. Pupius et K. Quinctius Flamininus aedem in arce faciendam locaverunt.

[9] ab eodem praetore ex senatus consulto litterae ad consules missae, ut, si iis videretur, alter eorum ad consules creandos Romam veniret; se in eam diem, quam iussissent, comitia edicturum. [10] ad haec a consulibus rescriptum sine detrimento rei publicae abscedi non posse ab hoste; itaque per interregem comitia habenda esse potius, quam consul alter a bello avocaretur. [11] patribus rectius visum est dictatorem a consule dici comitiorum habendorum causa. dictus L. Veturius Philo M. Pomponium Mathonem magistrum equitum dixit. [12] iis vitio creatis iussisque die quarto decimo se magistratu abdicare, res ad interregnum rediit. 34. consulibus prorogatum in annum imperium. interreges proditi a patribus C. Claudius Appi filius Cento, inde P. Cornelius Asina. in eius interregno comitia habita [p. 96] magno certamine patrum ac plebis. [2] C. Terentio Varroni' quem sui generis hominem, plebi insectatione principum popularibusque artibus conciliatum, ab Q. Fabi opibus et dictatorio imperio concusso aliena invidia splendentem, volgus extrahere ad consulatum nitebatur, patres summa ope obstabant, ne se insectando sibi aequari adsuescerent homines. [3] Q. Baebius Herennius tribunus plebis, cognatus C. Terenti, criminando non senatum modo sed etiam augures, quod dictatorem prohibuissent comitia perficere, per invidiam eorum favorem candidate suo conciliabat: [4] ab hominibus nobilibus per multos annos bellum quaerentibus Hannibalem in Italiam adductum; ab isdem, cum debellari possit, fraude bellum trahi. [5] cum quattuor legionibus universe pugnari posse apparuisset eo, [6] quod M. Minucius absente Fabio prospere pugnasset duas legiones hosti ad caedem obiectas, deinde ex ipsa caede ereptas, ut pater patronusque appellaretur, qui prius vincere prohibuisset Romanos quam vinci. [7] consules deinde Fabianis artibus, cum debellare possent, bellum traxisse. id foedus inter omnes nobilis ictum, nec finem ante belli habituros, quam consulem vere plebeium, id est hominem novum, fecissent; [8] nam plebeios nobiles iam eisdem initiatos esse sacris et contemnere plebem, ex quo contemni a patribus desierint, coepisse. [9] cui non apparere id actum et quaesitum esse, ut interregnum iniretur, ut in patrum potestate comitia essent? [10] id consules ambos ad exercitum morando quaesisse; id postea, quia invitis iis dictator esset dictus comitiorum causa, expugnatum esse, cum vitiosus dictator per augures fieret. habere igitur interregnum eos; [11] consulatum unum certe plebis Romanae esse, populum eum liberum habiturum ac daturum ei, qui mature vincere quam diu imperare malit.

35. cum his orationibus accensa plebs esset, tribus patriciis petentibus, P.. Cornelio Merenda L. Manlio Volsone M. Aemilio Lepido, duobus nobilium iam [p. 97] familiarum plebeis, [2] C. Atilio Serrano et Q. Aelio Paeto, quorum alter pontifex, alter augur erat, C. Terentius consul unus creatur, ut in manu eius essent comitia rogando collegae. [3] tum experta nobilitas parum fuisse virium in competitoribus eius L. Aemilium Paulum, qui cum M. Livio consul fuerat, ex damnatione collegae, ex qua prope ambustus evaserat, infestum plebei, diu ac multum recusantem ad petitionem conpellit. [4] is proximo comitiali die concedentibus omnibus, qui cum Varrone certaverant, par magis in adversando quam collega datur consuli. [5] inde praetorum comitia habita: creati M. Pomponius Matho et P. Furius Philus. Philo Romae iuri dicundo urbana sors, Pomponio inter civis Romanos et peregrinos evenit. [6] additi duo praetores, M. Claudius Marcellus in Siciliam, L. Postumius Albinus in Galliam. [7] omnes absentes creati sunt, nec cuiquam eorum praeter Terentium consulem mandatus honos, quem non iam antea gessisset, praeteritis aliquot fortibus ac strenuis viris, quia in tali tempore nulli novus magistratus videbatur mandandus.

36. exercitus quoque multiplicati sunt; quantae autem copiae peditum equitumque additae sint, adeo et numero et genere copiarum variant auctores, ut vix quicquam satis certum adfirmare ausus sim. [2] decem milia novorum militum alii scripta in supplementum, alii novas quattuor legiones, ut octo legionibus rem gererent; [3] numero quoque peditum equitumque legiones auctas milibus peditum et centenis equitibus in singulas adiectis, ut quina milia peditum, treceni equites essent, socii duplicem numerum equitum darent, [4] peditis aequarent, septemque et octoginta milia armatorum et ducentos in castris Romanis fuisse, cum pugnatum ad Cannas est, quidam auctores sunt. [5] illud haudquaquam discrepat, maiore conatu atque impetu rem actam quam prioribus annis, quia spem posse vinci hostem dictator praebuerat.

[6] ceterum priusquam signa ab urbe novae legiones [p. 98] moverent, decemviri libros adire atque inspicere iussi ; propter territos vulgo homines novis prodigiis. [7] nam et Romae in Aventino et Ariciae nuntiatum erat sub idem tempus lapidibus pluvisse, et multo cruore signa in Sabinis sudasse, et Caeretes aquas fonte calido gelidas manasse; [8] id quidem etiam, quod saepius acciderat magis terrebat; et in via fornicata, quae ad Campum erat, aliquot homines de caelo tacti exanimatique fuerant. [9] ea prodigia ex libris procurata. legati a Paesto pateras aureas Romam attulerunt. iis sicut Neapolitanis gratiae actae, aurum non acceptum.

37. per eosdem dies ab Hierone classis Ostia cum magno commeatu accessit. [2] legati in senatum introducti nuntiarunt caedem C. Flamini consulis exercitusque allatam adeo aegre tulisse regem Hieronem, ut nulla sua propria regnique sui clade moveri magis potuerit. [3] itaque, quamquam probe sciat magnitudinem populi Romani admirabiliorem prope adversis rebus quam secundis esse, [4] tamen se omnia, quibus a bonis fidelibusque sociis bella iuvari soleant, misisse; quae ne accipere abnuant, magno opere se patres conscriptos orare. [5] iam omnium primum ominis causa Victoriam auream pondo ducentum ac viginti adferre sese: acciperent eam tenerentque et haberent propriam et perpetuam. [6] advexisse etiam trecenta milia modium tritici, ducenta hordei, ne commeatus deessent, et quantum praeterea opus esset, quo iussissent, subvecturos. [7] milite atque equite scire nisi Romano Latinique nominis non uti populum Romanum; levium armorum auxilia etiam externa vidisse in castris Romanis: [8] itaque misisse mille sagittariorum ac funditorum, aptam manum adversus Baliares ac Mauros pugnacesque alias missili telo gentes. [9] ad ea dona consilium quoque addebant, ut praetor, cui provincia Sicilia evenisset, classem in Africam traiceret, ut et hostes in terra sua bellum haberent minusque laxamenti daretur iis ad auxilia Hannibali summittenda. [10] ab senatu ita responsum regis [p. 99] legatis est, virum bonum egregiumque socium Hieronem esse atque uno tenore, ex quo in amicitiam populi Romani venerit, fidem coluisse ac rem Romanam omni tempore ac loco munifice adiuvisse. id perinde ac deberet gratum populo Romano esse. [11] aurum et a civitatibus quibusdam allatum gratia rei accepta non accepisse populum Romanum; [12] victoriam omenque accipere sedemque ei se divae dare dicare Capitolium, templum Iouis optimi maximi. in ea arce urbis Romanae sacratam volentem propitiamque, firmam ac stabilem fore populo Romano. [13] funditores sagittariique et frumentum traditum consulibus. quinqueremes ad * navium classem, quae cum T. Otacilio propraetore in Sicilia erat, quinque et viginti additae, permissumque est, ut, si e re publica censeret esse, in Africam traiceret.

38. dilectu perfecto consules paucos morati dies, dum ab sociis ac nomine Latino venirent milites. [2] tun quod numquam antea factum erat, iure iurando ab tribunis militum adacti milites; [3] nam ad eam diem nihil praeter sacramentum fuerat, iussu consulum conventuros neque iniussu abituros, et ubi ad decuriatum aut centuriatum convenissent, sua voluntate ipsi inter sese decuriati equites, [4] centuriati pedites coniurabant sese fugae atque formidinis ergo non abituros neque ex ordine recessuros nisi teli sumendi aut aptandi et aut hostis feriendi aut civis servandi causa. [5] id ex voluntario inter ipsos foedere ad tribunos ac legitimam iuris iurandi adactionem translatum.

[6] contiones priusquam ab urbe signa moverentur, consulis Varronis multae ac feroces fuere, denuntiantis bellum arcessitum in Italiam ab nobilibus mansurumque in visceribus rei publicae, si plures Fabios imperatores haberet, se, quo die hostem vidisset, perfecturum. [7] collegae eius Pauli una, [8] pridie quam ab urbe proficisceretur, contio fuit, verior quam gratior populo, qua nihil inclementer in Varronem dictum nisi id modo, mirari se, [9] qui dux, priusquam aut suum aut hostium [p. 100] exercitum, locorum situm, naturam regionis nosset iam nunc togatus in urbe sciret, [10] quae sibi agenda armato forent, et diem quoque praedicere posset, qua cum hoste signis collatis esset dimicaturus: [11] se, quae consilia magis res dent hominibus quam homines rebus ea ante tempus inmatura non praecepturum; optare, ut, quae caute ac consulte gesta essent, satis prospere evenirent; [12] temeritatem, praeterquam quod stulta sit infelicem etiam ad id locorum fuisse. [13] sua sponte apparebat tuta celeribus consiliis praepositurum, et, quo id constantius perseveraret, Q. Fabius Maximus sic eum proficiscentem adlocutus fertur:

39. 'si aut collegam, id quod mallem, tui similem, L. Aemili, haberes aut tu collegae tui esses similis, supervacanea esset oratio mea; [2] nam et duo boni consules etiam me indicente omnia e re publica fideque vestra faceretis et mali nec mea verba auribus vestris nec consilia animis acciperetis. [3] nunc et collegam tuum et te talem virum intuenti mihi tecum omnis oratio est, quem video nequiquam et virum bonum et civem fore, si altera parte claudente re publica malis consiliis idem ac bonis iuris et potestatis erit. [4] erras enim, L. Paule, si tibi minus certaminis cum C. Terentio quam cum Hannibale futurum censes; nescio an infestior hic adversarius quam ille hostis maneat te, [5] cum tu cum illo in acie tantum, cum hoc omnibus locis ac temporibus sis certaturus, et adversus Hannibalem legionesque eius tuis equitibus ac peditibus pugnandum tibi sit, Varro dux tuis militibus te sit oppugnaturus. ominis etiam tibi causa absit C. Flamini memoria. [6] tamen ille consul demum et in provincia et ad exercitum coepit furere; hic, priusquam peteret consulatum, deinde in petendo consulatu, nunc quoque consul, priusquam castra videat aut hostem, insanit. [7] et qui tantas iam nunc procellas proelia atque acies iactando inter togatos ciet, quid inter armatam iuventutem censes facturum et ubi extemplo res verba sequitur? [8] atqui [p. 101] si, quod facturum se denuntiat, extemplo pugnaverit, aut ego rem militarem, belli hoc genus, hostem hunc ignoro aut nobilior alius Trasumenno locus nostris cladibus erit. [9] nec gloriandi tempus adversus unum est, et ego contemnendo potius quam adpetendo gloriam modum excesserim; sed ita res se habet: una ratio belli gerendi adversus Hannibalem est, qua ego gessi. [10] nec eventus modo hoc docet—stultorum iste magister est—; sed eadem ratio, quae fuit, futura, donec res eaedem manebunt, inmutabilis est. [11] in Italia bellum gerimus, in sede ac solo nostro; omnia circa plena civium ac sociorum sunt; armis viris equis commeatibus iuvant iuvabuntque: [12] id iam fidei documentum in adversis rebus nostris dederunt; meliores prudentiores constantiores nos tempus diesque facit; Hannibal contra in aliena, [13] in hostili est terra, inter omnia inimica infestaque, procul ab domo, ab patria; neque illi terra neque mari est pax; nullae eum urbes accipiunt, nulla moenia; [14] nihil usquam sui videt; in diem rapto vivit; partem vix tertiam exercitus eius habet, quem Hiberum amnem traiecit; plures fame quam ferro absumpti, nec his paucis iam victus suppeditat. [15] dubitas ergo, quin sedendo superaturi simus eum, qui senescat in dies, non commeatus, non supplementum, non pecuniam habeat? [16] quam diu pro Gereoni, castelli Apuliae inopis, tanquam pro Carthaginis moenibus sedet? sed ne adversus te quidem de me gloriabor: Servilius atque Atilius, [17] proximi consules, vide quem ad modum eum ludificati sint. haec una salutis est via, L. Paule, quam difficilem infestamque cives tibi magis quam hostes facient. [18] idem enim tui quod hostium milites volent, idem Varro consul Romanus quod Hannibal Poenus imperator cupiet. duobus ducibus unus resistas oportet. resistes autem, si adversus famam rumoresque hominum satis firmus steteris, si te neque collegae vana gloria neque tua falsa infamia moverit. [19] veritatem laborare nimis saepe aiunt, extingui [p. 102] numquam: vanam gloriam qui spreverit, veram habebit sine, [20] timidum pro cauto, tardum pro considerate, inbellem pro perito belli vocent. malo, te sapiens hostis metuat, quam stulti cives laudent. omnia audentem contemnet Hannibal, nihil temere agentem metuet nec ego, [21] ut nihil agatur, moneo, sed ut agentem te ratio ducat, non fortuna; tuae potestatis semper tu tuaque omnia sint; armatus intentusque sis; neque occasioni tuae desis neque suam occasionem hosti des. omnia non properanti clara certaque erunt; [22] festinatio inprovida est et caeca.'

40. adversus ea oratio consulis baud sane laeta fuit, magis fatentis ea, quae diceret, vera quam facilia factu esse. [2] dictatori magistrum equitum intolerabilem fuisse: quid consuli adversus collegam seditiosum ac temerarium virium atque auctoritatis fore? [3] se populare incendium priore consulatu semustum effugisse; optare, ut omnia prospere evenirent; sed si quid adversi caderet, hostium se telis potius quam suffragiis iratorum civium caput obiecturum.

[4] ab hoc sermone profectum Paulum tradunt prosequentibus primoribus patrum; plebeium consulem sua plebes prosecuta, turba conspectior, cum dignitates deessent. [5] ut in castra venerunt, permixto novo exercitu ac vetere castris bifariam factis, ut nova minora essent propius Hannibalem, in veteribus maior pars et omne robur virium esset, [6] consulum anni prioris M. Atilium aetatem excusantem Romam miserunt, Geminum Servilium in minoribus castris legioni Romanae et socium peditum equitumque duobus milibus praeficiunt. [7] Hannibal quamquam parte dimidia auctas hostium copias cernebat, tamen adventu consulum mire gaudere. [8] non solum enim nihil ex raptis in diem commeatibus superabat, sed ne unde raperet quidem quicquam reliqui erat omni undique frumento, postquam ager parum tutus erat, in urbes munitas convecto, [9] ut vix decem dierum, quod conpertum postea est, [p. 103] frumentum superesset, Hispanorumque ob inopiam transitio parata fuerit, si maturitas temporum expectata foret.

41. ceterum temeritati consulis ac praepropero ingenio materiam etiam fortuna dedit, quod in prohibendis praedatoribus tumultuario proelio ac procursu magis militum quam ex praeparato aut iussu imperatorum orto haudquaquam par Poenis dimicatio fuit. [2] ad mille et septingenti caesi non plus centum Romanorum sociorumque occisis. ceterum victoribus effuse sequentibus metu insidiarum obstitit Paulus consul, cuius eo die— [3] nam alternis imperitabant—imperium erat, Varrone indignante ac vociferante emissum hostem e manibus debellarique, ni cessatum foret, potuisse. Hannibal id damnum haud aegerrime pati; [4] quin potius credere velut inescatam temeritatem ferocioris consulis ac novorum maxime militum esse. [5] et omnia ei hostium haud secus quam sua nota erant: dissimiles discordesque imperitare, duas prope partes tironum militum in exercitu esse. [6] itaque locum et tempus insidiis aptum se habere ratus, nocte proxima nihil praeter arma ferente secum milite [7] castra plena omnis fortunae publicae privataeque relinquit transque proximos montis laeva pedites instructos condit, dextra equites, impedimenta per convallem mediam traducit, [8] ut diripiendis velut desertis fuga dominorum castris occupatum impeditumque hostem opprimeret. [9] crebri relicti in castris ignes, ut fides fieret, dum ipse longius spatium fuga praeciperet, falsa imagine castrorum, sicut Fabium priore anno frustratus esset, tenere in locis consules voluisse.

42. ubi inluxit, subductae primo stationes, deinde propius adeuntibus insolitum silentium admirationem fecit. [2] tum satis comperta solitudine in castris concursus fit ad praetoria consulum nuntiantium fugam hostium adeo trepidam, ut tabernaculis stantibus castra reliquerint, quoque fuga obscurior esset, crebros etiam relictos ignis. [3] clamor inde ortus, ut signa proferri [p. 104] iuberent ducerentque ad persequendos hostis ac protinus castra diripienda. et consul alter velut unus turbae militaris erat; [4] Paulus etiam atque etiam dicere providendum praecavendumque esse; postremo, cum aliter neque seditionem neque ducem seditionis sustinere posset, Marium Statilium praefectum cum turma Lucana exploratum mittit. [5] qui ubi adequitavit portis subsistere extra munimenta ceteris iussis ipse cum duobus equitibus vallum intravit, speculatusque omnia cum cura renuntiat insidias profecto esse: [6] ignes in parte castrorum, quae vergat in hostem, relictos; tabernacula aperta et omnia cara in promptu relicta; argentum quibusdam locis temere per vias velut obiectum ad praedam vidisse. [7] quae ad deterrendos a cupiditate animos nuntiata erant, ea accenderunt, et clamore orto a militibus, ni signum detur, sine ducibus ituros, haudquaquam dux defuit: nam extemplo Varro signum dedit proficiscendi. [8] Paulus, cum ei sua sponte cunctanti pulli quoque auspicio non addixissent, nuntiari iam efferenti porta signa collegae iussit. [9] quod quamquam Varro aegre est passus, Flamini tamen recens casus Claudique consulis primo Punico bello memorata navalis clades religionem animo incussit. [10] di prope ipsi eo die magis distulere quam prohibuere inminentem pestem Romanis: nam forte ita evenit, ut, cum referri signa in castra iubenti consuli milites non parerent, [11] servi duo, Formiani unus, alter Sidicini equitis, qui Servilio atque Atilio consulibus inter pabulatores excepti a Numidis fuerant, profugerent eo die ad dominos; deductique ad consules nuntiant omnem exercitum Hannibalis trans proximos montes sedere in insidiis. [12] horum opportunus adventus consules imperii potentes fecit, cum ambitio alterius suam primum apud eos prava indulgentia maiestatem solvisset. 43. Hannibal postquam motos magis inconsulte Romanos quam ad ultimum temere evectos vidit, nequiquam detecta fraude in castra rediit. [2] ibi plures [p. 105] dies propter inopiam frumenti manere nequit, novaque consilia in dies non apud milites solum mixtos ex conluuione omnium gentium sed etiam apud ducem ipsum oriebantur. [3] nam cum initio fremitus, deinde aperta vociferatio fuisset exposcentium stipendium debitum querentiumque annonam primo, postremo famem, et mercennarios milites maxime Hispani generis de transitione cepisse consilium fama esset, [4] ipse etiam interdum Hannibal de fuga in Galliam dicitur agitasse, ita ut relicto peditatu omni cum equitibus se proriperet. [5] cum haec consilia atque hic habitus animorum esset in castris, movere inde statuit in calidiora atque eo maturiora messibus Apuliae loca, simul quod, quo longius ab hoste recessisset, transfugia inpeditiora levibus ingeniis essent. [6] profectus est nocte ignibus similiter factis tabernaculisque paucis in speciem relictis, ut insidiarum par priori metus contineret Romanos. [7] sed per eundem Lucanum Statilium omnibus ultra castra transque montis exploratis cum relatum esset, visum procul hostium agmen, tum de insequendo eo consilia agitari coepta. [8] cum utriusque consulis eadem, quae ante semper fuisset, sententia, ceterum Varroni fere omnes, Paulo nemo praeter Servilium prioris anni consulem adsentiretur, [9] ex maioris partis sententia ad nobilitandas clade Romana Cannas urgente fato profecti sunt. [10] prope eum vicum Hannibal castra posuerat aversa a Volturno vento, qui campis torridis siccitate nubes pulveris vehit. [11] id cum ipsis castris percommodum fuit, tum salutare praecipue futurum erat, cum aciem dirigerent, ipsi aversi, terga tantum adflante vento, in occaecatum pulvere offuso hostem pugnaturi.

44. consules satis exploratis itineribus sequentes Poenum, ut ventum ad Cannas est et in conspectu Poenum habebant, bina castra communiunt eodem ferme intervallo, quo ad Gereonium, sicut ante copiis divisis. [2] Aufidus amnis utrisque castris adfluens aditum aquatoribus ex sua cuiusque opportunitate haud sine certamine [p. 106] dabat; [3] ex minoribus tamen castris, quae posita trans Aufidum erant, liberius aquabantur Romani, quia ripa ulterior nullum habebat hostium praesidium. [4] Iannibal spem nanctus locis natis ad equestrem pugnam, qua parte virium invictus erat, facturos copiam pugnandi consules, derigit aciem lacessitque Numidarum procursatione hostis. [5] inde rursus sollicitari seditione militari ac discordia consulum Romana castra, cum Paulus Semproniique et Flamini temeritatem Varroni, Varro Paulo speciosum timidis ac segnibus ducibus exemplum Fabium obiceret, [6] testareturque deos hominesque hic, nullam penes se culpam esse, quod Hannibal iam velut usu cepisset Italiam: se constrictum a collega teneri; ferrum atque arma iratis et pugnare cupientibus adimi militibus; [7] ille, si quid proiectis ac proditis ad inconsultam atque inprovidam pugnam legionibus accideret, se omnis culpae exsortem, omnis eventus participem fore diceret: videret, ut, quibus lingua prompta ac temeraria, aeque in pugna vigerent manus.

45. dum altercationibus magis quam consiliis tempus teritur, Hannibal ex acie, quam ad multum diei tenuerat instructam, cum in castra ceteras reciperet copias, [2] Numidas ad invadendos ex minoribus castris Romanorum aquatores trans flumen mittit. [3] quam inconditam turbam cum vixdum in ripam egressi clamore ac tumultu fugassent, in stationem quoque pro vallo locatam atque in ipsas prope portas evecti sunt. [4] id vero adeo indignum visum ab tumultuario auxilio iam etiam castra Romana terreri, ut ea modo una causa, ne extemplo transirent flumen derigerentque aciem, tenuerit Romanos, quod summa imperii eo die penes Paulum fuit. [5] itaque postero die Varro, cui sors eius diei imperii erat, nihil consulto collega signum proposuit instructasque copias flumen traduxit, sequente Paulo, quia magis non probare quam non adiuvare consilium poterat. [6] transgressi flumen eas quoque, quas in castris minoribus habuerant, copias suis adiungunt [p. 107] atque ita instruunt aciem: in dextro cornu—id erat gumini propius—Romanos equites locant, deinde pedites; [7] laevum cornu extremi equites sociorum, intra pedites, ad medium iuncti legionibus Romanis, tenuerunt; iaculatores cum ceteris levium armorum auxiliis prima acies facta. [8] consules cornua tenuere, Terentius laevum, Aemilius dextrum; Gemino Servilio media pugna tuenda data.

46. Hannibal luce prima Baliaribus levique alia armatura praemissa transgressus flumen, [2] ut quosque traduxerat, ita in acie locabat, Gallos Hispanosque equites prope ripam laevo in cornu adversus Romanum equitatum; [3] dextrum cornu Numidis equitibus datum, media acie peditibus firmata, ita ut Afrorum utraque cornua essent, interponerentur his medii Galli atque Hispani. [4] Afros Romanam magna ex parte crederes aciem: ita armati erant armis et ad Trebiam, ceterum magna ex parte ad Trasumennum captis. [5] Gallis Hispanisque scuta eiusdem formae fere erant, dispares ac dissimiles gladii, Gallis praelongi ac sine mucronibus, Hispano, punctim magis quam caesim adsueto petere hostem, brevitate habiles et cum mucronibus. ante alios habitus gentium harum cum magnitudine corporum tum specie terribilis erat: Galli super umbilicum erant nudi; [6] Hispani linteis praetextis purpura tunicis candore miro fulgentibus constiterant. numerus omnium peditum, qui tum stetere in acie, milium fuit quadraginta, decem equitum. [7] duces cornibus praeerant sinistro Hasdrubal, dextro Maharbal; mediam aciem Hannibal ipse cum fratre Magone tenuit. [8] sol, seu de industria ita locatis seu quod forte ita stetere, peropportune utrique parti obliquus erat, Romanis in meridiem, Poenis in septentrionem versis; [9] ventus—Volturnum regionis incolae vocant—adversus Romanis coortus multo pulvere in ipsa ora volvendo prospectum ademit.

47. clamore sublato procursum ab auxiliis et pugna levibus primum armis commissa; deinde [p. 108] equitum Gallorum Hispanorumque laevum cornu cum dextro Romano concurrit, minime equestris more pugnae; frontibus enim adversis concurrendum erat, [2] quia nullo circa ad evagandum relicto spatio hinc amnis, hinc peditum acies claudebant. [3] in derectum utrimque nitentes stantibus ac confertis postremo turba equis vir virum amplexus detrahebat equo. pedestre magna iam ex parte certamen factum erat; acrius tamen quam diutius pugnatum est, pulsique Romani equites terga vertunt. [4] sub equestris finem certaminis coorta est peditum pugna, primo et viribus et animis par, dum constabant ordines Gallis Hispanisque; [5] tandem Romani, diu ac saepe conisi, obliqua fronte acieque densa inpulere hostium cuneum nimis tenuem eoque parum validum, a cetera prominentem acie. [6] inpulsis deinde ac trepide referentibus pedem institere, ac tenore uno per praeceps pavore fugientium agmen in mediam primum aciem inlati postremo nullo resistente ad subsidia Afrorum pervenerunt, [7] qui utrimque reductis alis constiterant, media, qua Galli Hispanique steterant, aliquantum prominente acie. [8] qui cuneus ut pulsus aequavit frontem primum, dein cedendo etiam sinum in medio dedit, Afri circa iam cornua fecerant, irruentibusque incaute in medium Romanis circumdedere alas, mox cornua extendendo clausere et ab tergo hostis. [9] hinc Romani defuncti nequiquam proelio uno omissis Gallis Hispanisque, quorum terga ceciderant, adversus Afros integram pugnam ineunt, [10] non tantum eo iniquam, quod inclusi adversus circumfusos, sed etiam quod fessi cum recentibus ac vegetis pugnabant.

48. iam et sinistro cornu Romano, ubi sociorum equites adversus Numidas steterant, consertum proelium erat, segne primo et a Punica coeptum fraude. [2] quingenti ferme Numidae praeter solita arma telaque gladios occultos sub loricis habentes, specie transfugarum cum ab suis parmas post terga habentes adequitassent, [3] repente ex equis desiliunt, parmisque et iaculis [p. 109] ante pedes hostium proiectis in mediam aciem accepti ductique ad ultimos considere ab tergo iubentur. ac dum proelium ab omni parte conseritur, quieti manserunt; [4] postquam omnium animos oculosque occupaverat certamen, tum arreptis scutis, quae passim inter acervos caesorum corporum strata erant, aversam adoriuntur Romanam aciem, tergaque ferientes ac poplites caedentes stragem ingentem ac maiorem aliquanto pavorem ac tumultum fecerunt. [5] cum alibi terror ac fuga, alibi pertinax in mala iam spe proelium esset, Hasdrubal, qui ea parte praeerat, subductos ex media acie Numidas, quia segnis eorum cum adversis pugna erat, [6] ad persequendos passim fugientis mittit, Hispanos et Gallos equites Afris prope iam fessis caede magis quam pugna adiungit.

49. parte altera pugnae Paulus, quamquam primo statim proelio funda graviter ictus fuerat, [2] tamen et occurrit saepe cum confertis Hannibali et aliquot locis proelium restituit, protegentibus eum equitibus Romanis, omissis postremo equis, quia consulem ad regendum equum vires deficiebant. [3] tum nuntianti cuidam, iussisse consulem ad pedes descendere equites, dixisse Hannibalem ferunt 'quam mallem, vinctos mihi traderet'. equitum pedestre proelium, [4] quale iam haud dubia hostium victoria, fuit, cum victi mori in vestigio mallent quam fugere, victores morantibus victoriam irati trucidarent, quos pellere non poterant. [5] pepulerunt tamen iam paucos superantis et labore ac vulneribus fessos. inde dissipati omnes sunt, equosque ad fugam qui poterant repetebant. [6] Cn. Lentulus tribunus militum cum praetervehens equo sedentem in saxo cruore oppletum consulem vidisset, [7] 'L. Aemili,' inquit 'quem unum insontem culpae cladis hodiernae dei respicere debent, cape hunc equum, dum et tibi virium aliquid superest et comes ego te tollere possum ac protegere. [8] ne funestam hanc pugnam morte consulis feceris; etiam sine hoc lacrimarum satis luctusque est.' [p. 110] ad ea consul: ' [9] tu quidem, Cn. Corneli, macte virtute esto; sed cave frustra miserando exiguum tempus e manibus hostium evadendi absumas. [10] abi, nuntia publice patribus, urbem Romanam muniant ac, priusquam victor hostis advenit, praesidiis firment; priuatim Q. Fabio, L. Aemilium praeceptorum eius memorem et vixisse adhuc et mori. [11] me in hac strage militum meorum patere expirare, ne aut reus iterum e consulatue sim aut accusator collegae existam, ut alieno crilatu sim aut accusator collegae existam, ut alieno crimine innocentiam meam protegam.' [12] haec eos agentis prius turba fugientium civium, deinde hostes oppressere; consulem ignorantes, quis esset, obruere telis, Lentulum inter tumultum abripuit equus. tum undique effuse fugiunt. [13] septem milia hominum in minora castra decem in maiora, duo ferme in vicum ipsum Cannas;— perfugerunt, qui extemplo a Carthalone atque equitibus nullo munimento tegente vicum circumventi sunt. [14] consul alter, seu forte seu consilio nulli fugientium insertus agmini, cum quinquaginta fere equitibus Uenusiam perfugit. [15] quadraginta quinque milia quingenti pedites, duo milia septingenti equites et tantadem prope civium sociorumque pars caesi dicuntur; in his ambo consulum quaestores, [16] L. Atilius et L. Furius Bibaculus, et undetriginta tribuni militum, consulares quidam praetoriique et aedilicii—inter eos Cn. Servilium Geminum et M. Minucium numerant, qui magister equitum priore anno, aliquot annis ante consul fuerat— [17] , octoginta praeterea aut senatores aut qui eos magistratus gessissent, unde in senatum legi deberent, cum sua voluntate milites in legionibus facti essent. [18] capta eo proelio tria milia peditum et equites mille et quingenti dicuntur.

50. haec est pugna Cannensis, Alliensi cladi nobilitate par, [2] ceterum uti eis, quae post pugnam accidere, levior, quia ab hoste est cessatum, sic strage exercitus gravior foediorque. [3] fuga namque ad Aliam sicut urbem prodidit, ita exercitum servavit; ad Cannas fugientem [p. 111] consulem vix quinquaginta secuti sunt, alterius morientis prope totus exercitus fuit.

[4] binis in castris cum multitudo semiermis sine ducibus esset, nuntium, qui in maioribus erant, mittunt, dum proelio, deinde ex laetitia epulis fatigatos quies nocturna hostes premeret, ut ad se transirent: uno agmine Canusium abituros esse. [5] eam sententiam alii totam aspernari: cur enim illos, qui se arcessant, ipsos non venire, cum aeque coniungi possent? quia videlicet plena hostium omnia in medio essent, et aliorum quam sua corpora tanto periculo mallent obicere. [6] aliis non tam sententia displicere quam animus deesse. tum p. Sempronius Tuditanus tribunus militum 'capi ergo mavultis' inquit 'ab avarissimo et crudelissimo hoste, aestimarique capita vestra et exquiri pretia ab interrogantibus, Romanus civis sis an Latinus socius, ut ex tua contumelia et miseria alteri honos quaeratur? [7] non tu si quidem L. Aemili consulis, qui se bene mori quam turpiter vivere maluit, et tot fortissimorum virorum, qui circa eum cumulati iacent, cives estis. [8] sed antequam opprimit lux maioraque hostium agmina obsaepiunt iter, per hos, qui inordinati atque inconpositi obstrepunt portis, erumpamus. [9] ferro atque audacia via fit quamvis per confertos hostis. cuneo quidem hoc laxum atque solutum agmen, ut si nihil obstet, disicias. itaque ite mecum, qui et vosmet ipsos et rem publicam salvam vultis.' [10] haec ubi dicta dedit, stringit gladium cuneoque facto per medios vadit hostis: et cum in latus dextrum, [11] quod patebat, Numidae iacularentur, translatis in dextrum scutis in maiora castra ad sescenti evaserunt, atque inde protinus aio magno agmine adiuncto Canusium incolumes perveniunt. [12] haec apud victos magis impetu animorum, quem ingenium suum cuique aut fors dabat, quam ex consilio ipsorum aut imperio cuiusquam agebantur.

51. Hannibali victori cum ceteri circumfusi gratularentur suaderentque, ut tanto perfunctus bello diei [p. 112] quod reliquum esset noctisque insequentis quietem et ipse sibi sumeret et fessis daret militibus, [2] Maharbal praefectus equitum, minime cessandum ratus 'immo ut, quid hac pugna sit actum, scias, die quinto' inquit 'victor in Capitolio epulaberis. sequere; cum equite ut prius venisse quam venturum sciant, praecedam.' Hannibali nimis laeta res est visa maiorque, [3] quam ut eam statim capere animo posset. itaque voluntatem se laudare Maharbalis ait; ad consilium pensandum temporis opus esse. [4] tum Maharbal: 'non omnia nimirum eidem di dedere: vincere scis, Hannibal, victoria uti nescis.' mora eius diei satis creditur saluti fuisse urbi atque imperio. [5] Postero die ubi primum inluxit, ire ad spolia legenda foedamque etiam hostibus spectandam stragem insistunt. [6] iacebant tot Romanorum milia, pedites passim equitesque, ut quem cuique fors aut pugna iunxerat aut fuga. adsurgentes quidam ex strage media cruenti, quos stricta matutino frigore excitaverant vulnera, ab hoste oppressi sunt; [7] quosdam et iacentis vivos succisis feminibus poplitibusque invenerunt, nudantis cervicem iugulumque et reliquum sanguinem iubentes haurire; [8] inventi quidam sunt mersis in effossam terram capitibus, quos sibi ipsos fecisse foveas obruentesque ora superiecta humo interclusisse spiritum apparebat. [9] praecipue convertit omnes subtractus Numida mortuo superincubanti Romano uivus naso auribusque laceratis, cum ille manibus ad capiendum telum inutilibus in rabiem ira versa laniando dentibus hostem expirasset.

52. spoliis ad multum diei lectis Hannibal ad minora ducit castra oppugnanda et omnium primum bracchio obiecto flumine eos excludit. [2] ceterum abi omnibus labore vigiliis vulneribus etiam fessis maturior ipsius spe deditio est facta. [3] pacti, ut arma atque equos traderent, in capita Romana trecenis nummis quadrigatis, in socios ducenis, in servos centenis, e ut eo pretio persoluto cum singulis abirent uestimentis [p. 113] in castra hostis acceperunt, traditique in custodiam omnes sunt, seorsum cives sociique. [4] dum ibi tempus teritur, interea cum ex maioribus castris, quibus satis virium et animi fuit, ad quattuor milia hominum et ducenti equites, alii agmine, alii palati passim per agros, quod haud minus tutum erat, Canusium perfugissent, castra ipsa ab sauciis timidisque eadem condicione qua altera tradita hosti. [5] praeda ingens parta est, et praeter equos virosque et si quid argenti—quod plurimum in phaleris equorum erat, nam ad vescendum facto perexiguo, utique militantes, utebantur—omnis cetera praeda diripienda data est. [6] tum sepeliendi causa conferri unum corpora suorum iussit. ad octo milia fuisse dicuntur fortissimorum virorum. consulem quoque Romanum conquisitum sepultumque quidam auctores sunt.

[7] eos, qui Canusium perfugerant, mulier Apula nomine Busa, genere clara ac divitiis, moenibus tantum tectisque a Canusinis acceptos, frumento veste viatico etiam iuvit, pro qua ei munificentia postea, bello perfecto, ab senatu honores habiti sunt. 53. ceterum cum ibi tribuni militum quattuor essent, Q. Fabius Maximus de legione prima, cuius pater priore anno dictator fuerat, [2] et de legione secunda L. Publicius Bibulus et P. Cornelius Scipio et de legione tertia Ap. Claudius Pulcher, qui proxime aedilis fuerat, [3] omnium consensu ad P. Scipionem admodum adulescentem et ad Ap. Claudium summa imperii delata est. [4] quibus consultantibus inter paucos de summa rerum nuntiat P. Furius Philus, consularis viri filius, nequiquam eos perditam spem fovere, desperatam conploratamque rem esse publicam: [5] nobiles iuvenes quosdam, quorum principem L. Caecilium Metellum, mare ac naves spectare, ut deserta Italia ad regum aliquem transfugiant. [6] quod malum, praeterquam atrox, super tot clades etiam novum, cum stupore ac miraculo torpidos defixisset, qui aderant, et consilium advocandum de eo censerent, negat consilii rem esse Scipio [p. 114] iuvenis, fatalis dux huiusce belli. [7] audendum atque agendum, non consultandum ait in tanto malo esse. irent secum extemplo armati, qui rem publicam salva vellent; [8] nulla verius, quam ubi ea cogitentur, hostium castra esse. [9] pergit ire sequentibus paucis in hospitium Metelli, et cum concilium ibi iuvenum, de quibus allatum erat, invenisset, stricto super capita consultantium gladio 'ex mei animi sententia' inquit, [10] 'ut ego rem publicam populi Romani non deseram neque alium civem Romanum deserere patiar; [11] si sciens fallo, tum me Iuppiter optimus maximus, domum, familiam remque meam pessimo leto adficiat. [12] in haec verba, L. Cacili, iures postulo ceterique, qui adestis; qui non iuraverit, in se hunc gladium strictum esse sciat.' [13] haud secie pavidi, quam si victorem Hannibalem cernerent, iurant omnes custodiendosque semet ipsos Scipioni tradunt 54. eo tempore, quo haec Canusii agebantur Venusiam ad consulem ad quattuor milia et quingenti pedites equitesque, qui sparsi fuga per agros fuerant pervenere. [2] eos omnes Venusini per familias benigne accipiendos curandosque cum divisissent, in singulos equites togas et tunicas et quadrigatos nummos quinos vicenos et pediti denos et arma, quibus deerant, dederunt, [3] ceteraque publice ac privatim hospitaliter facta certatumque, ne a muliere Canusina populus Uenusinus officiis vinceretur. [4] sed gravius onus Busae multitudo faciebat. et iam ad decem milia hominum erant; Appiusque et Scipio, [5] postquam incolumem esse alterum consulem acceperunt, nuntium extemplo mittunt, quantae secum peditum equitumque copiae essent, sciscitatumque simul utrum Venusiam adduci exercitum an manere iuberet Canusi. [6] Varro ipse Canusium copias traduxit. et iam aliqua species consularis exercitus erat, moenibusque se certe, etsi non armis, ab hoste videbantur defensuri.

[7] Romam ne has quidem reliquias superesse civium sociorumque, sed occidione occisum cum ducibus [p. 115] exercitum deletasque omnes copias allatum fuerat. [8] numquam salva urbe tantum pavoris tumultusque intra moenia Romana fuit. itaque succumbam oneri neque adgrediar narrare, quae edissertando minora vero faciam. consule exercituque ad Trasumennum priore anno amisso, [9] non vulnus super vulnus, sed multiplex clades, cum duobus consulibus duo consulares exercitus amissi nuntiabantur, nec ulla iam castra Romana nec ducem nec militem esse; [10] Hannibalis Apuliam, Samnium ac iam prope totam Italiam factam. nulla profecto alia gens tanta mole cladis non obruta esset. [11] compares cladem ad Aegates insulas Carthaginiensium proelio navali acceptam, qua fracti Sicilia ac Sardinia cessere et vectigalis ac stipendiarios fieri se passi sunt, aut pugnam adversam in Africa, cui postea hic ipse Hannibal succubuit: nulla ex parte conparandae sunt, nisi quod minore animo latae sunt.

55. P. Furius Philus et M. Pomponius praetores senatum in curiam Hostiliam vocaverunt, ut de urbis custodia consulerent; [2] neque enim dubitabant deletis exercitibus hostem ad oppugnandam Romam, quod unum opus belli restaret, venturum. [3] cum in malis sicuti ingentibus ita ignotis ne consilium quidem satis expedirent, obstreperetque clamor lamentantium mulierum, et nondum palam facto vivi mortuique per omnes paene domos promiscue conplorarentur, [4] tum Q. Fabius Maximus censuit equites expeditos et Appia et Latina via mittendos, qui obvios percunctando—aliquos profecto ex fuga passim dissipatos fore—referant, quae fortuna consulum atque exercituum sit et, [5] si quid dii immortales, miseriti imperil, reliquum Romani nominis fecerint, ubi eae copiae sint; quo se Hannibal post proelium contulerit, quid paret, quid agat acturusque sit. [6] haec exploranda noscendaque per inpigros iuvenes esse; illud per patres ipsos agendum, quoniam magistratuum parum sit, ut tumultum ac trepidationem in urbe tollant: matronas publico arceant continerique [p. 116] intra suum quamque limen cogant, [7] conploratus familiarum coerceant, silentium per urbem faciant, nuntios rerum omnium ad praetores deducendos curent—suae quisque fortunae domi auctorem expectent— [8] custodesque praeterea ad portas ponant, qui prohibeant quemquam egredi urbe, cogantque homines nullam nisi urbe ac moenibus salvis salutem sperare. ubi conticuerit: recte tumultus, tum in curiam patres revocandos consulendumque de urbis custodia esse.

56. cum in hanc sententiam pedibus omnes issent, summotaque foro per magistratus turba patres diversi ad sedandos tumultus discessissent, tum demum litterae a C. Terentio consule allatae sunt: [2] L. Aemilium consulem exercitumque caesum; sese Canusii esse, reliquias tantae cladis velut ex naufragio colligentem; ad decem milia militum ferme esse inconpositorum inordinatorumque; Poenum sedere ad Cannas, in captivorum—; [3] pretiis praedaque alia nec victoris animo nec magni ducis more nundinantem. [4] tum privatae quoque per domos clades vulgatae sunt, adeoque totam urbem opplevit luctus, ut sacrum anniversarium Cereris intermissum sit, quia nec lugentibus id facere est fas nec ulla in illa tempestate matrona expers luctus fuerat. [5] itaque ne ob eandem causam alia quoque sacra publica aut privata desererentur, senatus consulto diebus triginta luctus est finitus. [6] ceterum cum sedato urbis tumultu revocati in curiam patres essent, aliae insuper ex Sicilia litterae allatae sunt ab T. Otacilio propraetore, regnum Hieronis a classe Punica vastari; [7] cui opem inploranti ferre vellet, nuntiatum sibi esse alia classem ad Aegates insulas stare paratam instructamque, [8] ut, ubi se versum ad tuendam Syracusanam oram Poeni sensissent, Lilybaeum extemplo provinciamque aliam Romanam adgrederentur. itaque classe opus esse, si regem socium Siciliamque tueri vellent.

57. litteris consulis praetorisque recitatis censuerunt praetorem M. Claudium, qui classi ad Ostiam [p. 117] stanti praeesset, Canusium ad exercitum mittendum, scribendumque consuli, ut, cum praetori exercitum tradidisset, primo quoque tempore, quantum per commodum rei publicae fieri posset, Romam veniret. [2] territi etiam super tantas clades cum ceteris prodigiis, tum quod duae Vestales eo anno, Opimia atque Floronia, stupri compertae et altera sub terra, uti mos est, ad portam Collinam necata fuerat, altera sibimet ipsa mortem consciverat. [3] L. Cantilius scriba pontificius, quos nunc minores pontifices appellant, qui cum Floronia stuprum fecerat, a pontifice maximo eo usque virgis in comitio caesus erat, ut inter verbera expiraret. [4] hoc nefas cum inter tot, ut fit, clades in prodigium versum esset, decemviri libros adire iussi sunt, [5] et Q. Fabius Pictor Delphos ad oraculum missus est sciscitatum, quibus precibus suppliciisque deos possent placare, et quaenam futura finis tantis cladibus foret. [6] interim ex fatalibus libris sacrificia aliquot extraordinaria facta; inter quae Gallus et Galla, Graecus et Graeca in foro bovario sub terram vivi demissi sunt in locum saxo consaeptum, iam ante hostiis humanis, minime Romano sacro, inbutum.

[7] placatis satis ut rebantur, deis M. Claudius Marcellus ab Ostia mille et quingentos milites, quos in classem scriptos habebat, Romam, ut urbi praesidio essent, mittit; [8] ipse, legione classica—ea legio tertia erat — cum tribunis militum Teanum Sidicinum praemissa, classe tradita P. Furio Philo collegae, paucos post dies Canusium magnis itineribus contendit. [9] inde dictator ex auctoritate patrum dictus M. Iunius et Ti. Sempronius magister equitum dilectu edicto iuniores ab annis septemdecim et quosdam praetextatos scribunt. quattuor ex his legiones et mille equites effecti. [10] item ad socios Latinumque nomen ad milites ex formula accipiendos mittunt. arma, tela, alia parari iubent et vetera spolia hostium detrahunt templis porticibusque. [11] et aliam formam novi dilectus inopia liberorum capitum ac [p. 118] necessitas dedit: octo milia iuvenum validorum ex servitiis prius sciscitantes singulos, vellentne militare empta publice armaverunt. [12] hic miles magis placuit cum pretio minore redimendi captivos copia fieret.

58. namque Hannibal secundum tam prosperam ad Cannas pugnam victoris magis quam bellum gerentis intentus curis, cum captivis productis segregatisque socios, [2] sicut ante ad Trebiam Trasumennumque lacum benigne adlocutus sine pretio dimisisset, Romanos quoque vocatos, quod numquam alias antea, satis miti sermone adloquitur: [3] non internecivum sibi esse cum Romanis bellum; de dignitate atque imperio certare. et patres virtuti Romanae cessisse, et se id adniti, ut suae in vicem simul felicitati et virtuti cedatur. [4] itaque redimendi se captivis copiam facere; pretium fore in capita equiti quingenos quadrigatos nummos, trecenos pediti, servo centenos. [5] quamquam aliquantum adiciebatur equitibus ad id pretium, quo pepigerant dedentes se, laeti tamen quamcumque condicionem paciscendi acceperunt. [6] placuit suffragio ipsorum decem deligi qui Romam ad senatum irent, nec pignus aliud fidei, quam ut iurarent se redituros, acceptum. [7] missus cum his Carthalo, nobilis Carthaginiensis, qui, si forte ad pacem inclinarent animos, condiciones ferret. [8] cum egressi castris essent, unus ex iis, minime Romani ingenii homo, veluti aliquid oblitus, iuris iurandi solvendi causa cum in castra redisset, ante noctem comites adsequitur. [9] ubi Romam venire eos nuntiatum est, Carthaloni obviam lictor missus, qui dictatoris verbis nuntiaret, ut ante noctem excederet finibus Romanis. 59. legatis captivorum senatus ab dictatore datus est. quorum princeps 'M. Iuni vosque, patres conscripti,' inquit 'nemo nostrum ignorat nulli unquam civitati viliores fuisse captivos quam nostrae; [2] ceterum nisi nobis plus iusto nostra placet causa, non alit umquam minus neclegendi vobis quam nos in hosti potestatem venerunt. [3] non enim in acie per timorem [p. 119] arma tradidimus, sed cum prope ad noctem superstantes cumulis caesorum corporum proelium extraxissemus, in castra recepimus nos; [4] diei reliquum ac noctem insequentem fessi labore ac vulneribus vallum sumus tutati; [5] postero die, cum circumsessi ab exercitu victore aqua arceremur, nec ulla iam per confertos hostis erumpendi spes esset, nec esse nefas duceremus quinquaginta milibus hominum ex acie nostra trucidatis aliquem ex Cannensi pugna Romanum militem restare, [6] tunc demum pacti sumus pretium, quo redempti dimitteremur, arma, in quibus nihil iam auxilii erat, hosti tradidimus. [7] maiores quoque acceperamus se a Gallis auro redemisse, et patres vestros, asperrimos illos ad condiciones pacis, legatos tamen captivorum redimendorum gratia Tarentum misisse. [8] atqui et ad Aliam cum Gallis et ad Heracleam cum Pyrrho utraque non tam clade infamis quam pavore et fuga pugna fuit. Cannenses campos acervi Romanorum corporum tegunt, nec supersumus pugnae, nisi in quibus trucidandis et ferrum et vires hostem defecerunt. [9] sunt etiam de nostris quidam, qui ne in acie quidem fuerunt, sed praesidio castris relicti, cum castra traderentur, in potestatem hostium venerunt. [10] haud equidem ullius civis et commilitonis fortunae aut condicioni invideo, nec premendo alium me extulisse velim: ne illi quidem, nisi pernicitatis pedum et cursus aliquod praemium est, qui plerique inermes ex acie fugientes non prius quam Venusiae aut Canusi constiterunt, se nobis merito praetulerint gloriatique sint in se plus quam in nobis praesidii rei publicae esse. [11] sed et illis bonis ac fortibus militibus utemini et nobis etiam promptioribus pro patria, cum beneficio vestro redempti atque in patriam restituti fuerimus. [12] dilectum ex omni aetate et fortuna habetis; octo milia servorum audio armari. non minor numerus noster est, nec maiore pretio redimi possumus, quam ii emuntur; nam si conferam nos cum illis, iniuriam nomini Romano faciam. [p. 120] [13] illud etiam in tali consilio animadvertendum vobis censeam, patres conscripti, si iam duriores esse velitis quod nullo nostro merito faciatis, cui nos hosti relicturi sitis. [14] Pyrrho videlicet, qui hospitum numero captivos habuit? an barbaro ac Poeno, qui utrum avarior an crudelior sit, vix existimari potest? [15] si videatis catenas squalorem deformitatem civium vestrorum, non minus profecto vos ea species moveat, quam si ex altera parte cernatis stratas Cannensibus campis legiones vestras. [16] intueri, potestis sollicitudinem et lacrimas in vestibulo curiae stantium cognatorum nostrorum exspectantiumque responsum vestrum. cum ii pro nobis proque iis, qui absunt, ita suspensi ac solliciti sint, quem censetis animum ipsorum esse, quorum in discrimine vita libertasque est? [17] si, me dius fidius, ipse in nos mitis Hannibal contra naturam suam esse velit, nihil tamen nobis vita opus esse censeamus, cum indigni ut redimeremur vobis visi simus. [18] rediere Romam quondam remissi a Pyrrho sine pretio captivi; sed rediere cum legatis, primoribus civitatis, ad redimendos sese missis. redeam ego in patriam trecentis nummis non aestimatus civis? [19] suum quisque animum habet, patres conscripti. scio in discrimine esse vitam corpusque meum: magis me famae periculum movet, ne a vobis damnati ac repulsi abeamus; neque enim ros pretio pepercisse homines credent.'

60. ubi is finem fecit, extemplo ab ea turba, quae in comitio erat, clamor flebilis est sublatus, manusque ad curiam tendebant orantes, ut sibi liberos, fratres, cognatos redderent. [2] feminas quoque metus ac necessitas in foro turbae virorum inmiscuerat. senatus summotis arbitris consuli coeptus. [3] ibi cum sententiis variaretur, et alii redimendos de publico, alii nullam publice inpensam faciendam nec prohibendos ex privato redimi, [4] si quibus argentum in praesentia deesset, dandam ex aerario pecuniam mutuam praedibusque ac praediis cavendum populo censerent, [5] tum T. Manlius Torquatus, [p. 121] priscae ac nimis durae, ut plerisque videatur, severitatis, interrogatus sententiam ita locutus fertur: ' [6] si tantummodo postulassent legati pro iis, qui in hostium potestate sunt, ut redimerentur, sine ullius insectatione eorum brevi sententiam peregissem; [7] quid enim aliud quam admonendi essetis, ut morem traditum a patribus necessario ad rem militarem exemplo servaretis? nunc autem, cum prope gloriati sint, quod se hostibus dediderint, praeferrique non captis modo in acie ab hostibus sed etiam iis, qui Venusiam Canusiumque pervenerunt, atque ipsi C. Terentio consuli aequum censuerint, nihil vos eorum, patres conscripti, quae illic acta sunt, ignorare patiar. [8] atque utinam haec, quae apud vos acturus sum, Canusii apud ipsum exercitum agerem, optimum testem ignaviae cuiusque et virtutis, aut unus hic saltem adesset P. Sempronius, quem si isti ducem secuti essent, milites hodie in castris Romanis, non captivi in hostium potestate essent. [9] sed cum, fessis pugnando hostibus, tum victoria laetis et ipsis plerisque regressis in castra sua, noctem ad erumpendum liberam habuissent, et septem milia armatorum hominum erumpere etiam per confertos hostes possent, neque per se ipsi id facere conati sunt neque alium sequi voluerunt. [10] nocte prope tota P. Sempronius Tuditanus non destitit monere, adhortari eos, dum paucitas hostium circa castra sineret, dum quies ac silentium esset, dum nox inceptum tegere posset, se ducem sequerentur: ante lucem pervenire in tuta loca, in sociorum urbes posse. [11] si, ut avorum memoria P. Decius tribunus militum in Samnio, si, ut nobis adulescentibus priore Punico bello Calpurnius Flamma trecentis voluntariis, cum ad tumulum eos capiendum situm inter medios duceret hostis, dixit: "Moriamur, milites, [12] et morte nostra eripiamus ex obsidione circumventas legiones", si hoc P. Sempronius diceret, nec viros equidem nec Romanos vos ducerem, si nemo tantae virtutis extitisset comes. [13] viam non ad gloriam [p. 122] magis quam ad salutem ferentem demonstrat; reduces in patriam ad parentis, ad coniuges ac liberos facit. ut servemini, deest vobis animus: [14] quid, si moriendum pro patria esset, faceretis? quinquaginta milia civium sociorumque circa vos eo ipso die caesa iacent. si tot exempla virtutis non movent, nihil umquam movebit; si tanta clades vilem vitam non fecit, nulla faciet. liberi atque incolumes desiderate patriam; [15] immo desiderate, dum patria est, dum cives eius estis: sero nunc desideratis, deminuti capite, abalienati iure civium, servi Carthaginiensium facti. [16] pretio redituri estis eo, unde ignavia ac nequitia abistis? P. Sempronium civem vestrum non audistis arma capere ac sequi se iubentem; Hannibalem post paulo audistis castra prodi et arma tradi iubentem. [17] quamquam quid ego ignaviam istorum accuso, cum scelus possim accusare? non modo enim sequi recusarunt bene monentem, sed obsistere ac retinere conati sunt, ni strictis gladiis viri fortissimi inertis summovissent. prius, inquam, P. Sempronio per civium agmen quam per hostium fuit erumpendum. [18] hos cives patria desideret? quorum si ceteri similes fuissent, neminem hodie ex iis, qui ad Cannas pugnaverunt, civem haberet. [19] ex milibus septem armatorum sescenti extiterunt, qui erumpere auderent, qui in patriam liberi atque armati redirent, neque his sescentis hostes obstitere: [20] quam tutum iter duarum prope legionum agmini futurum censetis fuisse? haberetis hodie viginti milia armatorum Canusii fortia fidelia, patres conscripti. nunc autem quem ad modum hi boni fidelesque—nam fortes ne ipsi quidem dixerint—cives esse possunt? [21] nisi quis credere potest adfuisse erumpentibus, qui, ne erumperent, obsistere conati sunt, aut non invidere eos cum incolumitati tum gloriae illorum per virtutem partae, cum sibi timorem ignaviamque servitutis ignominiosae causam esse sciant. [22] maluerunt in tentoriis latentes simul lucem atque hostem expectare, cum silentio noctis erumpendi [p. 123] occasio esset. at enim ad erumpendum e castris defuit animus, ad tutanda fortiter castra animum habuerunt; dies noctesque aliquot obsessi vallum armis, [23] se ipsi tutati vallo sunt; tandem ultima ausi passique, cum omnia subsidia vitae deessent adfectisque fame viribus arma iam sustinere nequirent, necessitatibus magis humanis quam armis victi sunt. [24] orto sole hostis ad vallum accessit; ante secundam horam, nullam fortunam certaminis experti, tradiderunt arma ac se ipsos. [25] haec vobis istorum per biduum militia fuit. cum in acie stare ac pugnare decuerat, in castra refugerunt; cum pro vallo pugnandum erat, castra tradiderunt, neque in acie neque in castris utiles. [26] et vos redimamus? cum erumpere e castris oportet, cunctamini ac manetis; cum manere et castra tutari armis necesse est, et castra et arma et vos ipsos traditis hosti. [27] ego non magis istos redimendos, patres conscripti, censeo, quam illos dedendos Hannibali, qui per medios hostis e castris eruperunt ac per summam virtutem se patriae restituerunt.'

61. postquam Manlius dixit, quamquam patrum quoque plerosque captivi cognatione attingebant, praeter exemplum civitatis minime in captivos iam inde antiquitus indulgentis, pecuniae quoque summa homines movit, [2] quia nec aerarium exhauriri, magna iam summa erogata in servos ad militiam emendos armandosque, nec Hannibalem maxime huiusce rei, ut fama erat, egentem locupletari volebant. [3] cum triste responsum, non redimi captivos, redditum esset, novusque super veterem luctus tot iactura civium adiectus esset, cum magnis fletibus questibusque legatos ad portam prosecuti sunt. [4] unus ex iis domum abiit, quod fallaci reditu in castra iure iurando se exsolvisset. quod ubi innotuit relatumque ad senatum est, omnes censuerunt conprehendendum et custodibus publice datis deducendum ad Hannibalem esse.

est et alia de captivis fama: [5] decem primo venisse; de eis cum dubitatum in senatu esset, admitterentur [p. 124] in urbem necne, ita admissos esse, ne tamen iis senatus daretur; [6] morantibus deinde longius omnium spe alios tris insuper legatos venisse, L. Scribonium et C. Calpurnium et L. Manlium; [7] tum demum ab cognato Scribonii tribuno plebis de redimendis captivis relatum esse, nec censuisse redimendos senatum; et novos legatos tris ad Hannibalem revertisse, decem veteres remansisse, [8] quod per causam recognoscendi nomina captivorum ad Hannibalem ex itinere regressi religione sese exsolvissent; de iis dedendis magna contentione actum in senatu esse, victosque paucis sententiis, qui dedendos censuerint; [9] ceterum proxumis censoribus adeo omnibus notis ignominiisque confectos esse, ut quidam eorum mortem sibi ipsi extemplo consciverint, ceteri non foro solum omni deinde vita sed prope luce ac publico caruerint. [10] mirari magis adeo discrepare inter auctores quam, quid veri sit, discernere queas.

quanto autem maior ea clades superioribus cladibus fuerit, vel ea res indicio est, quod fides sociorum, quae ad eam diem firma steterat, tum labare coepit, nulla profecto alia de re, quam quod desperaverant de imperio. [11] defecere autem ad Poenos hi populi: Campani, Atellani, Calatini, Hirpini, Apulorum pars, Samnites praeter Pentros, [12] Bruttii omnes, Lucani, praeter hos Uzentini et Graecorum omnis ferme ora, Tarentini, Metapontini, Crotonienses Locrique, et Cisalpini omnes Galli. [13] nec tamen eae clades defectionesque sociorum moverunt, ut pacis usquam mentio apud Romanos fieret, neque ante consulis Romam adventum nec postquam is rediit renovavitque memoriam acceptae cladis; [14] quo in tempore ipso adeo magno animo civitas fuit, ut consuli ex tanta clade, cuius ipse causa maxima fuisset, redeunti et obviam itum frequenter ab omnibus ordinibus sit et gratiae actae, quod de re publica non desperasset; [15] qui si Carthaginiensium ductor fuisset, nihil recusandum supplicii foret.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: